Skip to the text

Le VIII de février : En la solennité du très saint cœur de la (3)

Au ii. nocturne

1648. Sermo S. Augustini Episcopi

Scriptum est in Evangelio, etc., comme ci-après, au 4e jour de l'Octave.

1652-1668. Sermo S. Bernardini, Abbatis

Hoc igitur Corde, etc., comme ci-devant (1648), au second jour de l'Octave, p . 281 .


1. Mater Sponsae divina Charitas, cujus domus et cubiculum est Cor ejusdem Sponsae. (Eudes, ibid.)

2. Lectulus divini Salomonis est Cor beatae Virginis. (Eudes, Ibid)

solum in se, sed etiaam in omnibus aliis, pro viribus niti, non solum omnia Christi praecepta, verum etiam omnia ejus consilia perfecte adimplere. Et hoc est quod beata Virgo ministros, ut vinum a Christo obtineant, edocet dicens: Quodcumque dixerit vobis, scilicet Filius meus Jesus, facite. Tanquam utique certa, quod Christus faceret quod ipsa petebat.

R. Corde et animo.

Lecon vij. Cap. 2

In illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et reliqua.

Homilia sancti Joannis Chrysostomi

De Nativitate Domini, tom. 2

Dixerunt utique Pastores : Transeamus usque Bethleem. Dimittamus desertum templum, et transeamus usque ad Bethleem, ut videamus Verbum quod factum est. Vere quasi vigilantes non dixerunt: Videamus Puerum, videamus quid dicitur; sed videamus Verbum, quod factum est. In principio erat Verbum: et Verbum caro factum, et Verbum quod semper fuit, videamus quomodo pro nobis factum est: et videamus hoc Verbum, quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis: Verbum hoc ipsum, si fecit, siquidem hoc ipsum Verbum Dominus est. Videamus igitur, quomodo hoc ipsum Verbum, hoc est, Dominus ipse fecerit et ostenderit nobis carnem suam. Quod enim videre non poteramus, dum erat Verbum, videamus carnem, quia caro est; videamus quomodo Verbum caro factum est.

R. Audite, filii .

Lecon viij

ET venerunt festinantes. Ardor enim animi et desiderium vincebant: pedes non poterant tantum currere quantum mens cupiebat aspicere. Et venerunt festinantes quia tanto ardore currebant, propterea inveniunt quem quaerebant. Videamus quid inveniunt: Mariam et Joseph. Invenerunt Mariam Matrem, invenerunt Joseph nutritium, et Infantem positum in praesepio. Videntes cognoverunt de Verbo, quod dictum erat illis de Puero. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Quid vult hoc quod dicit, Conferens? Debuit dicere, ponens in Corde suo: debuit dicere, considerabat in Corde suo, et notabat sibi. Aliquid dicit, conferens in Corde suo.

R. Omnis spiritus.

QUONIAM sancta erat, et sanctas Scripturas legerat, et sciebat Prophetas, recordabatur quod Angelus Gabriel sibi dixerat illa quae dicta sunt in Prophetis. Cum his videbat, conferens in Corde suo, si staret :Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea, quod nascetur de te. Sanctum vocabitur Filius Dei. Praedixerat Isaias: Ecce Virgo concipiet, et pariet. Hoc legerat, illud audierat. Videbat jacentem Puerum, videbat in praesepio Puerum vagientem, jacentem Dei Filium, suum Filium, unum Filium; videbat jacentem: et conferebat qua audierat, quaeque legerat, cum his quae videbat. Quia illa conferebat in Corde suo, et nos tractemus in corde nostro.

Te Deum.

POUR LE QUATRIÈME JOUR DE L'OCTAVE (a)

Sermo sancti Augustini Episcopi

Lib. de sancta Virginitate

Lecon iv. Cap. 3

Scriptum est in Evangelio, quod Mater, et fratres Christi, hoc est, consanguinei carnis ejus, eum illi nuntiati fuissent, et foris expectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: Quae est Mater mea, aut qui sunt fratres mei? Et extendens manum super Discipulos suos, ait: Hi sunt fratres mei, et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est. Quid aliud nos docet, nisi carnali cognationi genus nostrum spiritale praeponere: nec inde beatos esse homines, si justis et sanctis, carnis propinquitate junguntur, sed si eorum doctrina ac moribus obediendo atque imitando cohaereseunt? Beatior ergo Maria, percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi.

R. In capite libri. ___________________________________

(a) 1648, 1652, 1668. AU I. NOCTURNE

Leçon j. Cap. 3 et 4

Ferculum fecit sibi Rex Salomon, de lignis Libani:

1 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Jerusalem. Egredimini, et videte, filiae Sion, Regem Salomonem in diedemate quo coronavit illum mater sua, in die desponsationis illius, et in die laetitiae Cordis ejus. Quam pulchra es, Amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum.

Leçon ij. Ibidem

Tota pulchra es, Amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, Sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, __________________

1. Ferculum, id est thronus gestatorius coelestis Salomonis, est Cor B. Virg. (Eudes, ibid.)

Nam et dicenti cuidam, Beatus venter qui te portavit, ipse respondit: Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Denique fratribus ejus, id est, secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Maria profuisset, nisi felicius Christum Corde quam carne gestasset. Ipsa quoque virginitas ejus ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus viro violaturo, quam conservaret ipse, praeripuit; sed priusquam conciperetur, jam Deo dicatam, de qua nasceretur, elegit. Hoc indicant verba qua sibi foetum annuntianti Angelo Maria reddidit: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset.

R. Magnificate.

Lectio vj. Ibid., paulo post

Ille vero unius sanctae Virginis partus, omnium sanctarum virginum est decus. Et ipsa cum Maria matres Christi sunt, si Patris ejus faciunt voluntatem. Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi Mater ________________________________________ de montibus pardorum. Vulnerasti Cor meum, Soror mea, Sponsa, vulnerasti Cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

Leçon iij. Ibidem

FAVUS distillans labia tua, Sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Hortus conclusus 1, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.

Au II. NOCTURNE

1648. Sermo Divi Bernardini Senensis

Quis exprimere, etc., comme ci-après au 6e jour de l'Octave.


  1. Hortum conclusum, fontem signatum, et paradisum esse Cor beatae Virg. quis negabit? (Eudes, ibid.) est, secundum ejus supra memoratam sententiam: Quicumque facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse mihi frater, et soror, et mater est. Has sibi omnes propinquitates in populo quem redemit spiritualiter exhibet: fratres et sorores habet sanctos viros et sanctas foeminas, quoniam sunt illi in coelesti haereditate cohaeredes. Mater ejus est tota Ecclesia, quia membra ejus, id est, fideles ejus, per Dei gratiam ipsa utique parit. Item mater ejus omnis anima pia, faciens voluntatem Patris ejus foecundissima charitate, in iis quos parturit, donec in eis ipse formetur. Maria ergo faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritualiter autem, et soror et mater. R. Corde et animo.

Lecon vij. Cap. 2

In illo tempore: Pastores loquebaotur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc Verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et reliqua.

Homilia Divi Bernardi Abbatis

In Assumpt. B. Mariae, Serm. de verbis Apoc. Signum magnum.

Numquid non ab initio venisse Pastores, et primam omnium Mariam invenisse leguntur? Invenerunt, ait Evangelista, Mariam, et Joseph, et Infantem positum in praesepio. Sic et Magi quoque, si recolis, non sine Maria Matre ejus Puerum invenerunt. Et inducens in templum Domini, templi Dominum, multa quidem a Simeone audivit, tam de eo, quam de seipsa; ad loquendum tarda, velox ad audiendum. Et quidem Maria conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Sed in his omnibus, neque de ipso incarnationis dominica sacramento, quodcumque verbum fecisse reperies. Vae nobis, qui spiritum habemus in naribus. Vae qui totum proferimus spiritum, qui pleni rimarum effluimus undique. R. Audite, filii.

Leçon viij (a)

Toties denique Maria Filium audivit, non modo turbis loquentem in parabolis, sed Discipulis seorsum, regni Dei mysteria revelantem; vidit miracula facientem, vidit deinde in cruce pendentem, vidit expirantem, vidit resurgentem, vidit ascendentem: sed in his omnibus, quoties verecundissimae Virginis, quoties pudicissimae turturis vox memoratur audita? Denique legis in Actibus Apostolorum, quod redeuntes a monte Oliveti, unanimiter perseverabant in oratione. Qui? Si forte Maria affuit, nominetur prima, quae super omnes est, tam Filii praerogativa, quam sua privilegio sanctitatis. Petrus et Andreas, ait, Jacobus et Joannes, et caeteri qui sequuntur, hi omnes perseverabant unanimiter in oratione, cum mulieribus, et Maria Matre Jesu. Itane et mulierum sese ultimam exhibebat, ut novissima omnium poneretur? R. Omnis.

VERE carnales adhuc Discipuli, quibus necdum Spiritus erat datus, quia necdum Jesus fuerat glorificatus quando facta est inter illos contentio de primatu; cum Maria, quanto major erat, humiliaret se, non modo de omnibus, sed et prae omnibus. Merito facta est novissima prima, qua prima cum esset omnium, sese novissimam faciebat. Merito facta est omnium domina, quae se omnium _______________________________ (a) Dans les editions de 1648 et 1652, la 8e lecon ne commence qu'à Denique legis, et continue Vere carnales jusqu'a la fin. Voici la 9e leçon qui est en plus.

In Homilia de Puero Jesu, Dom. inf. Octav. Epiph.

Quid est quod ait Evangelista, scilicet quod ipsi non intellexerunt verbum quod locutus fuerat? Non hoc de Maria dictum arbitror, quae, ex quo Spiritus sanctus supervenit in eam, et ei virtus Altissimi obumbravit, nullum Filii consilium potuit nescire, sed caeteris nescientibus, sive non intelligentibus quod dixerit, Maria ut sciens et intelligens conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Memoria conservabat, meditatione ruminabat, et haec cum caeteris quae de eo exhibebat ancillam. Merito denique super Angelos exaltata est, qua infra viduas et paenitentes, infra eam de qua ejecta fuerant septem daemonia, ineffabili sese mansuetudine inclinabat. Obsecro vos, filioli, aemulamini hanc virtutem. Si Mariam diligitis, si contenditis ei placere, aemulamini modestiam ejus. Nihil enim tam idoneum homini, nihil tam congruum christiano. Te Deum.

POUR LE CINQUIÈME JOUR DE L'OCTAVE (a)

Sermo sancti Bernardini Senensis

Ex Serm. 4. de Concep. B. M. V

Leçon iv. Art. 1. Cap. 3

Quis exprimere posset quanto ardore beatissima Virgo Maria diligebat Deum, ex toto corde, id est, super omnia temporalia mundi: ex tota auima, id est, super corpus et animam suam: et ex omni mente sua, hoc est, viderat et audierat, conferebat. Ita etiam beatissima Virgo tunc misericorditer providebat nobis: ne tam dulcia, tam salubria, tam necessaria, aliqua negligentia laberentur, et propterea nec scriberentur, nec praedicarentur, et sic sequentes hujus spiritualis manna deliciis fraudarentur. Omnia igitur haec Virgo prudentissima fideliter conservavit, verecunde tacuit, opportune prodidit, et sanctis Discipulis et Apostolis praedicanda commisit.

(a) 1648, 1652, 1668. AU I. NOCTURNE

Leçon j. Cap. 4 et 5

Fons hortorum , puteus aquarum viventium, qua fluunt

1

impetu de Libano. Surge aquilo, et veni auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Veniat Dilectus meus in hortum ____________________

  1. Fontem hortorum, puteum aquarum viventium, ipsumque Sponsi hortum ne dubites appellare Cor B. Virg. (Eudes, ibid.) super omnia superiora, scilicet spiritualia et coelestia. Unde in persona illius dicitur: Inflammatum est Cor meum, et renes mei commutati sunt, scilicet per transformationem divini amoris. Ex charitatis quoque ardore, toto affectu desiderabat incarnationem Filii Dei. Nam et totus impetus prima sanctificationis, Cor hujus sacratissimae Virginis impellebat ad hoc desiderandum, pro salute omnium electorum. Proinde omnes virtutes ejus ardentissima mentis, in id quod postea factum fuit in ea, toto conamine inflammabant Cor ejus. Ipsum siquidem fuit felix clausula totius expectationis, desiderii ac postulationis adventus Filii Dei, in quo omnia desideria praecedentium electorum atque sanctorum consummata et terminata fuerunt. Ideo exprimi non potest illud fervidum desiderium, et languentis orationis suspirium, quo suspirabat ad Deum, ut Filium suum mittere dignaretur, ad nostram assumendam naturam. R. In capite libri. _________________________________ suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, Soror mea Sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo: comedite, amici, et bibite, et inebriamini charissimi.

Lecon ij

Ego dormio, et Cor meum vigilat: vox Dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, Soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?

Leçon iij

Anima mea liquefacta est, ut Dilectus meus locutus est: quaesivi et non inveni illum. Vocavi, et non respondit mihi. Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis Dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. Qualis est Dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est Dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

Lecon v. Ex Serm. 4. Art 3. Cap. 1

NON solum per fidem et dilectionem Virgo sanctissima Christum concepit in Corde: sed et carnem ejus, ex purissimis sanguinibus illius, divini amoris vehementissimus ardor in sacratissimo ejus utero formavit. Si quis autem considerat virginei consensus ad tantum mysterium, finalem terminum clare intelliget quod omnis dignitas et perfectio inclusa in hoc, quod est esse Matrem Dei, tam Corde, quam corpore, comprehendatur in eodem termino. Unde Virgo beata, in conceptionis Filii Dei consensu, plus meruit quam omnes creatura, tam Angeli quam homilles, in cunctis actibus, motibus et cogitationibus suis. Nempe omnes qui meruerunt, nihil aliud potuerunt mereri, nisi secundum varios status et gradus, gloriam sempiternam. Haec autem Virgo in illo admirando consensu meruit totalem fomitis extinctionem, dominium et primatum totius orbis, plenitudinem omnium gratiarum, omnium virtutum, omnium ________________________________

Au ii. nocturne

1648. De Sermone sancti Bernardini Senensis

Leçon iv. Cap. 3

Tertius Virginis ardor unitas dictus est, et de hoc in Canticis aeternus Sponsus suae sanctissimae Sponsae, hoc est beatae Virgini, ait: Vulnerasti Cor meum, Soror mea Sponsa, vulnerasti Cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Ubi glossa ait: Pro amore tuo carnem sumpsi, et vulneribus primis in cruce vulnerasti Cor meum. Nam primogenita Redemptoris Filii sui Jesu fuit beata Virgo, et plus pro ipsa redimenda venit quam pro omni alia creatura.

Et ad ostendendum admirabilem unitatem quam cum ea habebat, dicit se vulneratum fuisse ab ea, in uno oculorum suorum etin uno crine colli sui. Ubi ostendit eum duplicem unitatem habuisse cum ea. Prima fuit unitas contemplationis, secunda fuit unitas actionis. Prima fuit unitas contemplationis, quae prior fuit quam actio in Maria, eo quod in utero matris perfecta ejus contemplatio incoepit. De hoc statu contemplationis Sponsus ait: Vulnerasti Cor meum in uno oculorum donorum , omnium beatitudinum, omnium fructuum spiritus, cunctarum scientiarum, interpretationis sermonum, spiritus prophetia, discretionis spirituum, operationis virtutum. R. Magnificate.

Meruit foecunditatem in virginitate, maternitatem Filii Dei. Meruit quod sit stella maris, porta coeli, et super omnia, quod Regina misericordiae nuncupetur, ac talis nominis consequatur effectum. Unde merito de beata Virgine Salomon ait: Multa filia congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Denique redempturus Deus humanum genus, pretium universum contulit in Maria. Intuemini igitur, quanto devotionis affectu, eam a nobis voluit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut si quid spei in nobis est, si quid gratia, si quid salutis, ab ea noverimus redundare. Tanta igitur fuit perfectio ejus, ut soli Deo cognoscenda reservetur, juxta illud: Ipse creavit illam in Spiritu sancto, vidit, dinumeravit, et mensus est; scilicet ipse solus Deus. R. Corde et animo.

tuorum, id est, in lucidissima contemplatione tua in tantum mecum unita es per amorem, quod tibi negare non possum quod postulaveris, atque decreveris orare pro remissione quorumcumque scelerum.

Lecon vj. Ibid. paulo post

Secunda vero unio Virginis cum Sponso et Filio suo Christo, fuit unitas actionis; eo quod sicut nulla unquam fuit similis contemplatrix, sic nunquam fuit ei similis ministratrix. Quod multipliciter ostendi potest. Nam primo, alii induunt pauperes de lana ovis: ipsa vero induit suum Divitem de purissimis sanguinibus suis. Secundo, alii induunt de panno: ipsa vero de corpore suo. Tertio, alii pascunt pauperem pane extrinseco: ipsa vero pavit humanatum Deum de lacte proprio. Quarto, alii suscipiunt pauperem hominem in tugurio: ipsa vero suscepit immensum Deum in Corde et corpore suo.

Lecon vij. Cap. 2

IN illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et reliqua.

Homilia sancti Bernardi Abbatis

Ex Serm. de Beata Maria

MIRACULUM fuit, quod Virgo peperit, Virgo sanctissima, quae Salvatorem genuit, peperit, et aluit, qua jugiter ejus adhaesit lateri, quae comes individua nullo fere abfuit itinere, quae intenta prae caeteris invigilavit Verbo et operi ejus; sola Salvatoris actuum insignia, operum opera, melliflua praedicationis genera, inaudita contra mundum, et peccatum, et tartareum Zabulum, divina severitatis acerrima eloquia; quo eis diu interfuit, specialius vidit, secretius audivit, citius agnovit, propensius retinuit, et Apostolis, aliisque Discipulis, luculentius edidit, diligentius retulit, melius indidit, fidelius tradidit. Hinc est, quod de ea legitur in Evangelio: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Hinc in ejus laudibus legitur: Multa filia congregaverunt divitias, tu sola supergressa es universas. R. Audite filii.

LICET enim in parabolis loqueretur ad turbas, licet omnia Apostolis nota faceret, ut amicis, quaedam tamen credendum est prae caeteris Matrem suam, quemadmodum dilexisse, ita etiam propensius erudiisse, quaedam ei secretius intimasse, frequenter eam ad montem myrrha et ad colles thuris sublimasse, in cellam vinariam occultasse, sui, prout novit et voluit, gloriam deificam et superca3lestem revelasse notitiam. Unde Joannes in Apocalypsi: De throno, inquit, scilicet de Maria, procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: quia Maria Mater Filii Jesu Christi parabolas, anigmata, legalia, et mirifica gesta, dicta, opera avidius ebibit, fidelius credidit, sincerius luculentiusque aliis edidit. Haec Maria a natura reverenter conservata, et a lege diligenter venerata, a gratia clementer est praeelecta. R. Omnis spiritus.

Leçon ix. Ibid., paulo post

NATURA hanc detulit, dum terra sine germine pareret in principio: Lex, dum rubus arderet sine incendio: Gratia, dum sine semine pareret Virgo. In Corde illius habitavit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ut creator in mundo, imperator in regno, paterfamilias in domo, pontifex in templo, sponsus in thalamo. Altissimus enim sibi eam quasi mundum specialissimum creavit, quam in justitia et sanctitate coram ipso fundavit; et fluentis sapientia irrigavit; et coelestibus desideriis, instar scilicet aeris, sublimavit; et igne dilectionis accendendo illustravit. Hinc in ejus Corde, tanquam in quodam firmamento, solem posuit rationis, et lunam scientia, et virtutes tanquam stellas speciei omnimodae: solem, qui lucem divina cognitionis faceret: lunam, quae cum stellis noctem actionis splendidam redderet. Te Deum.

POUR LE SIXIÈME JOUR DE L'OCTAVE (a)

A u ii. nocturne

De Sermone sancti Joannis Damasceni

Orat. 1 de Nativ. B. Virg

O DESIDERABILIS ac ter beata foemina! Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui! O foemina David regis filia, ac Dei omnium Regis Mater! O _____________________________ (a) 1648, 1652, 1668. Au I. NOCTURNE.

De Parabolis Salomonis

Leçon j. Cap. 8

Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et divinum ac vivum simulacrum, cujus opifex est Deus; mentem quidem divinitus gubernatam habens, ac Deo soli operam dantem: cupiditatem autem omnem ad id quod solum expetendum atque amandum est, intentam: iram vero adversus peccatum duntaxat, ipsiusque parentem. Sanctam omnem, et cum animae utilitate junctam cogitationem habes: supervacaneam omnem et exitiosam, antequam gustes, ejicis. R. In capite libri.

OCULI tui semper ad Dominum, perenne atque inaccesum lumen intuentes: aures divinum sermonem audiunt, ac Spiritus cithara oblectantur: per quas Verbum carnem assumpturum ingressum est. Nares unguentorum Sponsi odore deliniuntur. Porro labia tibi sunt Dominum laudantia, ipsiusque labris adhaerentia. Lingua et fauces Dei verba discernentes, ac divina suavitate ad satietatem usque fruentes. Cor purum, ac labis expers, Deum ________________________________ justitia. Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. In viis justitia ambulo, in medio semitarum judicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terra.

Lecon ij. Ibidem

Quando praeparabat coelos aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos: quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: quando circumbabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrarum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum: et delicia mea esse cumfiliis hominum. Nunc ergo, filii, audite me. Beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. Beatus homo qui audit me, et qui spurcitie omni carentem cernens, ipsiusque amore flagrans. Venter, in quo habitavit is qui nullo loco capi potest. Lactis ubera, quae Deum puerum Jesum aluerunt. R. Magnificate.

MANUS Deum gestantes: Et genua (thronus Cherubinis sublimior), quorum ope atque adjumento, manus languentes ac genua dissolula robur contraxerunt. Pedes, Dei lege, tanquam lucerna deducti, ac post eam irretorto cursu properantes, quoadusque amatum ad amantem pertraxerunt. Tota Spiritus thalamus es, gratiarum pelagus. Tota pulchra, tota Deo propinqua. Ipsa namque Cherubinos superans, ac supra Seraphinos evecta, propinqua Deo extitit. O miraculum, omnium miraculorum maxime novum! Mulier Seraphinis sublimior effecta est: Deus visus est paulo minus ab Angelis minoratus. R. Corde et animo. __________________________________ vigilat ad fores meas quotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem Domino: qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem.

De libro Ecclesiastici

Lecon iij. Cap. 26

Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudita animae. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis anima. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, et mulieris bonae species in ornamentum domus ejus. Lucernapendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in Corde mulieris sancta.

Au II. NOCTURNE

1648. Sermo divi Bernardini Senensis

Quarta stella coronae, etc., comme ci-après, au 7e jour de l'Octave .

  1. Tertius Virginis ardor, etc., comme ci-devant (1648) au 5e jour, p. 296.

Lectio sancti Evangelii secundam Lucam

Lecon vij. Cap 2

IN illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et reliqua.

Homilia Venerabilis Beda Presbyteri

Ex Homil. Hiemal. De Sanctis, in Aurora Natal. Dom

Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Maria virginalis pudicitiae jura custodiens, secreta Christi, quae noverat, nemini divulgare volebat; sed ipsum, haec quando vellet, et quomodo vellet divulgari, reverenter expectabat. Ipsa autem eadem secreta ore tacito, vigili tamen Corde, sedula scrutabatur. Et hoc est, quod ait Conferens in Corde suo. Conferebat quippe ea quae acta videbat, cum his qua agenda legerat. Videbat namque se de stirpe David ortam, in Nazareth de Spiritu sancto Filium Dei concepisse. Legerat in Propheta: Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraus de radice ejus descendet, et requiescet super eum Spiritus Domini. R. Audite, filii.

Legerat: Et tu, Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit Dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Videbat se in Bethleem peperisse Dominatorem Israel, qui aeternus ex Patre Deus ante saecula natus est: videbat se Virginem concepisse, peperisse Filium, et vocasse nomen ejus Jesum. Legerat: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Videbat Dominum positum in praesepi, quo bos et asinus solent nutriendi advenire. Meminerat sibi dictum ab Angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque, et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Noverat modum Nativitatis ejus, non nisi Angelo revelante potuisse dognosci. dicente Isaia.: Generationem autem ejus quis enarrabit? R. Omnis spiritus.

Legerat: Et tu turris gregis nebulosa, Filia Sion usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum Filia Jerusalem. Audiebat angelicas virtutes, qua sunt filiae supernae civitatis, apparuisse Pastoribus, in loco qui a conventu pecorum antiquius Turris gregis vocabatur: et est uno milliario ad orientem Bethleem: ubi etiam nunc tria Pastorum illorum monumenta in ecclesia monstrantur. Noverat tunc venisse in carne Dominum, cui una et aeterna est cum Patre potestas, qui regnum daret Ecclesiae, filiae scilicet coelestis Jerusalem. Conferebat ergo Maria ea qua facienda legerat, cum his quae jam facta cognovit, non haec tamen ore promens, sed clausa servans in Corde suo. Te Deum. A Vêpres on fait mémoire de saint Valentin, Prêtre et Martyr, comme au Bréviaire.

POUR LE SEPTIÈME JOUR DE L'OCTAVE.(a)

Sermo Divi Bernardini Senensis

Ex Serm. 5 de Nativ. B. M. Virginis. Cap. 4

Quarta stella coronae sanctissimae Virginis Mariae est potestas. Plus enim potest quodammodo facere beata Virgo de Deo, quam Deus de seipso. Quaedam enim contraria _________________________________-

(a.) 1648, 1652, 1668. AU I. NOCTURNE

De libro Ecclesiastici

Leçon j. Cap. 24

Ego es ore Altissimi prodivi , primogenita ante omnem

1

creaturam. Ego feci in coelis ut oriretur lumen indeficiens, ____________________

  1. Ex ore, ideoque de Corde Altissimi prodiit Mater amoris.(Eudes, ibid.) videbantur inter Deum et Virginem, quae, dum accessit Deus ad Virginem concordata sunt: puta, primo impossibile videbatur virginem generare. Item secundo impossibile erat Deum generare, nisi Deum. Accessit ergo Deus ad Virginem, et necesse fuit Virginem generare, et non alium quam Deum, et non de alio quam de Deo. Sed Deus non potuit generare, nisi Deum de se. Et tamen Virgo Deum fecit hominem. Deus non potuit generare, nisi infinitum, immortalem, aeternum; insensibilem, impalpabilem, invisibilem sub forma Dei: sed Virgo fecit eum finitum, mortalem, modicum, temporalem, palpabilem, sensibilem, visibilem, sub forma servi, suppositum sub natura creata. R, In capite libri.

O ineffabilis humilitas Creatoris! O inastimabilis virtus Virginis Matris! O incomprehensibilis altitudo mysteriorum Dei! Una mulier Hebraea fecit invasionem in domo Regis aeterni. Una Puella, nescio quibus blanditiis __________________________________ et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. In fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti. In omni populo et in omni gente primatum habui; et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me requievit in tabernaculo meo 1, et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices.

Leçon ij

Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Quasi cedrus, ____________________

  1. Cor Virginis, tabernaculum Dei; haec requies illius in saeculum saeculi. (Eudes, ibid,) nescio quibus violentiis; decepit, ut ita dicam, et vulneravit, et rapuit divinum Cor, et divinam Sapientiam. Propterea conqueritur Dominus de beata Virgine, dicens: Vulnerasti Cor meum, Soror mea Sponsa, vulnerasti Cor meum. R. Magnificate.

Ex Virginis igitur carne Deus, flens dico, summam Altitudinem vestivit humilitate: summam Laetitiam vestivit poenalitate: summam Opulentiam vestivit paupertate: summam Lucem vestivit tenebris: summum Honorem vestivit opprobriis: summum Amabile vestivit flagellis. Revera Deo Patri per omnem modum impossibile erat, quod de se aliquid tale faceret. Propterea in hoc stat Virginis praerogativa, quia cum haec Deus non possit, nulli alteri creatura concessit. Quod autem sic generavit, totum pro salute generis humani procuratum est. Unde, sicut illud, quod Pater dedit Filio majus est omnibus; sic, quod Mater dedit ei majus est omnibus. O mira circa nos utriusque Parentis Jesu Christi pietatis _________________________________ exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion. Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquas in plateis. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam. Et quasi balsamum non mixtum odor meus.

Lecon iij

Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego Mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sancta spei. In me gratia omnis via et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: dignatio! O ineffabilis Dei et Virginis dilectio charitatis! Qui, ut servum redimerent, communem Filium tradiderunt, propter nimiam charitatem, qua Deus et Virgo nos miseros peceatores dilexerunt R. Corde et animo.

Chapter 12 of 56