Skip to the text

Le VIII de février : En la solennité du très saint cœur de la (4)

Au iii nocturne

IN illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et reliqua.

Homilia sancti Ambrosii Episcopi (a)

Lib. 2. in Cap. 2. Lucae

Vides festinare Pastores. Nemo enim eum desidia Christum requirit.Vides Pastores Angelo credidisse: et tu Patri, et Filio, et Spiritui sancto, Angelis, Prophetis et Apostolis credere non vis? Vide quam signanter Scriptura singulorum libret momenta verborum. Festinant, inquit, Verbum videre. Etenim, cum caro Domini videtur, Verbum videtur, quod est Filius. R. Audite, filii. _________________________________ et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Au ii. nocturne

1648. Sermo sancti Bernardini Senensis

Ultima stella, etc., Comme ci-après, au 2e Noct. du jour Octave.

Au III. NOCTURNE

(a) 1648, 1652. Homilia Venerabilis Beda Presbyteri.

In Luc. Cap. 2. Lib. 1, c. 6

Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Quid vult quod dicit conferens? Debuit dicere, considerabat in Corde suo, et conservabat in Corde suo . Sed quia sanctas Scripturas legerat, et sciebat Prophetas, conferebat ea, quae secum sunt acta de Domino, cum his quae noverat a Prophetis scripta de Domino, et collecta ad invicem cognovit, instar coelestium Cherubim, socia sui vultus luce, concordia.

NON mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, quod vilis sit persona Pastorum. Certe, quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non gymnasia choris referta sapientum, sed plebem Dominus simplicem requisivit, qua phalerare audita et fucare nesciret. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Nec contemnenda verba putes, quasi vilia verba Pastorum. A Pastoribus enim Maria fidem colligit, a Pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur. R. Omnis spiritus.

MIRATI etiam sunt omnes qui audierunt de iis quae dicebantur a Pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Discamus sancta Virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica, quam corpore, argumenta fidei conferebat in Corde. Si Maria a Pastoribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? Si Maria ante apostolica praecepta tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere, quam discere?

Te Deum. Il n'y a point de leçon propre de saint Valentin; mais on en fait mémoire à Laudes.

Aux I. Vêpres du jour de l'Octave, on fait mémoire des saints Faustin et Jovite, Martyrs. __________________________________

Leçon viij. Ibid. cap. 8

Et Mater ejus conservabat omnia verba haec in Corde suo: sive quae intellexit, seu quae necdum intelligere verba Evangelii potuit, omnia suo pariter in Corde, quasi ruminanda et diligentius scrutanda recondebat. Discamus ergo sancta Virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conservabat in Corde. Et si illa, ante praecepta apostolica, tacet, cur tu, post apostolica praecepta, magis cupis docere quam discere? Pour saint Valentin, Prêtre et Martyr,

Sermo S. Augustini Episcopi

Triumphalis beati Martyris, etc., comme au Commun d'un Martyr.

Au jour de l'octave

Tout comme au jour de la fete, excepté les leçons du II. et III. Nocturne.

AU II. NOCTURNE (a)

Sermo S. Bernardini Senensis

Ex Serm. 5. de Nativ. B. M. Virginis. Cap. 12

Ultima stella coronae beatissima Virginis Maria est incomprehensibilitas. Sicut enim divina perfectiones humano intellectui sunt incomprehensibiles, sic perfectiones gratiarum, quas Virgo suscepit in conceptione Filii Dei, soli intellectui divino, et Christo, et sibi comprehensibiles extiterunt. Et quidem quod Deus generaret Deum, nulla requirebatur in Deo dispositio, cum ei ex natura conveniret, ut per viam naturae et intellectus produceret Verbum, per omnia sibi aequales: imo impossibile est, quod non generet Deum, propter suam foecunditatem. Sed quod foemina conciperet et pareret Deum, est et fuit miraculum miraculorum. Oportuit enim, ut sic dicam, foeminam elevari ad quamdam aequalitatem divinam, per quamdam quasi infinitatem perfectionum et gratiarum; quam aequalitatem nunquam creatura experta est. Unde credo quod ad illam abyssum imperscrutabilem omnium charismatum Spiritus sancti, quae in beatam Virginem descenderunt in hora divinae conceptionis, intellectus humanus, vel angelicus nunquam potuit attingere. R. In capite libri.

Ex Serm. 13. de Exalt. B. V. in gloria. Cap. 3

TRIPLICI candore refulsit beata Virgo: primo, candore divina sapientia; secundo, candore virginalis innocentiae _____________________

(a) 1648. AU II. NOCTURNE

Quis mortalium, etc., comme ci-devant au jour de la fête, page 262. tertio, candore conversationis honestissimae. Primo enim refulsit candore divina sapientiae, cum ipsa fuerit candor lucis aeterna, et speculum sine macula, et speciosior sole. Tanto enim lumine illustrata fuit beata Virgo, cum etiam esset in ventre matris, quod non tantum plena fuit lumine rationis, sed etiam altisisima contemplationis. In quo quidem lumine, perfecte haec quatuor intellexit, saltem secundum genera singulorum: primo naturam creatam irrationalem; secundo naturam creatam rationalem; tertio naturam creatam spiritualem; quarto naturam increatam divinam. Qua distinctio cognitionem Creatoris, et omnis creatura, in se comprehendit: quia in lumine Creatoris cognovit omnes creaturas, sicut Propheta ait: In lumine tuo videbimus lumen. R. Magnificate.

Ad tantam enim contemplationem sublimata est, ut perfectius, etiam in ventre matris, contemplaretur Deum, quam unquam fuit contemplatus aliquis in perfecta aetate; magisque in contemplatione Dei excessit dormiendo, quam aliquis alius vigilando, sicut ipsa testatur dicens: Ego dormio, et Cor meum vigilat. Ecce candor sapientia divina. Secundo refulsit candore virginalis innocentiae. Unde omnes Cordis ejus conceptus, quasi Nazarai fuerunt candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Tertio refulsit candore conversationis honestissima, et omni virtute composita: ita ut nihil sit virtutis, nihil splendoris, nihil gratia, et nihil candoris, quod non resplendeat in Virgine gloriosa. R. Corde et animo.

In illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc Verbum, quod factum est, quad fecit Dominus, et ostendit nobis. Et reliqua.

Homilia Venerabilis Beda Presbytéri

In Homil. Hiem. de Temp. Dom. 1. post Epiph

Maria autem, inquit, conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo. Omnia quae de Domino, vel a Domino dicta, sive acta cognoverat Mater Virgo, diligentius in Corde retinebat, sollicite cuncta memoriae commendabat, ut cum demum tempus praedicanda , sive scribenda Incarnationis adveniret, sufficienter universa, prout essent gesta, posset explicare quaerentibus. R. Audite, filii.

IMITEMUR et nos, fratres mei, piam Domini Matrem, ipsi quoque omnia verba et facta Domini ac Salvatoris nostri fixa in corde conservando. Horum verborum factorumque Domini meditatione diurna et nocturna, importunos inanium nocentiumqud cogitationum repellamus incursus. Horum crebra collatione, et nos et proximos nostros a fabulis supervacuis et male dulcoratis detractionum colloquiis castigare, atque ad divina frequentiam laudis accendere curemus. * Si enim, fratres charissimi, in futuri beatitudine saeculi, habitare in domo Domini, ac perpetuo illum laudare desideramus: oportet nimirum et in hoc saeculo, quid in futuro quaeramus, sollicite praemonstremus: frequentando videlicet Ecclesia limina, et non solum in ea laudes Domini canendo, sed et in omni loco dominationis ejus, ea quae ad laudem gloriamque Conditoris nostri proficiunt, verbis pariter ac factis ostendendo. R. Omnis spiritus. Leçon ix des saints Faustin et Jovite, comme au Bréviaire. Te Deum. On fait mémoire de ces mêmes Saints à Laudes. Si la solennité du très saint Cœur de la B. Vierge arrive aux Dimanches de la Septuagésime, Sexagésime ou Quinquagésime, on en fait l'office le même jour, avec mémoire du Dimanche aux I. et II. Vêpres et à Laudes; et on dit la ix. leçon de l'Homélie. Si elle arrive le mercredi des Cendres ou le dimanche suivant, on en fait le lendemain, avec mémoire de la férie. Si le mercredi des Cendres arrive dans l'octave, le jour précedent on fait l'office semidouble tout entier du très saint Cœur; après quoi on n'en fait plus.

Si le jour de l'octave arrive en quelqu'un de ces trois dimanches susdits, on dit à Vêpres les Psaumes et Antiennes du samedi; et depuis le Capitule on fait du dimanche, avec mémoire du très saint Cœur, comme aux I. Vêpres du jour. A Laudes et aux II. Vêpres, on en fait mémoire comme au jour; et, à cause de l'octave, on ne fait point les mémoires communes; et on ne dit point les prières à Complies ni à Prime. Si ce même jour de l'Octave arrive le mercredi des Cendres, le mardi précédent, on dit les Vêpres semidoubles de l'Octave jusques à Complies inclusivement, comme aux II. Vêpres du jour, avec mémoire des saints Faustin et Jovite martyrs. Ex Heortol. Guyeti, Lib. IV. cap. 12. q. 6.

On en fait aussi l'office double majeur en chaque mois (hors l'Avent et le Carême) au premier samedi qui n'est point occupe d'un office de neuf leçons. S'il se rencontre quelque mois auquel tous les samedis soient occupés, on en fait le premier jour du mois, qui n'est point occupé d'un office de neuf leçons. Et cet office se célèbre en chaque mois comme au jour de la solennité, excepté les leçons qui se disent selon l'ordre suivant.

Au mois de mars, avant le Carême, les leçons du II.et

III. Nocturne se disent comme au jour de la solennité

Au mois d'avril, comme au 2e jour de l'Octave.

Au mois de mai, comme au 3e jour de l'Octave.

Au mois de juin, comme au 4e jour.

Au mois de juillet, comme au 5e jour.

Au mois d'août et de septembre, comme au 6e, jour.

Au mois d'octobre et de novembre, comme au 7e jour.

Au mois de décembre, avant l'Avent et au mois de janvier, comme au jour de l'Octave, excepté les leçons du

I. Nocturne, qui se disent de l'Écriture courante

Missa in solemnitate sanctissimi cordis b.m.v

GAUDEAMUS omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore sanctissimi Cordis Beatae Mariae Virginis, de cujus solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Filium Dei. Ps. (44.) Eructavit Cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. Gloria Patri... saeculorum. Amen. Gaudeamus.

In Missa primi Sabbati cujuscumque mensis officio novem lectionum non impediti, et in Missis votivis, dicitur:

Introitus (Cant. 8)

Pone me ut signaculum super Cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Ps. (44.) Eructavit Cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi.

V. Gloria Patri, etc. Pone me

Deus qui Unigenitum tuum in Corde tuo ab aeterno viventem, in Corde Virginis Matris Mariae vivere et regnare in aeternum voluisti: da nobis, quaesumus, hanc sanctissimam Jesu et Mariae in corde uno vitam jugiter celebrare, cor unum inter nos et cum ipsis habere, tuamque in omnibus voluntatem corde magno et animo volenti adimplere; ut secundum Cor tuum a te inveniri mereamur. Per eumdem Dominum.

Tempore Passionis

Domine Jesu Christe, qui sanctissimae vitae et

acerbissima passionis ac mortis tua imaginem in sacratissimo Corde dilectissimae Matris tuae, tamquam in speculo clarissimo exprimere et glorificare voluisti: praesta, quaesumus, ut meritis et intercessione hujus amantissimi Cordis, ejusdem vitae ac mortis tuae similitudinem ita in corde et corpore nostro portemus, quatenus viventes atque morientes, tibi in omnibus conformari, et secundum Cor tuum effici mereamur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate.

Tempore Paschali

Domine Jesu Christe, qui post resurrectionem tuam, dilectissimae Matri tua, gloria et honore coronatus apparuisti, et acerbissimas Cordis ejus angustias in gaudium maximum convertisti: da nobis, quaesumus, eodem sanctissimo Corde intercedente, tanti gaudii memoriam digne celebrare, vana hujus mundi oblectamenta respuere, in te solo delectari: ut petitiones cordis nostri benigne semper exaudias, et omnem tristitiam nostram in gaudium convertas. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate.

Lectio Cantici Canticorum

(Cant 4, 5 et 8)

Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, Sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir, et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Vulnerasti Cor meum, Soror mea, Sponsa, vulnerasti Cor meum, in uno oculorum tuorum. et in uno crine colli tui. Ego dormio, et Cor meum vigilat. Vox Dilecti pulsantis: Aperi mihi, Soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Pone me ut signaculum super Cor tuum, ut signaculum super brachium tuum; quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus sua pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

Graduale. (Ephes. 5). Estote imitatores Jesu et Mariae, sicut filii charissimi: et ambulate in dilectione, sicut et ipsi dilexerunt vos. Hoc sentite in cordibus vestris, quod et in Corde ipsorum; et omnia vestra in humilitate et charitate fiant. V. Convertimini ad Deum in toto corde vestro: et sit vobis cor unum et anima una!

Alleluia. ij. V. (Ps. 56). Paratum Cor meum, Deus Cordis mei, paratum Cor meum, ut faciam omnes voluntates tuas corde magno et animo volenti. Alleluià.

Cum dicitur Sequentia, quae omittitur in Missis votivis, ultimum Alleluia non dicitur, nisi post Sequentiam..

Sequentia 1

Laetabunda,

Canant pie Cuncta corda Cor Mariae.

Cor amandum Omni corde, Cor laudandum Omni mente.

Cor aeterni Numinis En factum est Virginis Cor aeternum.

Haec est Virgo sapiens, Haec est Virgo rapiens Cor divinum.

Consors Patris dexterae, Fit Matris Deiparae Cor et Natus.

Flos Cordis Altissimi, Flos Cordis virginei, Flos et fructus.

Cordis nostri gaudium, Exilî solatium, Cor Mariae.


  1. Cette prose se trouve pour la première fois dans le livre de la Dévotion au S. Cœur et au Saint Nom de Marie. Édit. de 1663. Amoris oraculum , 1 Vexillum, signaculum, Liber vitae.

Charitatis speculum, Thesaurus charismatum, Thronus Christi.

Rubus ignem proferens, Incombustus permanens, Fornax coeli.

O fornax mirifica! In te manent socia Ros et flamma.

Ros mire vivificans, Flamma beatificans Corda pura.

Infundatur omnibus Ros ille pectoribus, Accendatur cordibus Flamma sacra.

O Jesu, Cor Mariae, Ros, ignis, fons gratiae, Ure, purga, posside Corda cuncta.

O amor, propera, Ubique impera, In terris ut super sidera!


1. Dans les éditions modernes, cette strophe et la suivante se lisent comme il suit:

Amoris miraculum, Charitatis speculum Liber vitae.

Fons vivus charismatum, Thesaurus fidelium, Thronus Christi.

C'est le texte qui se trouvait dans les éditions, à l'usage de N.-D. de Charité, et qui a été approuvé à Rome en 1861. Nova praecordia, Nova fac omnia, Ut Jesum laudent cum Maria. Amen. Alleluia.

Post Septuagesimam, omissis Alleluia, versu et Sequentia, dicitur:

Tractus. (Thren. 1.) Vide, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est venter meus, subversum est Cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. V. Factum est Cor Virginis speculum clarissimum passionis Christi, et imago perfecta mortis ejus, quia stigmata illius in Corde suo portavit. V. Mortificationem Jesu semper in Corde et corpore suo portavit, ut vita Jesu manifestaretur in illa.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Alleluia, alleluia. V. Ego diligentes me diligo, et omnes recti corde diligunt me, et qui me oderunt, diligunt mortem. Alleluia. V. Gratia cum omnibus qui diligunt te, o Mater pulchrae dilectionis, quia Dominum Jesum amasti ex toto Corde tuo. Alleluia.

† Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. 2

In illo tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis. Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et Infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a Pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in Corde suo.

Credo.

Offertorium. (Coloss. 1.)

Gaudete mecum omnes, qui diligitis me, quia Cor meum elegit Altissimus, ut poneret in eo thronum suum, et regnum Filii dilectionis sua. Alleluia.

Hoc Alleluia non additur post Septuagesimam.

Tua, Domine, propitiatione, et Cordis sanctissimi beatae Mariae semper Virginis intercessione, auferatur a cordibus nostris concupiscentia carnis et oculorum, atque ambitio saeculi: tibique, cum haec oblatione, in igne tui amoris, atque in flamma aeterna charitatis jugiter immolentur. Per Dominum.

Praefatio de B. M. Et te in solemnitate sanctissimi Cordis Beatae Mariae.

In Missis votivis dictur: Et te in veneratione sanctissimi Cordis Beatae Mariae.

Communio. Beatum Cor tuum, o Maria Virgo, thesaurus sanctitatis, fornax divini amoris, thronus omnium virtutum, sanctuarium Divinitatis! Dei Genitrix, intercede pro nobis. (Ante Septuag. Alleluia).

DOMINE Jesu Christe, qui miranda sanctissimae vitae, passionis et resurrectionis tuae mysteriae, in sacratissimo Corde Matris tuae admirabilis conservari et glorificari voluisti: praesta quaesumus, ut meritis et intercessione ejusdem Cordis amantissimi, sicut te Panem vivum, ac Regem nostrum, ex altari tuo suscepimus; ita in corde et corpore nostro viventem et regnantem portare et glorificare, nosque in te, et propter te solum vivere valeamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum.

Infra Octavam Solemnitatis Sanctissimi Cordis, quando non fit commemoratio festi simplicis, dicitur 2a Oratio de Spiritu Sancto, 3a Ecclesiae vel pro Papa.

Les fêtes de mars

Chapter 13 of 56