Le XV de novembre : Troisième jour de l'octave
Troisième jour de l'octave
Ex Sermone sancti Joannis Chrysostomi
De Sacerdotio, lib. 3
SACERDOTIUM in terra quidem peragitur, sed in rerum coelestium classem ordinemque referendum est. Idcirco necesse est Sacerdotem esse purum, ut si in ipsis coelis collocatus, inter coelestes illas Virtutes medius staret. Nam, dum conspicis Dominum immolatum, Sacerdotem sacrificio incumbentem ac preces fundentem, tum vero turbam circumfusam pretioso illo sanguine intingi et rubefieri, etiamne te inter mortales versari atque in terra consistere censes? An non potius evestigio in coelos transferris? An non carnis cogitationem omnem abjiciens, nudo animo; mente pura circumspicis quae in coelo sunt? O miraculum! O Dei benignitatem! Qui eum Patre sursum sedet, in illo ipso temporis articulo omnium manibus pertractatur, ac se ipse tradit volentibus ipsum excipere et complecti. R. Isti sunt principes.
PONE tibi ob oculos Eliam illum, et infinitam illam turbam circumfusam, et sacrificium lapidibus superpositum, tum vero reliquos omnes admodum quietos et taciturnos, solum autem Prophetam preces fundentem, exinde flammam derepente e coelo delabentem, sacrificiumque ipsum lambentem. Mira sunt ista profecto ac stupore omni plena. Ab illis ergo sacris ad nostra sacra te transfer: nec ea mira modo esse videbis, sed etiam omnem stuporem, excedentia. Adest enim Sacerdos, non ignem gestans, sed Spiritum sanctum. Is preces diuturnas fundit, non quo flamma coelitus dilapsa, sacra apposita absumat; sed ut gratia in sacrificium influens, per ipsum omnium animos inflammet, et puriores reddat argento igni excocto purgatoque. R. Hi sunt vere.
Lecon vj
SACERDOTES potestatem acceperunt, quam neque Angelis, neque Archallgelis dedit Deus. Neque enim ad illos dictum est: Quaecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecumque solveritis, erunt soluta. Habent quidem et mundi principes vinciendi aliquam potestatem, sed qua in solis corporibus uti licet. Hoc autem vinculum quod Sacerdotibus commissum est, ipsam contingit animam, transitque coelos: ut ea quae operati fuerint Sacerdotes deorsum, Deus confirmet in coelis, sententiamque servorum Dominus ipse corroboret. Quid ergo reliqui est, si omnis eis commissa est potestas coelorum? Quae potest inveniri major potestas? Omne judicium dedit Pater Filio At hoc video a Filio totum Sacerdotibus esse commissum: ac sicut jam translati in coelum, in tantum invecti sunt principatum. Quid multa? Rex aliquis si cui ex subditis suis honorem hunc detulerit, ut potestatem habeat quoscumque velit in carcerem conjiciendi, eosdemque rursus laxandi beatus ille et admirandus judicio omnium fuerit. At vero Sacerdos a Deo tanto majorem accepit potestatem, quanto coelum terra pretiosius est, quanto etiam anima corporibus praestant. Unde Sacerdotes merito, non modo plus vereri debemus quam vel principes vel reges, verum etiam majori honore quam parentes proprios honestare. R. Vidi in circuitu sedis.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaum
Leçon vij. Cap. 5
IN illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi
Lib. I de Serm. Dom. in monte. Cap. 6
OSTENDIT Dominus fatuos esse judicandos qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel inopiam metuentes, amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus, nec auferri. Itaque si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Id est, si vos per quos condiendi sunt quodammodo populi, metu persecutionum temporalium amiseritis regna coelorum, qui erunt homines per quos a vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus per quos errorem auferat caeterorum? R. Isti sunt Sancti.
ERGO ad nihilum valet sal infatuatum, nisi ut mittatur foras et calcetur ab hominibus. Non itaque calcatur ab hominibus, qui patitur persecutionem; sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior. Sed inferior non est qui, quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen fixus in coelo est. R. Cum Agnus aperuisset.
Vos estis lumen mundi. Quomodo superius dixit sal terrae, sic nunc dicit lumen mundi. Nam neque superius ista terra accipienda est, quam pedibus corporeis calcamus; sed homines qui in terra habitant, vel etiam peccatores, quorum condiendis et extinguendis putoribus apostolicum salem Dominus misit. Et hic mundum, non coelum et terram, sed homines qui sunt in mundo ve diligunt mundum, oportet intelligi, quibus illuminandis Apostoli missi sunt. Non potest civitas abscondi supra montem posita: id est, fundata super insignem magnamque justitiam, quam significat etiam ipse mons, in quo disputat Dominus.
Te Deum.
Chapter 37 of 56