Le XIII d'octobre : Quatrième jour de l'octave
Quatrième jour de l'octave
De Sermone Divi Bernardi Abbatis
Super Cantica, Serm. 62
Ego fidenter, quod ex me mihi deest, usurpo mihi, ex visceribus Domini: quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina per quae affluant. Foderunt manus ejus et pedes, latusque lancea foraverunt: et per has rimas licet mihi sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo, id est, gustare et videre quoniam suavis est Dominus. Cogitabat cogitationes pacis, et ego nesciebam. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? At clavus penetrans, clavus reserans factus est mihi, ut videam voluntatem Domini. R. Omnia mihi.
Quidni videam per foramen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo, mundum reconcilians sibi. Ferrum pertransiit animam ejus, et appropinquavit Cor iliius, ut non jam non sciat compati infirmitatibus meis. Patet arcanum Cordis per foramina corporis, patet magnum illud pietatis sacramentum, patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Quidni viscera per vulnera pateant? In quo enim clarius quam in vulneribus tuis eluxisset, quod tu, Domine, suavis et mitis, et multa misericordiae? Majorem enim miserationem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro addictis morti et damnatis. R. Cor Jesu, verum altare.
IN me quidem multitudo peccatorum, in te autem, Domine, quid nisi pietatis thesauri, divitia bonitatis? Hae in foraminibus petra reposita sunt mihi. Quam magna multitudo dulcedinis tua in illis! operta quidem, sed his quipereunt. Ut quid enim sanctum detur canibus, vel margarita porcis? Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: etiam et apertis foraminibus, introduxit in sancta. Quanta in his multitudo dulcedinis, plenitudo gratiae, perfectioque virtutum! Ibo mihi ad illa sic referta cellaria, atque ad admonitionem Propheta, relinquam civitates, et habitabo in petra, ero quasi columba nidificans in summo ore foraminis. R. Forhax amoris.
Leçon vij. Cap. 16
IN illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.
De Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini
Nonne igitur jure seipsum a Patre diligi dicit, quia mandata ejus servavit? Num tibi durus tanti mysterii sermo visus est, et hujus dispensationis profunditas incomprehensibilis? Sed recta sunt omnia intelligentibus, et aequa iis qui habent scientiam, sicut scriptum est. Manete igitur, inquit, in dilectione mea; id est, omni studio, cura, opera, sic a me diligi conari debetis, ut ego a Patre diligor. Sic autem diligemini, quando mandata mea servabitis, veluti et ego Patris mandata servavi. Nec labor mercede carebit. Tantum enim dilectionis vobis impertiar, quantum habeo ipse a Patre, aequalibus propemodum honoribus meorum sermonum custodem coronans. R. Thronus meus.
Me quippe superexaltavit Pater, nomenque dedit, quod est super omne nomen, declaratus enim sum universi Deus. Sed non accusabor tanta bona vobis invidisse. Vos enim, tametsi homines, ac proinde servili praeditos natura, deos ac Dei filios reddidi, supernaturalibus illustravi luminibus, in regni mei partem recepi, conformes corpori claritatis meae, per gratiam Spiritus, effeci, incorruptione ac vita ornavi. Sed haec quidem in spe, et in saeculum futurum reservantur. Quantum vero ad praesentem pertinet vitam, nonne magnum honorem meo nomine consecuti estis, cum daemones increpastis, cum omnem morbum et omnem debilitatem curastis, cum vobis pollicitus sum, dicens: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet? R. O admirabilis.
HAEC locutus sum vobis,ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Vitis et palmitum quae abscinduntur, et in ignem mittuntur exemplo, non parvam Christus discipulis suis immisit formidinem. Quapropter a moerore ad laetitiam revocat. Non enim, inquit, o discipuli, ut metu exagitemini haec a me dicta sunt, sed ut gaudium meum habeatis. Consideremus et videamus quid sit, quod his verbis Christus significavit. Duplex igitur esse mihi sensus videtur. Aut enim nihil curiosius hic locus affert, sed hoc simpliciter dicit, ut gaudium erga me, vel in me habeatis; et sic ipsi quoque gaudeatis, supernae beatitudinis atque gloria magnitudinem intelligentes: Aut alius est sensus, in quo altius quiddam latet, quod enodare non recusabimus.
Te Deum.
Chapter 30 of 56