Skip to the text

Le XXII d'octobre : Troisième jour de l'octave

Troisième jour de l'octave

De Sermone Divi Bernardi Abbatis

Leçon iv. Cap. 17

Videamus quantum virtutem omnium virtutum, nempe humilitatem. Dominus Jesus in se commendavit. Primo verba ejus attendamus, ubi ait: Discite a me, quia milis sum et humilis Corde, et invenietis requiem animabus vestris. Quid est, Magister bone, optime Jesu? Numquid ad boc redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae in te reconditi, ut hoc singulariter doceas, quia mitis es et humilis Corde? Non doces, ut coeli discantur fabricari, fieri miracula, mortui suscitari, et caetera hujusmodi, sed quia mitis sum et humilis Corde. Numquid tam magnum est, quod est parvum? Utique, quia per hoc invenitur requies animabus. R. Omnia mihi.

Quae enim alia est causa omnis laboris et certaminis nostri, nisi ut inveniamus requiem animabus nostris? Brevis doctrina, brevis via demonstrata est. Disce hanc a Domino Jesu, qui mitis est et humilis Corde; id est, vide et quantum, et quare humilis fuit ille, qui est excelsus super omnes gentes Domimus, et super coelos gloria ejus: et disce etiam quia tu es lutum et cinis, et sic invenies requiem animae tuae. Sed nota quod ait: Humilis Corde. Non enim ficta humilitate placatur ille, qui est humilis Corde, sed humilitate vera. Humilitate cordis delectatur ille qui intuetur cor: quia in humilium cordibus requiescit. Quaerit enim corda humilium, quae elevet: non tumida, a quibus resiliat. R. Cor Jesu, verum altare.

Leçon vj. Cap. 27

O QUAM bonum et jucundum est, tecum, o dulcissime Jesu, habitare in unum, tecum colloqui, tibi revelare causam animae nostrae, tuaeque consolationis responso perfrui! O quam bonum est ad te inhabitantem lucem inaccessibilem, duce charitate, accedere: cui, si dux nostra fuerit, nihil manere poterit inaccessum. Cognovit Cor tuum. o dulcis Jesu, charitatis lancea vulneratum, viam facere charitati, cui nunquam claudetur. Accedite ergo ad eum, per eum, gressibus charitatis, et illuminamini; gustate quoniam suavis est. R. Fornax amoris.

Lecon vij. Cap. 15

In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.

Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini

Attentiore mentis oculo, haec profunda inspicere oportet Breviter enim totius fere Incarnationis ratio aperitur. Dilixi enim se a Patre Christus Jesus asserit, nec minus nos a seipso, sed eodem modo diligi affirmat. Et subjecit nos oportere in dilectione ejus manere: causamque attulit, quare ipse a Patre jure diligatur: quia mandata ejus servavit, ut nos quoque, si volumus in dilectione ejus manere, mandata ejus diligenter servemus. Dominus igitur noster Jesus Christus se nobis sancta conversationis exemplum proposuit, maxime cum fuerit sub lege, et nostrae paupertatis conditionem assumere non dedignatus sit. Ubi ergo, aut quae Patris mandata servavit, aut quomodo diligi se ab eo dicit, quaerendum videtur. R: Thronus meus.

Adsit igitur Paulus sapientissimus, et de ipso dicat: Quod cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo: sed seipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit seipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit ei nomen quod est super omne nomen. Audisti quia cum Salvator noster verus Deus sit, et conformis Patri, a quo genitus est, humiliavit tamen semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Nam cum salvare humanum genus Deus Pater voluerit, neque id creatura aliqua posset efficere: ipse Deus unigenitus, qui voluntatem Patris novit, hujusmodi dispensationem suscepit: sicque obsecutus est Genitori, ut mortem etiam turpissimam subierit; propterea, inquit, Deus exaltavit eum. R. O admirabilis. .

Exaltatus autem a Deo dicitur, quamvis consubstantialis ei sit, et Dominus gloria a Scripturis nuncupetur: quia in servi forma factus, id est homo sicut nos, rediit rursus ad Patrem cum carne, ut una cum Patre, etiam homo factus, conglorificetur: a quo diligi non incipit tunc primum, quando voluntariam subjectionem aut suscepit, aut perfecit: sed quemadmodum, quamvis exaltatus semper est, et gloriae plenus, secundum naturam divinam, exaltari tamen et glorificari dicitur factus homo, qui, secundum humanitatem, divina gloria erat destitutus: sic, quamvis semper diligatur ut Filius, diligi tamen etiam cum carne scribitur: qui propterea homo factus est, ut genus humanum, quod, propter praevaricationis crimen, Deus oderat, ad dilectionem ipsius reduceret: propterea origo, janua et via omnium bonorum nobis extitisse Christus dicitur.

Te Deum.

Chapter 29 of 56