Le XXVI d'octobre : Septième jour de l'octave
Septième jour de l'octave
On reprend l'Office du jour qui a été rempli par le Dimanche dans l'Octave, avec la ixe Leçon et mémoire à Laudes de saint Évariste. Et si la fête arrive le Dimanche, on fera l'Office de ce jour en cette manière.
Les Leçons du j. Nocturne de l'Écriture courante.
Au ij. Nocturne, on prendra les Leçons du ij. Nocturne du Dimanche dans l'Octave, comme ci-après.
Pour le iij. NocTurne.
Leçon vij. Cap. 15
IN illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.
De Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini
ET ut summatim atque breviter dicam: Servator jubet discipulis incunctanter et intrepide Evangelium praedicare. Quod etiam Isaia quondam voce similiter jussit, dicens: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Quod ut facere possent sancti Discipuli, videmus eos, vehementissima oratione, a Deo petiisse, cum Judaeorum furorem accusantes, dicebant: Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis, cum omni fiducia, loqui verbum tuum. R. Thronus meus.
MULTI enim certe sunt, qui Evangelium Christi praedicantibus impie adversantur: sed licet insidiarum vehementissimi fluctus insurgant, nihilo tamen minus veris Christi discipulis incumbendum est, quousque charitatis opus perficiant: charitatis, inquam, talis, qualem erga nos Salvator ostendit, qui, loco propositi sibi gaudii, crucem sustinuit, ignominia contempta, ut peccatoribus salutem perficeret. R. O admirabilis.
La ixe Leçon de saint Évariste. Pour l'Office votif:
NAM si noluisset pro nobis pati, mortui adhuc essemus, caeci ac stulti, atque omni bono destituti, diaboli, peccati voluptalisque servi, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem etiam ipsam pro nobis animam, prae sua erga nos dilectione, Servator posuit, et incomparabilem bonitatem nobis exhibens, beatos reddidit, ac ter felices, nullius plane boni indigentes.
Te Deum A Laudes, Commémoration de saint Évariste.
Au samedi dans l'octave 1
A vêpres
CAPITULE. Rom. 2
O ALTITUDO divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus!
Hymne Jesu Paterni Pectoris, etc. comme aux I. Vêpres.
- Ces rubriques ne sont plus conformes à celles de la Liturgie romaine. L'office doit être, depuis Capitule, du Samedi, comme dans le Psautier, avec mémoire de l'Octave. L'Office du lendemain est celui du Dimanche occurrent, avec mémoire de l'Octave à Laudes et à Vêpres.
V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. R. Et vos manete in dilectione mea
A Magnif., l'Antienne du Samedi qui se rencontre dans l'ordre du Bréviaire. L'Oraison du Dimanche qui se trouve dans l'ordre des Dimanches d'après la Pentecôte.
Puis on fait mémoire de l'Octave.
Ant. Tibi laus, tibi honor, etc., p. 481:
V. Omnis spiritus
Oraison. Pater misericordiarum, etc.
S'il se rencontre quelque Fête simple pour le lendemain, on en fait aussi mémoire.
Au dimanche dans l'octave
Toutes choses se disent comme dans l'Octave, excepté ce qui est ici marqué.
Au i nocturne
Les Leçons se disent de l'Écriture courante.
De Sermone sancti Bonaventura Episcopi
In Stimulo Amoris. Parte 1
ECCE aperta est janua paradisi, et per lanceam militis gladius versatilis est amotus. Ecce lignum vitae tam in ramis, quam in stipite perforatum, in quibus foraminibus nisi pedes, id est affectus posueris, non poteris capere fructus ejus. Ecce apertus est thesaurus divinae sapientiae et charitatis aeternae. Intra ergo per vulnerum aperturam, et cum scientia delicias obtinebis. O quam beata lancea, et beati clavi, qui apertionem hujusmodi facere meruerunt! O si fuissem loco illius lancea, exire de Christi latere noluissem, sed dixissem: Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. O anima ad imaginem Dei facta, quomodo te potes amplius continere? Ecce Sponsus tuus dulcissimus, pro te vulneratus, jam factus gloriosus, te cupit amplecti, et ad ipsum negligis festinare. Nam prae nimio amore aperuit tibi latus, ut tibi tribuat Cor suum. R. Omnia mihi tradita sunt.
Leçon v. Part. 2. Cap. 2
CERTE, Domine Jesu, etiamsi me odisses, cum sis Deus meus, te diligere deberem: quanto magis, cum me tantum diligas, et tuis beneficiis me sequaris fugientem? Nam tantum me diligis, ut te pro me odisse videaris. Nonne tu, judex omnium, voluisti pro me judicari, et mortem turpissimarri et acerbissimam pati? O Deus meus, quid mihi amplius facere potuisti? Certe me totum voluisti, qui te mihi totum tribuisti. Et quis requirebat hoc de manu tua, Domine mi? Nihil aliud nisi maxima bonitas et immensa dilectio hoc exegit, ut nos amplius tuo inflammares amore. O amor et desiderium cordis! O dulcedo et suavitas mentis! O ardoret inflammatio pectoris! O lux et claritas oculurum! O anima mea! O vita mea! O viscera cordis mei! O gaudium et exultatio mea! Cur ego non sum totus in amorem tuum conversus? Quare aliquid est in me, praeter amorem? Undique circumdat me amor tuus, et nescio quid sit amor. R. Cor Jesu, verum altare.
O QUAM mirabilis est tua dilectio, dulcissime Domine Jesu, cum non possis ab hominibus separari! Nonne qui ascensurus eras ad dexteram Patris tui, potestatem homini reliquisti, ut te, cum velit, habeat in altari? Hanc ei potestatem, et antequam mori inciperes, dedisti, ne amittere te timeret. Sed cur hoc facere voluisti, cum missurus esses Spiritum sanctum? Cur semper cum homine vis morari? Tu nos corpori tuo totaliter incorporare, et sanguine tuo potare voluisti: ut sic tuo inebriati amore, tecum unum Cor et unam animam haberemus. Quid enim aliud est tuum sanguinem bibere, qui sedes est animae, quam nostram animam tuae animae inseparabiliter colligari? R. Fornax amoris.
Les trois Leçons se disent comme au iij. Nocturne du Dimanche qui se rencontre dans l'ordre des Dimanches d'après la Pentecôte.
S'il se rencontre dans ce jour une Fête simple, on en dit la ix. Leçon, et on en fait mémoire à Laudes après celle de l' Octave .
Ant. O altitudo, etc., comme aux Laudes de la Fête.
CAPITULE. Apoc. 7
BENEDICTIO, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.
Hymne. Quid Corde Regis cordium, page 477.
V. Vivat Cor Jesu, Rex cordium. R. Et regnet super omnia corda in aeternum. A Benedictus, l'Antienne et Oraison du Dimanche. Puis on fait mémoire de l'Octave. Ant. Benedictum sit Cor amantissimum Jesu et Mariae, fons vivus benedictionis, fornax amoris, thronus divinae Voluntatis, sanctuarium Divinitatis. Alleluia.
V. Omnis spiritus laudet Cor Jesu et Mariae. R. Et omnis lingua benedicat ei
Oraison. Pater misericordiarum, etc.
Ant. O altitudo divitiarum, comme à Laudes.
Au R. br. V. Qui natus es de Maria Virgine.
Leçon br. Dominus autem dirigat corda et corpora nostra in charitate Dei, et patientia Christi. Tu autem.
Ant. O amor admirabilis.
CAPITULE. 1 Joan. 4
Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo.
R. br. Sic nos dilexit Jesus, * Ut daret nobis Cor suum. Sic nos. V. Gratias ei super inenarrabili dono ejus. Ut daret Gloria Patri. Sic nos.
V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos R. Et vos manete in dilectione mea
L'Oraison du Dimanche.
Ant. O dilectio ineffabilis.
CAPITULE. Gal.6
ALTER alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
R. br. Sicut dilexit me Pater. * Et ego dilexi vos. Sicut.
V. Et vos manete in dilectione mea. Et ego Gloria Patri. Sicut dilexit
V. Vivat Cor Jesu Rex cordiom. R. Et regnet super omnia corda in aeternum
Ant. Benedictum Cor tuum.
CAPITULE. 1 Cor. 6
EMPTI enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro.
R. br. Vivat Cor Jesu * Rex cordium. Vivat. V. Et regnet super omnia corda in aeternum. Rex cordium Gloria Patri. Vivat.
V. Omnis spiritns laudet Cor Jesu et Mariae. R. Et omnis lingua benedicat ei
A vêpres
Ant. O admirabile Cor Jesu, etc., comme aux II. Vêpres de la Fête si ce n'est que le jour de l'Octave se rencontrât le lendemain; car pour lors on dirait les Vêpres doubles eomme aux I. Vêpres de la Fête, avec mémoire du Dimanche.
CAPITULE. 2 Cor. 1
BENEDICTUS Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Hymne. Flammata Jesu pectora, etc., comme ci-dessus, page 480.
V. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. R. Et vos manete in dilectione mea
A Magnif. L'Antienne et l'Oraison du Dimanche.
Puis on fait mémoire de l'Octave.
Ant. Tibi laus, tibi honor, comme ci-devant, avec le V. et l'Oraison, page 481.
S'il se rencontre quelque Fête simple pour le lendemain on en fait aussi mémoire.
Chapter 33 of 56