Le XXI D'OCTOBRE : Second jour de l'octave
Second jour de l'octave
De Sermone Divi Bernardi Abbatis
Hoc igitur Corde tuo, et meo, dulcissime Jesu, invento, orabo te Deum meum. Admitte tantum in sacrarium exauditionis tua preces meas. Imo me totum trahe in Cor tuum. Licet enim tortuositas peccatorum meornm impediat me, tamen quia Cor tuum incomprehensibili charitate dilatatum est et ampliatum, et quia tu solus potes facere mundum de immundo conceptum semine, omnium speciosissime Jesu, amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me: ut purificatus per te, ad te purissimum possim accedere, et in Corde tuo omnibus diebus vitae meae merear habitare: et ut videre simul semper, et facere tuam valeam voluntatem. R. Omnia mihi tradita sunt.
Ad hoc enim perforatum est latus tuum, ut nobis patescat introitus. Ad hoc vulneratum est Cor tuum, ut in illo et in te, ab exterioribus perturbationibus absoluti, habitare possimus. Propterea etiam vulneratum est, ut per vulnus visibile vulnus amoris invisibile videamus. Quomodo hic ardor melius ostendi potest, nisi quod non solum corpus, verum etiam ipsum Cor, lancea vulnerari permisit? Carnale ergo vulnus, vulnus spirituale ostendit. Et hoc fortasse innuit ipsa auctoritas praelibata, in qua bis positum est, vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est, ac si Sponsus aperte diceret : Quia zelo amoris tui vulnerasti me, lancea quoque militis vulneratus sum. Quis enim cor suum palo vulnerari permitteret, nisi prius amoris illius vulnus percepisset? R. CorJesu, verum altare.
Dixit ergo: Vulnerasti Cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti Cor meum. Tanquam dicat: Quia summe te diligo ut sponsam, caste ut sororem, vulneratum est Cor meum propter te. Quis illud Cor tam vulneratum non diligat? Quis tam amantem non redamet? Quis tam castum non amplectatur? Diligit profecto vulneratum, qua nimio illius amore vulnerata proclamat: Vulnerata charitate ego sum. Numquid non redamat Sponsum amantem, qua dicit: Nuntiate Dilecto quia amore langueo? Fraterno se amantem amore complectitur, quae dicit: Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris mea, ut inveniam te foris, et complectar, et deosculer, et jam me nemo derideat? Nos igitur, quantum possumus, amemus, redamemus, amplectamur vulneratum nostrum, ut cor nostrum amoris sui jaculo vulnerare dignetur. R. Fornax amoris.
Au iii nocturne
Leçon vij. Cap. 15
In illo tempore: dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi
Tract. 82. in Joan
Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc, in epistola sua, idem iste Evangelista dixit. Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Quod autem ait: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem natura ostendit nostra et suae, sicut est Patris et ipsius.: sed gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Jesus. Mediator quippe monstratur, cum dicit: Diligit me Pater, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso: quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur ejus discipuli. R. Thronus meus.
Manete in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur. Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat, quod dilectio praecedit? Unde enim praecepta servet, non habet, qui non diligit. Quod ergo ait, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: ostendit, non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. R. O admirabilis.
La ix. Leçon de saint Hilarion Abbé, comme au Bréviaire.
Aux offices votifs on dit la suivante 1.
Nolite igitur putare, vos manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea. Si enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea servaveritis. Nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligemus, in quantum ejus praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, minus diligimus .
Te Deum. A Laudes on fait la Commémoration de saint Hilarion,et de sainte Ursule et ses compagnes Martyres, comme dans le Bréviaire. ___________________
- Nous suivons ici l'édition approuvée à Rome. Dans l'édition de 1672, le P. Eudes unit les deux dernières leçons pour en faire la huitième, chaque fois que la ix. leçon est d'un Saint ou d'une Homélie.
Chapter 28 of 56