Skip to the text

Le XXIII janvier : En la fête des ss. clément et agathange et de

En la fête des ss. clément et agathange et de

Tous les autres saints martyrs

Double

Tout du Commun de plusieurs Martyrs, exccepté ce qu'il y a ici de propre.

AUX l. ET 11. VÊPRES

A Magnif. Ant. Mirabilis es, Domine Jesu, magnus et laudabilis nimis in sanctis Martyribus luis: Omnis spiritus laudet te, et omnes Virtutes tua benedicant tibi.

DOMINE Jesu, qui maxima potentia et amoris tui miracula, in Passione ac morte tua, et in sanctis Martyribus demonstrasti: fac nos quaesumus, intercedentibus beatis Clemente et Agathangelo, atque omnibus aliis Martyribus tuis, pro amore tuo prospera mundi despicere, nulla ejus adversa formidare, non nisi in Cruce tua gloriari; ac denique tibi viventes et morientes, velut hostias sanctas atque placentes, in sacrificium laudis et amoris immolari. Qui vivis et regnas cum Deo Patre.

Au i. nocturne

On prend les leçons de l'Écriture courante.

Ex Anthologio Graecorum per Clementem VIII approbato, et ex Simeone Metaphraste.

Leçon IV

Beati ac divini Clementis tota fere vita aliud non fuit quam martyrium. Octo enim et viginti annis perpetuum illi et acerrimum cum tyrannis certamen fuit, ut non magis mirari libeat diuturnitatem temporis quo, velut in alieno corpore, omnia patientissime sustinuit, quam acerbitatem varietatemque suppliciorum; sed potius ex aquo utraque dignissima sunt admiratione. Per omnia quippe genera cruciatuum transeundo, et tyrannis qui tum Rempublicam administrabant, et Imperatoribus, et universo prope terrarum orbi spectaculum factus, ipsis quoque Angelis ejus tolerantiam admirantibus, praeclaram gloria coronam reportavit. Oriundus erat Ancyra Galatia civitate, patre Graeco natus, matre Sophia, pia et christiana foemina. Duodecennis solitariam vitam aggressus est; vicennis Archiepiscopatum suscepit. Passus est Diocletiano et Maximiano imperantibus. Beatus autem Agathangelus, genere Romanus, a sancto Clemente, dum Romae vinctus detineretur, baptisatus est.

Cum vero sanctus Clemens a ministris Maximiani ex Urbe esset abducendus et in navigium conjiciendus, ut Nicomediam deferretur, Agathangelus navim ingressus eum expectabat, et postquam ingressus est, ad illius pedes supplicem se abjecit. Quo delectatus Clemens, existimavit se boni Angeli praesentia frui. Itaque versatus est cum illo socius patientia et certaminis, quoad Ancyram pervenerunt. Ubi ad Lucium producti sunt, cujus imperio Agathangelus, cum aliis viris, foeminis, pueris, qui se Christo consecrarant, capite mulctatus, ad sedes coelitum evolavit. Genera autem tormentorum qua heroes isti exanthlarunt, haec fuere. Beatus Clemens peculiariter haec passus est: Ligno appenditur, et ferro raditur, lapidibus os et genae illi contunduntur, in carcerem compingitur, rotae alligatur, fustibus verberatur, cultris laceratur, ferreis graphiis os ei compungitur, maxilla confringuntur, dentes excutiuntur, compedibus ferreis constringitur, rursusque in ergastulum conjicitur. Atque haec Clemens propria pertulit.

Idem vero, una et Agathangelus, crudis bubuli nervis caduntur, a trabe suspenduntur, ladis ardentibus latera ustulantur, feris objiciuntur, subula ignita per medios digitos illis adiguntur, viva calce obruuntur, duosque dies in illa relinquuntur, lora e cute corporis ab humeris detrahuntur, fustibus iterum contunduntur, in lectos ferreos igneque candentes conjiciuntur, in fornacem incensam immittuntur, ibique per diem et noctem cruciantur, lumbi ferro carpuntur, muricibus ferreis in terram, extante supra acie, recta depactis injecti fodicantur, quibus gravissime cumpuncti et sauciati sunt. Agathangelus autem solus liquato plumbo a capite perfunditur. Saxa molaria utriusque collo appenduntur, tractique per urbem lapidibus petuntur. Seorsum rursus soli Clementi fibula ardentes per aures trajiciuntur, facibus iterum admovetur, saxo ingenti adstrictus, baculis os et caput contunditur, et quotidie quinquaginta plagarum ictus sustinet. Demum Agathangelus capite plectitur quinto mensis Novembris. Clemens vero, oratione facta Domino pro iis qui ejus memoriam propter nomen suum celebrarent, ut ipsis opulenta sua dona impertiretur; et quidquid aquum atque utile poscerent, largiretur; tandem, dum divinum celebraret sacrificium, ad aram ipse, velut hostia sancta, capite obtruncato immolatur, vigesimo tertio die Januarii, postquam decertasset praeclarus Christi athleta, sub undecim atrocissimis christiana fidei persecutoribus.

On lit l'Homélie sur l'Évangile Descendens de monte, du Commun de plusieurs Martyrs. La neuvième Leçon de sainte Émérentienne, dont on fait aussi mémoire à Laudes. Aux secondes Vêpres on fait mémoire de saint Timothée, comme dans le Bréviaire.

Missa in festo sanctorum clementis et agathangeli

Et omnium sanctorum martyrum

SAPIENTIAM Sanctorum narrent populi, et laudes eorum nuntiet Ecclesia: nomina autem eorum vivent in saeculum saeculi. Psalm. (39.) Exultate, justi, in Domino: rectos decet collaudatio. V. Gloria Patri. Sapientiam.

DOMINE Jesu, qui maxima potentia et amoris tui miracula, in Passione ac morte tua, et in sanctis Martyribus demonstrasti : da nobis 1, quaesumus, intercedentibus beatis Clemente et Agathangelo, atque omnibus aliis Martyribus tuis, pro amore tuo prospera mundi despicere, nulla ejus adversa formidare, nonnisi in Cruce tua gloriari, ac denique tibi viventes et morientes, velut hostias sanctas atque placentes, in sacrificium laudis et amoris immolari. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus Pro Commemoratione sanctae Emerentianae, Virg. et Mart. Indulgentiam nobis, quaesumus.

Lectio Epistolae Beati Pauli Apostoli ad Corinthios

(2 Cor. 6.)

FRATRES, exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in Vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dci, per arma justitia ___________________

  1. Fac nos, 2e et 3e édition des Offices. a dextris et a sinistris , per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes.

Graduale. Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in majestate, faciens prodigia. V. Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute; dextera manus tua confregit inimicos.

Alleluia, Alleluia. V. Te Martyrum candidatus laudat exercitus, Domine. Alleluia.

Post Septuagesimam, omisso Alleluia, et versu sequenti, dicitur.

Tractus. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.

V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos

† Sequentia Sancti Evangelii secundum Lucam

(Luc. 6.)

In illo tempore: Descendens Jesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere; quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati qui nunc fletis: quia ridebitis. Beati eritis, quum vos oderint homines, et quum separaverint vos, et exprobaverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in coelo. Credo.

Offertorium. Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus. Alleluia.

HOSTIAS tibi, Domine, beatorum Clementis et Agathangeli, et omnium sanctorum Martyrum tuorum dicatas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium, ut nosmetipsos cum illis tibi perficias munus aeternum. Per Dominum.

Pro sancta Emerentiana. Secreta

Suscipe, Domine, munera.

Communio. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit cos: tanquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos. Alleluia.

EXAUDI, Domine, preces nostras, et beatorum Clementis et Agathangeli, atque omnium sanctorum Martyrum tuorum, quorum festa solemniter celebramus, continuis foveamur auxiliis, ut nosmetipsos cum illis tibi in sacrificium laudis aeterna offerre mereamur. Per Dominum.

Pro sancta Emerentiana. Postcommunio.

Divini muneris.

Les fêtes de février

Chapter 8 of 56