Skip to the text

Le XX de novembre : Jour de l'octave

Jour de l'octave

Double

Les Vêpres se disent comme aux I. Vêpres de la fête. p.512. Les Lecons du I. Nocturne se disent comme au jour de la Fête.

Ex Sermone sancti Joan. Chrysostomi

Lib. 6. de Sacerdotio

NON id mihi persuasi salvum fieri quemquam posse, qui pro proximi sui salute nihil laboris impenderit: cum neque miserum illum quicquam juverit, talentum sibi traditum non imminuisse. Imo hoc ille nomine periit, quod illud non auxisset duplicassetque. Verumtamen levius mihi supplicium affole puto, accusato cur et alios ipse non servaverim, quam si et me una cum illis perdiderim; tauta ista Sacerdotii dignitate susceptar longe ipse deterior sceleratiorque effectus. Equidem nunc mihi persuadeo fore ut tantum mihi supplicium irrogetur, quantum peccatorum a me perpetratorum magnitudo postulat: qui si Principatum hunc suscepero, tum me sane poenam pendere oportebit, non duplam triplamve, sed longe graviorem: hoc ipso quod simul plures laeserim, simul post majorem honorem a me acceptum. Deum optimum, qui me honore illo dignatus fuerit, offenderim. R. Isti sunt Principes.

PROPTEREA enim Deus Israelitas accusans, ob hanc causam acrius ostendit majori illos poena dignos, quod peccaverint post honores ab ipso acceptos, aliquoties in haec verba eos compellans: Atqui vos cognovi ex omnibus terrae tribubus: propterea vindicabo in vos impietates vestras. Alias autem: Assumpsi ex filiis vestris qui essent Prophetae, itemque ex adolescentibus vestris qui mihi sancti essent. Hi sunt vere.

ATQUE adeo ante Prophetarum tempora, ostendere volens Deus hominum peccata longe majori supplicio expiari, dum a Sacerdotibus, quam dum a privatis fiunt, mandat ut tantumdem pro Sacerdotibus, quantum pro universo populo sacrificium offeratur. Quod quidem quid aliud signat, quam Sacerdotis vulnera majori medicamento atque auxilio indigere,atque adeo tanto, quanto conjuncta simul universi populi vulnera indigent? Porro majori nequaquam indigerent, nisi ea graviora forent Atqui graviora certe fiunt, non natura ipsa, sed Sacerdotis qui ea commiserit conditione ac dignitate R. Vidi in circnitu sedis.

Au iii nocturne

Leçon vij. Cap. 5

IN illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Et reliqua.

Ex Homilia sancti Gregorii Papa

Homil. 17 in Evang

IMPLOREMUS Jeremiae lacrymas: consideret mortem nostram, et deplorans dicat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Dispersi sunt lapides Sanctuarii in capite omnium platearum? Aurum quippe obscuratum est, quia Sacerdotum vita, quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infinnas ostendi tur reproba. Color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus, per terrena et abjecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero Sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi Sacerdotis corpore, nisi cum Sancta Sanctorum ingrediens, in secreto sui Conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides Sanctuarii, qui apparere semper debemus in secreto Dei, quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides Sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui per orationem intus semper esse debuerant, per vitam reprobam foris vacant. Ecce jam pene nulla est saeculi actio, quam non Sacerdotes administrent. Lapides Sanctuarii in plateis sunt, cum Sacerdotes lata mundi itinera sectantur. R. Isti sunt Sancti.

QUANTO autem mundus gladio feriatur aspicitis; quibus quotidie persecutionibus intereat populus videtis. Cujus hoc, nisi nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa castra Ecclesiae, ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacta sunt. Sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro enim peccato, populi turba prostrata est, quia nostra negligentia ad vitam erudita non est. Quid autem animas hominum, nisi cibum Domini dixerimus: quae ad hoc sunt condita, ut in ejus corpore trajiciantur, id est, ut in aeterna Ecclesia augmentum tendant? Sed hujus cibi condimentum nos esse debemus, juxta illud: Vos estis sal terrae. R. Cum Agnus aperuisset.

SED quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sal infatuatum est, condiri non valet cibus Dei, atque idcirco ab auctore non sumitur, quia fatuitate nostra minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi; qui de perverso suo opere nostra increpatione correpti, poenitentiam egerunt; quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit; quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Pensemus quod lucrum Deo fecimus, nos qui accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus? Etenim dicit: Negotiamini dum venio. Ecce jam venit, ecce de nostro negotio lucrum requirit: quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? Quot ejus conspectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumus?

Te Deum.

Missa in festo divini sacerdotii domini jesu, et omnium

Ss. sacerdotum et levitarum

Introitus

DOMINUS dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Ps.Benedicite,Sacerdotes Domini, Domino: benedicite, sancti et humiles corde, Domino.

V. Gloria Patri. Dominus dixit

DEUS, tuorum gloria Sacerdotum, qui Unigenitum tuum nobis summum Sacerdotem, et animarum nostrarum Pastorem vigilantissimum dedisti; quique ei, ad sacrificandum tibi hostiam mundam, et ad promovendam humani generis salutem, sanctos Sacerdotes et Levitas consortes tribuisti: quaesumus, beata Maria semper Virgine et iisdem sanctis Sacerdotibus intercedentibus, ut Spiritum gratiae cui servierunt, in Ecclesia tua excitare digneris, quatenus nos eodem repleti, studeamus amare quod amaverunt et opere exercere quod verbo et exemplo docuerunt. Per eumdem Dominum.

Lectio Epistola Beati Pauli Apostoli ad Hebraeos

(Cap. 7)

Fratres, alii sine jurejurando Sacerdotes facti sunt; hic autem cum jurejurando, per eum qui dicit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum: tu es Sacerdos in aeternum. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt Sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet Sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes, per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet necessitatem quotidie, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel, seipsum offerendo, Jesus Christus, Dominus noster.

Graduale. Sacerdotes ejus induam Salutari, et Sancti ejus exultatione exultabunt. V. Isti sunt qui in omnibus praebuerunt semetipsos exemplum bonorum operum, in humilitate, in modestia, in charitate.

Alleluia, alleluia. V. Hi sunt servi boni et fideles, qui ministerium suum honoraverunt: et ideo constituit eos Dominus super omnia bona sua.

Sequentia 1

GAUDEAMUS jubilantes, Sacerdotum celebrantes Sacrata solemnia.


1. Cette Séquence ne se trouve pas dans la première édition des Messes du Bienheureux

Haec est dies laetabunda, In qua Patrum veneranda Laudamus magnalia. Sit vox laeta, sit canora, Sit laus pura, sit decora Puritate pectoris. Laudet coelum, terra, pontus, Laudet simul tota virtus Spiritus et corporis. Te laudamus unitatem, Aeternamque Trinitatem, Ortum, finem omnium Te laudamus Salvatorem, Sacerdotum fundatorem, Caput, Patrem, gaudium. Horum Matrem te Mariam. Et sororem et Reginam Omnis laudet Spiritus. Vos consortes Dei Patris, Patres estis Dei fratris, Quos unxit Paraclitus. Prae Angelis sublimavit, Apostolis sociavit Vos Sacerdos maximus. Vos a cunctis honorari, Super omnes exaltari Rex jubet Altissimus, Vos legati Numinis. Fratres alma Virginis, Et patres fidelium.

Sacri lingua Flaminis, Summi tuba Principis, Et doctores gentium.

Hi coelorum docent leges, Christi Jesu pascunt greges Verbis, factis, precibus.

Pravos mores dissipant, Carnem, mundum superant, Expellunt daemonia.

Foedas horrent voluptates, Stultas spernunt vanitates, Mundi calcant somnia. Vanum ejus rident fastum, Aspernantur tanquam lutum Cuncta temporalia. Domus Dei vigiles, Et columnae stabiles, Moestorum laetitia. Justis augent gratiam, Reis donant veniam, Dant cunctis salatia.

Sub perenni tam piorum, Tam potentum patronorum Laetemur custodia.

Ut a Sanctis adjuvemur, Corde magno subsequamur Sanctorum vestigia.

Circa domos, intra templa, Corda, voces et exempla Christum Jesum praedicent.

Bone Jesu, bonitatem Ostende supplicibus; Da Sanctorum sanctitatem Sanctis sequi moribus.

Intus flagrant charitatis Divinis ardoribus Foris lucant sanctitatis Praeclaris operibus.

Hos sucravit castitas, Decoravit pietas, Sacravit humilitas, Coronavit charitas, Spes, fides et gratia.

O beata Trinitas, O vera felicitas Et Sanctorum sanctitas, Immensa clementiae Immensa sint gratiae, Aeterna sit gloria. Amen dicant omnia: Amen. Alleluia.

Post Septuag., omissis Graduale, All. et Sequentia, dicitur: .

Tractus. In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in humilitate, in suavitate, in charitate non ficta: nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. V. Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. V. Hi sunt boni milites Christi Jesu, qui bonum certamen certaverunt; et idelo beatificavit eos in gloria, et dedit illis coronas perpetuas.

Tempore Paschali, loco Gradualis, dicitur:

Alleluia, alleluia. V. Talis decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Alleluia. V. Secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis. Scriptum est enim: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Alleluia.

† Sequentia sancti Evangelii secundum

Matthaum. (Cap. 5)

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut Prophetas: Non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandalis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum.

Credo.

Offertorium. Sacerdotes sancti ut palma florebunt, et sicut cedri Libani exaltabuntur. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Alleluia.

DEUS, qui Filium tuum Unigenitum pro nobis Sacerdotem et hostiam esse voluisti: praesta quaesumus, beata Maria semper Virgine intercedente, cum omnibus sanctis Sacerdotibus et Levitis, ut sicut nos, immensa clementiae tuae largitate, divini ejus Sacerdotii participes effecisti, ita et nosmetipsos eum eo, in hac sacrosancta oblatione, in qua omnis sanctitatis fontem constituisti, hostiam vivam et sanctam tibi in aeternum consecrare et immolare digneris. Per eumdem Dominum.

Communio. Gratias agimus tibi, Domine Jesu, qui eras, qui es, et qui venturus es: quia fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Alleluia.

Postcommunio

DOMINE Jesu Christe. Pastor bone, qui dixisti: Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam: te supplices exoramus, intercedente beatissima Virgine Maria Matre tua, cum omnibus sanctis Sacerdotibus et Levitis, ut operarios fideles in vineam tuam mittas; omnes Sacerdotes et Levitas dignos sacris altaribus ministros efficias; et Ecclesiae tuae plures alios Sacerdotes et Pastores juxta Cor tuum concedas; ut tecum et cum ipsis aeterno Patri aeterna laudis hostiam offerre mereamur. Qui vivis et regnas cum eodem Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum.

Chapter 42 of 56