Le XXVIII de janvier : En la fête de la solennité de jésus
En la fête de la solennité de jésus 1
Double de deuxième classe
Ant. O admirabile, avec les autres des Laudes.
Ps. Dixit Dominus, avec les autres du Dimanche, et au lieu du dernier, Laudate Dominum omnes gentes.
CAPITULE. I Joan. 1
QUOD fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostra contrectaverunt de Verbo vitae: et Vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis Vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis.
Au lieu où l'on dit un Répons avant l'Hymne, il faut prendre le premier Répons du I. Nocturne, Benedictus.
HYMNE (a)
JESU, Redemptor omnium, Orbis fidelis gloria: Thesaure, vita cordium, Salus, amor, spes unica. _______________________________
(a) 1652. Hymne 2
Jesu nostra redemptio, Deus creator omnium, Amor et desiderium, Homo in fine temporum.
- Cet Office est celui de l'Oratoire, composé par le Card. de Bérulle, à part les hymnes que le B. P. Eudes modifia dans l'édition de 1668, et moins l'Octave qu'il n'adopta pas. Il le supprima dans l'édition de 1672, parce qu'il l'avait avantageusement remplacé par l'Office du Sacré Cœur de Jésus.
2. C'est l'hymne du Cardinal de Bérulle
O qualis haec clementia! Tu nostra portas crimina, Inter scelestos occidis, Simus pares ut Angelis.
Tu claustra frangis tartari, Ut compeditos liberes: Ligno triumphans nobili, Throno palerno consides.
O summa, Jesu, charitas, Vultu benigno respice Mentes draconi subditas, Tuo redemptas sanguine..
Tu solus esto gaudium, Coelo futurus praemium: Sis nostra, Jesu, gloria, Unusqne nobis omnia.
Jesu, paterna gloria, Nomen tuum clarissimum Creata laudent omnia, Nunc et per omne saeculum. Amen.
Ainsi se finissent les Hymnes à toutes les Heures.
V. Verbum caro factum est. R. Et habitavit in nobis
A Magnif. Int. In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare: et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sunt, sive quae in coelis.
Oraison
DEUS, qui Unigenitum tuum apud te ab aeterno Deum, pro nobis in aeternum hominem esse voluisti: fac ________________________ Quae te vicit clementia, Ipsa te cogat pietas Ut ferres nostra crimina, Ut mala nostra superes Crudelem mortem patiens, Parcendo, et voti compotes Ut nos a morte tolleres? Nos tuo vultu saties. Inferni claustra penetrans, Tu esto nostrum gaudium, Tuos captivos redimens, Qui es futurus praemium: Victor triumpho nobili, Sit nostra in te gloria Ad dextram Patris residens. Per cuncta semper saecula.
nos quaesumus, hanc ineffabilem et divinissimam vitam Verbi in humanitate, et humanitatis in Verbo vitae jugiter celebrare: ut ejus spiritu animemur in terris, et ejus aspectu perfruamur in coelis, qui nostra vita est et gloria: Et tecum vivit et regnat in unitate Spiritu sancti Deus, per omnia.
Invitatoire. Jesum aeterni Patris Filium venite adoremus: * Qui est salus et vita nostra.
Ps. Venite exultemus.
Hymne Jesu. Deus mirabilis, etc., comme ci-dessus, à Matines de l'Office du Saint Nom de Jésus, page 218 1.
Ant. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Ps. 2. Quare fremuerunt gentes.
Ant. Ego in Patre, et Pater in me: qui videt me, videt et Patrem.
Ps. 20. Domine in virtute tua.
Ant. Quod dedit mihi Pater, majus omnibus est; et omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: ego et Pater unum sumus.
Ps. 44 Eructavit cor meum.
V. Et Verbum caro factum est. R. Et habitavit in nobis
De Parabolis Salomonis
Leçon j. Prov 8
EGO Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. Meum est consilium, et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges regnant, et legem conditores justa decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. Ego diligentes me __________________
- Dans l'édition de 1652, ainsi que dans le P. de Bérulle, c'est l'Hymne Jesus, Rez admirabilis, comme à Matines de la Fête du Saint Nom de Jésus du Bréviaire romain. diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae, et gloria, opes superbae, et justitia. Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimima mea argento electo. In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. R. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui bendixit nos omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo: * Sicut elegit nos in ipso, ante mundi constitutionem. V. Ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Sicut elegit .
Leçon ij
DOMINUS possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Non dum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constiterant, ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. Quando praeparabat coelos, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos: quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum: et deliciae meae esse cum filiis hominum. Nunc ergo, filii, audite me. Beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam et estote sapientes, et nolite abjicere eam. R. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. * Ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. V. Ut societas nostra sit cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo. Ipse prior.
Leçon iij. Cap. 9
BEATUS homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino: qui autem in me peccaverit, laedet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem. Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis. Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
V. Vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio ejus est. * Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. V. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Qui habet. Gloria Patri. Qui habet.
Ant. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
Ps. 49. Deus deorum Dominus locutus est.
Ant. Ego veni,ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Ps. 71. Deus judicium tuum Regi da.
Ant. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
Ps. 84. Benedixisti, Domine, terram tuam.
V. Ipse est pax nostra. R. Interficiens inimicitias in semetipso
Ex libro sancti Cyrilli Episcopi
Leçon iv. In Conc. Ephes
Verbum humani generis amore incitatum, cum suapte natura exinanitionis capax non esset, servili forma suscepta, semetipsum exinanivit, dejecitque. Qui carnis commercia ignorabat, tui causa carne induitur: Verbum enim caro factum est. Qui ob naturam corporis expertem sub tactum non veniebat, palpabilis efficitur. Qui principium nesciebat, secundum corpus initium sortitur. Qui absolute perfectus erat, incrementa sumit. Qui converti non potest, ad meliora progressus facit. Qui dives est, in diversorio gignitur. Qui coelum nubibus tegit, fasciis involvitur. Qui Rex erat, in praesepio deponitur, quem pro nostra salute immaculato puerperio Maria Virgo Mater effudit, Maria, inquam, genitrix vitae, mater pulchritudinis, magnificentiae, lucisque parens. Veritas cognita est, gratia venit: ita apparuit Dei Verbum, Deusque Filius propter nos incarnatus est, quo nimirum mortales a morte ad vitam aeternam denuo revocaret. R. Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo *: Sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. V. In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Sed exinanivit.
Sermo sancti Procli Episcopi
Leçon v. In Conc. Eph
VENIT quidem ad salvandum, sed et pati quoque illum oportuit. At quomodo utraque haec fieri potuerunt? Homo purus salvare non poterat: Deus solus pati nequibat. Quid igitur? Ipse Emmanuel Deus, factus est homo: et id quidem, quod erat, salvavit: quod vero factum est, passiones subiit. Unde, cum Ecclesia synagogam cerneret spinis illum coronantem, lugens tantum facinus aiebat: Filiae Sion, exite et videte coronam, qua coronavit eum mater sua. Ipse etenim spineam coronam portavit, et spinarum causam evertit. Idem erat in sinu Patris, et in utero Virginis. Idem detinebatur inter Matris brachia, et ferebatur super ventorum pennas. Idem ab Angelis adorabatur, et cum publicanis mensa accumbebat. R. Ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creatura: quoniam in ipso condita sunt universa in coelis, et in terra; visibilia, et invisibilia. * Omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. V. In eo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi. Omnia.
Vix Cherubim aspicere audebant, et Pilatus interrogabat: servus colaphis caedebat, et ipsa creatura horrebat: crucifigebatur, et thronus gloriae non deserebatur: in sepulcro concludebatur, et coelum uti pellem extendebat: inter mortuos reputabatur, et infernum despoliabat: hic ut, deceptor calumniis afficiebatur, ibi ut sanctus glorificabatur. O mysterii magnitudinem! miracula video, et divinitatem praedico: cerno passiones, et humanitatem non nego. Naturae portas reseravit Emmanuel, ut homo: sed virginitatis claustra non violavit neque perrupit, ut Deus. Ita enim ex utero est egressus, sicut per aurem ingressus: ita natus, sicut conceptus: qui impatibiliter fuerat illapsus, ineffabiliter est elapsus. R. Gratia nobis, et pax a Jesu Christo, qui est testis fidelis: primo genitus martuorum, et princeps regum terrae; qui dilexit nos, et lavit nos in sanguine suo. * Et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo. V. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Et fecit. Gloria Patri. Et fecit.
Ant. Ego sum primus, et novissimus: fui vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum; et habeo claves mortis et inferni.
Ps. 96. Cantate Domino canticum novum.
Ant. Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam et benedictionem.
Ps. 96. Dominns regnavit, exultet terra.
Ant. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
Ps. 97. Cantate Domino canticum novum.
V. Sic Deus dilexit mundum R. Ut Filium suum unigenitum daret
Lectio sancti Evangelii secundmn Joannem
Leçon vij. Cap. 17
IN illo tempore: Sublevatis Jesus oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi
Tract. 104. in Joannem
POTERAT Dominus nosTer unigenitus et coaeternus Patri, in forma servi, et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio, sed ita se Patri exibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam ipsius pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra, qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid, et quando faceret, vel fieri sineret, ab illo esse dispositum, qui tempori subditus non est: quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. R. Requievit super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus; Spiritus consilii et fortudinis; Spiritus scientiae et pietatis. * Et replebit eum Spiritus timoris Domini. V. Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et replebit.
Christus elegit tempus quo moreretur, qui eliam tempus quo de Virgine natus est; cum Patre constituit, de quo sine tempore natus est; secundum quam veram, sanamque doctrinam, etiam Paulus Apostolus: Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et Deus per Prophetam: Tempore, ait, acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Et rursus Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Dicit ergo: Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas. Tanquam dicens: Pater, quam propter homines, et apud homines, ad me clarificandum simul constituimus, venit hora: clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. R. Spiritus Domini super me, propter quod unxit me. Evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, et praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. V. Hodie impleta est prophetia haec in auribus vestris, dixit Dominus Jesus. Evangelizare. Gloria Patri. Evangelizare.
Leçon ix de sainte Agnès, Vierge et Martyre, comme au Bréviaire. Pour les lieux où l'on dit un Répons avant le Te Deum. R. In nomine Jesu omne genu flectatur coelestrium, terrestrinm et infernorum. * Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. V. Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere divinitatem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnis. Gloria Patri. Et omnis.
Te Deum;
Ant. 1. O admirabile commercium! Creator generis humani, animatum corpus sumens, de Virgine nasci dignatus est: et nostra factus humanitatis particeps, largitus est nobis suam Deitatem.
Ps. Dominus regnavit, avec les autres de Laudes.
2. Verbum caro factum habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, quasi Unigeniti a Patre; plenum gratia et veritatis
3. Principatus ejus super humerum ejus: et vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Princeps pacis, Pater futuri saeculi
Ego sum lux vera: ego sum via, veritas, et vita ego sum Pastor bonus; et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae; et ego vitam aeternam do eis.
In ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter: et ipse est ante omnes, et omnia in isto constant: Et omnia in omnibus Christus.
Capitule, Hymne et V. comme aux I. Vêpres, page: 591. A Bened. Ant. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Oraison. Deus, qui Unigenitum, etc., comme aux I. vêpres. Ensuite on fait mémoire de sainte Agnès, comme au Bréviaire.
Ant. Verbum caro.
Capitule. Quod fuit ab initio, p. 591. R. br. Verbum caro factum est. * Et habitavit in nobis. Verbum. V. Vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre. Et habitavit. Gloria Patri. Verbum.
V. Unigenitus qui est in sinu Patris. R. Ipse enarravit nobis
Ant. Principatus ejus.
CAPITULE. Coloss. 1
IPSE est caput corporis Ecclesia, qui est Principium, Primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus primatum tenens. R. br. Unigenitus * Qui est in sinu Patris. Unigenitus.
V. Ipse enarravit nobis. Qui est. Gloria Patri. Unigenitus
V. Sic Deus dilexit mundum: R. Ut Filium suum Unigenitum daret
Ant. In ipso inhabitat.
CAPITULE. Eph. 2
Deus qui dives est, in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, et conressuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. R. br. Sic Deus* Dilexit mundum. Sic Deus. V. Ut Filium suum Unigenitum daret. Dilexit. Gloria Patri. Sic Deus.
V. Hic est Filius meus dilectus. R. In quo mihi bene complacui
Ant. O admirabile commercium, etc., avec les autres de Laudes.
Ps. du Dimanche, et au lieu du dernier, Lauda Jerusalem Dominum.
Le Capitule et l'Hymne, comme aux I. Vêpres.
V. Hic est Filius meus dilectus. R. In quo mihi bene complacui
A Magnif. Ant. Tu es splendor Patris, et figura substantiae ejus: tu portas omnia verbo virtutis tuae, purgationem peccatorum faciens: tu sedes ad dexteram majestatis in excelsis.
Oraison. Deus, qui Unigenitum tuum, etc. , comme aux I. Vêpres.
Missa in solemnitate domini jesu 1
INTROITUS. (Eph. 1)
CONSTITUIT illum Deus Pater ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virlutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus. Ps. (71.) Benedicentur in ipso omnes tribus terra: omnes gentes magnificabunt eum. V. Gloria Patri. Constituit.
DEUS, qui Unigenitum tuum apud te ab aeterno Deum, pro nobis in aeternum hominem esse voluisti: fac nos, quaesumus, hanc ineffabilem et divinissimam vitam Verbi in humanitate, et humanitatis in Verbo vitae jugiter celebrare; ut ejus spiritu animemur in terris, et ejus aspectu perfruamur in coelis, qui nostra vita est et gloria; Et tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio Epistola beati Pauli Apostoli ad Ephesios
(Cap. 1)
BENEDICTUS Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis sua, in laudem gloria gratia sua, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. In quo ____________________
- Cette Messe est celle du Card. de Bérulle, à l'exception de l'Introït et de l'Epître. habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis sua, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum. instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt, in ipso.
Graduale. Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, et conressuscitavit, et consedere fecit in coelestibus, in Christo Jesu. V. Ipse est pax nostra, interficiens inimicitias in semetipso.
Alleluia, alleluia. V. Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. Alleluia. Post Septuagesimam, omisso Alleluia, et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. et habitu inventus ut homo. V. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
V. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit, illi nomen quod est super omne nomen . (Hic genuflectitur). Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum: Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
Tempore Paschali, omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Alleluia, alleluia V. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Alleluia. V. Ex utero ante luciferum genui te: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem
(Joan 17)
IN illo tempore: Sublevatis JESUS oculis in coelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omnes quos dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti JESUM CHRISTUM. Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt, quia omnia quae, dedisti mihi, abs te sunt, quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt: et mea oinnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint: sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me: ut sint consumati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Pater, quos dedistimihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant charitatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit : ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
Credo.
Offertorium (Ps 2). Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
DEUS, qui Unigenitum tuum natura humana in unitate persona coadunare voluisti, et in eo novam creaturam nos tibi esse fecisti: custodi opera misericordiae, et a maculis vetustatis emunda: ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. Qui tecum vivît et regnat in unitate Spiritus sancti Deus.
Praefatio de Nativitate: Quia per incarnati.
Communio. Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
Deus, cujus Unigenitus in substantia nostra mortalitatis apparuit in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: praesta quaesumus, ut per eum, quem foris nobis similem agnovimus, intus reformari mereamur. Qui tecum vivit et regnat.
Chapter 46 of 56