Le XIII de novembre : En la fête du divin sacerdoce
En la fête du divin sacerdoce
DE
Notre-seigneur jésus-christ
Et de tous les saints prêtres et lévites
DOUBLE DE 2e CLASSE [AVEC OCTAVE, 2
Ant. l. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
Ps. Dixit Dominus, avec les autres du Dimanche, et au lieu du dernier: Laudate Dominum omnes gentes.
2. Pax vobis, dicit Dominus Jesus Sacerdotibus suis: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, accipite Spiritum sanctum
3. Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est
- Secundum eum qui vocavit vos sanctum, et ipsi in omni conversatione vestra sancti sitis: scriptum est enim: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
5. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; et discatis a me quia mitis sum et humilis corde
CAPITULE. Hebr. 7
CRISTUS Jesus, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet Sacerdotium: unde et salvare in perpetuum ____________________
1. Cette fête était fixée au 15 Novembre dans la première édition (1652)
2. Elle n'a pas d'Octave dans la première édition. potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis
Aux lieux où l'on dit un Répons devant l'Hymne, il faut prendre le premier Répons du premier Nocturne: Benedictus Deus.
Jesu, Sacerdos maxime, Apostolatus Ordinis Rex et Pater sanctissime, Nostris adesto canticis.
Aaron genus clarissimum, Divinitati proximum, Melchisedech regalia Vox intonat magnalia.
Laudamus orbis Lampades, Duces Dei certaminum, Coelestis aula Praesides, Christi Columnas militum Vox Agnus agnos convocans, Pugnam lupis denuntiat: Res mira! per vos militans Agnus lupos exterminat.
Ex ore vestro, Numinis Romphaea sacra fulgurat: Quae savientis daemonis Truces catervas dissipat. ____________________________
(a). 1652. Hymne
Jesu, corona Praesulum Vos Poli duces agminum, Et sacerdotum gloria, Et robur Christi militum. Sacerdos, Rex et Hostia, Vos Agnus agnos convocans, Attende laudis canticum. Certamen lupis nuntiat: Regale Sacerdotium, Res mira! turba militans Genus Levi clarissimum, Agnorum, lupos superat. Juvante coeli munere, Ex ore vestro gladius Cor nostrum gestit pandere. Anceps Tonantis fulgurat; Vos Aula coeli praesides, Quo furentes exercitus Orbis ignita lampades, Rufi Draconis jugulat.
Contra cohortes Tartari, Agni sequamur praelia: Ut donet agnos subsequi Agni decoros gloria. O candidati Principes, Splendor decusque Virginum: O purpurati Martyres, Flos et corona Martyrum 1. Carnis dolosa fascinum Ex corde nostro pellite: Fraudes et arma daemonum Oratione frangite. Praesta, beata Trinitas, Origo, finis omnium, Patrum tenere semitas Nunc et per omne saeculum. Amen.
V. Elegit eos Dominus Sacerdotes sibi. R. Ad sacrificandum ei hostiam laudis
A Magnif. Ant. Beata es, Maria, Regina et Mater Sacerdotum; quia Dominum Jesum portasti summum Sacerdotem: Tibi honor, tibi laus, tibi gloria in aeternum. Alleluia.
DEUS, tuorum gloria Sacerdotum, qui Unigenitum tuum nobis summum Sacerdotem, et animarum nostrarun Pastorem vigilantissimum dedisti, quique ei ad sacrificandum tibi hostiam mundam, et ad promovendam ________________________________ Contra cohortes Tartari Contra carnis superbiam Sequamur Agni praelia: Et saeculi nequitiam, Ut detur Agnos subsequi Mentes nostras et corpora Triumphantes in gloria. Vestra servent suffragia. O candidati Principes, Jesu. praesta supplicibus, Splendor et decus Virginum, Horum sequi vestigia, O purpurati Martyres, Ut nos cum Sanctis omnibus Flos et corona Martyrum! Te laudemus in saecula.Amen.
- «Inter sanctos Sacerdotes, multi sunt Virgines, multi Martyres.» (Note de l'auteur). humani generis salutem, sanctos Sacerdotes et Levitas consortes tribuisti: quaesumus, beata Maria semper Virgine iisdemque sanctis Sacerdotibus et Levitis intercedentibus, ut Spiritum gratiae cui servierunt in Ecclesia tua excitare digneris; quatenus nos eodem repleti, studeamus amare quod amaverunt, et opere exercere quod verbo et exemplo docuerunt. Per eumdem Dominum.
Invit. Jesum, Mariae Filium, Regem Sacerdotum, *Venite adoremus.
Ps. Venite exultemus, etc.
SALVETE, mundi Sydera, Gentis sacrae pars inclyta, Cleri decus sanctissimi, Praeclara sors Altissimi.
Pars vestra Jesus optima, Pars ejus et vos intima: Paracliti sacrarium, Summi Parentis gaudium.
Imago Matris Virginis 1, Lucerna Christi corporis, Caput, sinus, cor, ubera: Quis tanta laudet munera? _____________________________
(a). 1652. Hymne
Salvete, mundi Sydera, Amoris sacri Victima, Sacerdotes Altissimi, Aeterni Patris gloria. Gentis sacra pars inclyta, Consortes Matris Virginis, Sors et corona Domini. Lucerna Christi corporis, Pars vestra Jesus optima, Lingua, caput, cor, anima: Pars Jesu, vos charissima: Quis tanta pangat munera?
- «Sacerdotes Virginis Matris imago dicuntur, quia, sicut per eam, sic per ipsos Christus formatur, datur fidelibus, et Deo immoltur.» Note de l'auteur, Virtutis auro fulgidi, Hostes acerbi criminum, Aeternitatis arbitri, Pax et salus fidelium.
Per vos ubique gentium Regnum Dei protenditur: Per vos tyrannis daemonum Languet, ruit, subvertitur.
Vobis datur mysteria Parvis loqui, non turgidis: Divina per vos gratia Sanctis datur, non perfidis.
Vos horruistis noxia, Et falsa mundi somnia: Christus dedit clarissimum Vitae perennis praemium.
Terrae polique Lumina, Obscura cuncta tollite: Urbis sacrae Munimina, Cives sacros defendite.
Praesta, beata Trinitas, Origo, finis omnium, Patrum tenere semitas, Nunc et per omne saeculun Amen. ______________________________ Duces virtutum fervidi, Doctores orbis lucidi, Crudeles hostes criminum: Caecis lumen infundite: Terrae coelique arbitri, Pastores gregis Domini,! Dei foedus et hominum. Agnos et oves pascite. Per vos Parentis luminum Salutis nostrae vindices, Regnum late diffunditur: Ab hoste nos defendite: Per vos tyrannis daemonum Sacri coelorum cardines, Languet, ruit, confunditur. Vitae portas recludite. Vobis datur mysteria Jesu, praesta supplicibus, Parvis loqui, non tumidis: Horum sequi vestigia, Vobis datur coelestia Ut nos cum Sanctis omnibus Sanctis dare, non perfidis. Te laudemus in saecula.Amen.
Ant. Talis decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus.
Ps. des trois Noct., comme au Comm. d'un Confesseur Pontife.
Ant. Ego elegi vos de mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Ant. Vobis data est omnis potestas coelorum: quae cumque enim ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo.
V. Sacerdotes tui induantur justitiam. R. Et Sancti tui exultent
De Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebraeos
Leçon j. Cap. 5
OMNIS Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur, in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut Pontifex fleret; sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis sua, preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. R. Benedictus Deus et Pater, Domini nostri Jesu Christi: *Qui Filium suum Unigenitum per Spiritum sanctum unxit in Regem et Sacerdotem in aeternum, ut immolet ei hostiam sanctam et immaculatam. V. Sanctus. Sanctus, Sanctus Dominus Deus, Rex regum et Princeps sacerdotum. Qui Filium.
De Libro Ecclesiastici
Leçon ij. Cap. 44
LAUDEMUS viros gloriosos, et Parentes nostros in generatione sua. Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praditi, nuntiantes in Prophetis dignitatem Prophetarum, et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentia populis sanctissima verba. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia. R. Jesus ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti , corpus autem aptasti mihi. In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam: * Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei. V. Dominus dixit ad me: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Deus meus.
Leçon iij. Cap. 50
Hi sunt Sacerdotes sancti, qui in vita sua suffulserunt domum, et in diebus suis corroboraverunt templum. In diebus ipsorum emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. Qui curaverunt gentem suam, et liberaverunt eam a perditione. Qui praevaluerunt amplificare civitatem, qui adepti sunt gloriam in conversatione gentium, et ingressum domus et atrii amplificaverunt. Quasi stella matutina in medio nebula, et quasi luna plena in diebus suis luceut. Et quasi sol refulgens, sic illi effulserunt in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloria, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi thus redolens in diebus aestatis. Quasi ignis refulgens, et thus ardens in igne, Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Quasi oliva pullulans, et cypressus in altum se extollens, in accipiendo ipsos stolam gloriae, et vestiri eos in consummationem virtutis. In ascensu altaris sancti gloriam dederunt sanctitatis amictum. Et circa illos corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, sic circa illos steterunt: quasi rami palma: et omnes filii eorum in gloria sua. R. Beata es Maria, Dei Genitrix Virgo, Regina et Mater Sacerdotum: * Quia Dominum Jesum portasti, Pastorem magnum animarum, et Principem sacerdotum. Tibi laus, tibi honor, tibi gloria in saecula saeculorum V. Beatam te dicent omnes Pastores et Sacerdotes. Quia. Gloria Patri. Quia.
Ant. Ego sum lux mundi. et vos lux mundi estis. Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit.
Ant. Nolite tangere Christos meos: qui hos tangit, tangit pupillam oculi mei.
Ant. Hi sunt lucernae ardentes et lucentes super candelabrum sanctum.
V. Sacerdotes meos induam Salutari. R. Et Sancti mei exultatione exultabunt
Sermo sancti Ephrem, Syri Diaconi (a)
De Sacerdotio
O MIRACULUM stupendum! o potestas ineffabilis! o tremendum Sacerdotii mysterium, spirituale ac sanctum, venerandum et irreprehensibile, quod Christus in hunc mundum veniens etiam indignis impertitus est! Genu posito, lacrymis atque suspiriis oro ut hunc Sacerdotii _______________________________
(a. 1652. Sermo S. Joannis Chrysostomi
De dignit. Sacerdot. 1. 3, c. 5
Si quis introspiciat quantum sit homini, carne adhuc et sanguini colligatum, beatae illi et simplici naturae fieri posse vicinum, tunc diligenter intelliget quod Sacerdotes Spiritus sancti gratia honorare dignum sit. Hi namque potestatem acceperunt, quam neque Angelis, neque Archangelis dedit thesaurum inspiciamus: thesaurum, inquam, his qui eum digne et sancte custodiunt. Scutum siquidem est refulgens et incomparabile, turris firma, murus indivisibilis, fundamentum solidum ac stabile, a terra ad axem usque coeli pertingens. Quid dico, fratres? Excelsos illos axes contingit, imo in ipsos coelos coelorum sine impedimento atque labore ascendit, et in medio Angelorum simul cum Spiritibus incorporeis facile versatur. Quid dico, in medio supernarum Virtutum? Quin et cum ipso Angelorum Domino atque Creatore, datoreque luminum familiariter agit, et quantum vult confestim quae postulat, facile et cum suo jure quodammodo impetrat. R. Isti sunt Principes Sacerdotum 1, qui viventes in carne plantaverunt Ecclesiam sanguine suo: * Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt. V. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Calicem. _________________________________ Deus. Neque enim ad illos dictum est: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis, erunt soluta. Habent quidem et mundi principes vinciendi aliquam potestatem, sed qua in solis corporibus uti licet: Hoc autem vinculum quod Sacerdotibus commissum est, ipsam contingit animam, transitque coelos; ut ea quae operati fuerint Sacerdotes deorsum, Deus confirmet in coelis; sententiamque servorum Dominus ipse corroboret. Quid ergo reliqui est, si omnis eis commissa est potestas coelorum? Quorumcumque enim dimiseritis peccata, dimittentur: et quorumcumque tenueritis, tenebuntur. Qua potest inveniri major potestas? Omne judicium dedit Pater Filio. At hoc video a Filio totum Sacerdotibus esse commissum ; ac sicut jam translati in coelum, et humanam transcendentes naturam, atque a nostris infirmitatibus liberati, in tantum invecti sunt principatum. Per ipsos Christum induimus. et per ipsos conjungimur Dei Filio, per ipsos membra beati illius Capitis efficimur. Quomodo ergo nobis isti non solum reverendi magis quam aut reges, aut judices: sed etiam magis erunt honorabiles quam parentes? R. Isti sunt Principes.
1. «Principes Sacerdotum Apostoli.» Note de l'auteur (Edit. 1652.)
Lecon v
NON desisto, Fratres, laudare et glorificare illius dignitatis profunditatem, quam nobis, nobis inquam, Adae filiis, sancta elargita est Trinitas. Per hanc mundus salvatus est, et creatura illuninata. Per hanc et mortis potentia destructa est, et inferni vires deperditae, ipsaque Adae maledictio exterminata est atque soluta, et coelestis thalamus apertus est et adornatus. Quid dicam? quid eloquar? aut quid laudibus, efferam? Excedit quippe intellectum et orationem, omnemque cogitationem, donum altitudinis dignitatis sacerdotalis. Et, sicut arbitror, hoc est quod Paulus, quasi in stuporem mentis actus, innuit exclamans: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles divinae viae ejus! Altivolans e terra in coelum, nostra postulata Deo celerrime defert, et Dominum pro servis suis deprecatur. R. Hi sunt vere Sacerdotes et Martyres 1, qui pro Christi nomine sanguinem suum fuderunt: * Et tradiderunt corpora sua ad supplicia, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. V. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Et tradiderunt.
O POTESTAS ineffabilis, quae in nobis dignata est habitare, per impositionem manuum sacrorum Sacerdotum!
Sermo sancti Ephrem, Syri Diaconi
De Sacerdotio
O miraculorum stupendum, etc.. comme ci dessus, Lecon iv,plusle commencement de la Leçon v, jusqu'à Quid dicam?
Quid dicam? quid eloquar? etc., comme ci-dessus, leçon v, en laissant le passage: Altivolans e terra, et le commencement de la Leçon vj, pour reprendre a: Discamus igitur, et en terminant ___________________
- «Inter sanctos Sacerdotes, multi sunt Martyres.» Note de l'auteur (1652). O quam magnam in se continet profunditatem formidabile et admirabile Sacerdotium! Felix ille, qui in hac ipsa dignitate administrat pure et irreprehensibiliter! Discamus igitur, Fratres, quoniam magna est et multa, immensa ac infinita ipsius Sacerdotii dignitas. Gloria Unigenito, gloria et soli bono illud suis praebenti Discipulis per sanctum novum Testamentum: ut et ipsi nobis, per impositionem manuum suarum super dignos, exemplum demonstrent. Cuncti ergo honoremus Sacerdotes; cuncti hac venerandi Sacerdotii sublimitate decoratos praedicemus beatos: certo scientes quod si quis amicum Regis amet, hunc ipsum multo amplius a Rege amari. Quocirca amemus Sacerdotes Dei, siquidem amici ipsius sunt boni, et pro nobis ac mundo deprecantur. R. Vidi in circuitu sedis Seniores, sedentes super thronos, amictos stolis albis, et in capite corum corona aureae. Et audivi vocem de throno dicentem: *Isti ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, et florebunt sicut lilium in aeternum. V. Hi sunt Sacerdotes sancti, qui Virgines 1 permanserunt, et sequuntur Agnum quocumque ierit. Isti. Gloria Patri. Isti. __________________________________ ainsi: Gloria Unigenito, gloria et soli bono illud suis praebenti discipulis. Porro si quis ad hanc dignitatem velut dignus repertus sit, in eaque sancte et irreprehensibiliter ambularit, vitam et coronam immarcescibilem sibi ipsa conciliat. Sed si indigne quis hanc ipsam sibi usurpare sit ausus, tenebras is exteriores, judiciumque absque misericordia consciscit. Dignatus es, frater. sublimitate sacerdotali? Stude complacere illi qui te elegit, ut sis ipsi miles puritate et justitia, ac sapientia divina, illustrique virginitate. Esto fervens aemulator temperans ut Joseph, castus ut Jesus Nave, hospitalis ut Abraham, paupertalis amator ut Job, indulgens ut David, et mitis ut Moyses. Errantem reducito, claudum confirma, erige cadentem, succurre infirmis, et alia his similia facito. R. Vidi in circuitu.
1. «Inter sanctos Sacerdotes, multi sunt Virgines.» Note de l'auteur (1652)
Ant. Ecce ego mitto vos sicut Agnos inter lupos: Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columba.
Ant. Gratias tibi, Domine Jesu, qui facis Sacerdotes tuos Angelos, et ministros altaris tui flammam ignis.
Ant. Isti sunt sancti Dei homines, de quibus os Domini locutum est dicens: Ego dixi, Dii estis vos, et filii Excelsi omnes.
V. Sanctificamini, omnes Ministri altaris. R. Et sancti estote, quoniam ego sanctus sum
Leçon vij. Cap. 5
IN illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? Et reliqua.
Homilia sancti Joannis Chrysostomi
Super Cap. 8. Matth
Vos estis sal terrae: Non enim pro vestra, inquit, salute tantummodo, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina committitur (a). Non ad duas quippe urbes, aut decem, aut viginti, neque ad unam vos mitto gentem, sicut mittebam Prophetas: sed ad omnem terram prorsus ac mare, totumque mundum, et hunc variis ____________________________ (a). Dans l'édit de 1652, les leçons se poursuivent ainsi: Considerate quippe quantis urbibus, quantisque populis vos sim missurus Magistros. Propterea non vos tantummodo volo esse sapientes, sed ut tales faciatis et cateros. Hujusmodi autem Magistros, in quibus certe tantorum periclitatur salus, maxima decet pollere prudentia, tantasque illis virtutum adesse divitias, ut aliis quoque utilitatem aedificationis impertiant. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihiluln valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Alii enim etiamsi saepe delinquant, possunt tamen ad veniam pervenire: si vero hoc Magister ipse patiatur, omni satisfactione privabitur, et supplicia extrema persolvet. R. Isti sunt Sancti. criminibus oppressum. Dicendo enim: Vos estis sal terrae, ostendit omnium hominum infatuatam esse naturam, et peccatorum vi corruptam: et idcirco illas ab eis maxime virtutes requirit, quae cunctis necessaria atque utiles sunt futura. Nam qui mansuetus est ac modestus, et misericors et justus, non intra se tantummodo haec recte facta concludit, verum in aliorum quoque utilitatem prae claros hos faciet effluere fontes. R. Isti sunt Sancti, qui oves Domini paverunt verbo et exemplo, quia ipsum in tote corde suo dilexernnt. * Ipsi intercedant pro nobis ad Deum, ut mittat operarios in messem suam. V. Hi sunt fratrum amatores, qui multum orant pro populo et universa sancti civitate. Ipsi.
Des qui mundo corde est atque pacificus, et persecutionem pro veritate patitur, nihilominus in commune commodum vitam instituit. Ne igitur putetis, inquit, ad levia vos ducendos esse certamina, neque exiguarum rerum vobis ineundam esse rationem. Vos estis sal terrae. Quid igitur? Ipsine putrefacta medicati sunt? Nequaquam. Neque enim fieri potest ut ea quae jam corrupta sunt, salis perfricatione reparentur. Non enim hoc fecerunt, sed ante renovata, sibique tradita, atque ab illa jam putredine liberata aspergebant sale, et in ea novitate ______________________________
Vos estis lux mundi: Iterum mundi, non unius profecto gentis, nec viginti urbium, sed totius orbis lumen, et lumen intelligibile, ipsoque sole fulgentius. Non potest civitas abscondi super montem posita; Deque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Rursus eos per ista ad bene vivendi diligentiam cohortatur, ostendens ut studeant esse solliciti, quasi ante omnium scilicet oculos constituti, et in medio orbis terrarum certantes theatro. Sic luceat lux vestra coram hominibus: Ego quidem, inquit, lumen accendi: ut vere perseveret ardens, vestri profecto sit studii, non propter me vosque ipsos modo verum etiam propter illos qui eodem luce potientur, vobisque ducentibus, viam veritatis invenient. Non enim poterunt maledictionibus vestrum obumbrare fulgorem: si tamen vos omni cum diligentia vixeritis, atque ita prorsus servabant quam a Domino susceperant. Liberare quippe a putredine peccatorum, Christi virtutis est. Ut autem ad illa iterum non revertantur, Apostolorum curae est ac laboris. R. Cum Agnus aperuisset librum, viginti quatuor seniores ceciderunt coram eo in facies suas dicentes: * Dignus es, Domine, accipere honorem, et gloriam, et benedictionem, quia fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes.
V. Et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, et cantabant canticum novum dicentes. Dignus es. Gloria. Dignus es
Vides quemadmodum paulatim etiam Prophetis hos meliores esse patefecerit. Non enim illos filios veteris Testamenti, neque mediocres ponit magistros, sed severos quosdam atque terribiles. Hoc est enim omnino mirabile, quia non adulantes. Neque palpantes, sed e diverso salis instar urentes, fele omnibus se tam desiderabiles reddiderunt. Nolite ergo, inquit, mirari si, alios omittens, vos potissimum doceo, atque ad pericula tanta succingo. Considerate quippe quantis urbibus, quantisque populis vos sim missurus magistros. Propterea, non _______________________________ quasi qui universum orbem vestri faciatis imitatione converti. Dignam igitur tanta gratia exhibete vitam; ut sicut illa cunctis mox regionibus praedicanda est, ita illi etiam conversatio vestra conveniat. R. Cum Agnus aperuisset.
Deinde aliud quoque lucrum cum hominum salute subjungit. Sane aliud, quod sit prorsus idoneum illos praestare sollicitos, atque ad omne virtutis genus concitare. Non solum, inquit, corrigitis orbem recte sancteque vivendo; verum etiam glorificare Deum ex vestra conversatione facitis: quemadmodum, si contraria gesseritis, et homines perdetis profecto, et Dei nomen blasphemiis offendetis. Sine offensione igitur simus et Judais, et Gentibus, et Ecclesia Dei, vitam nostram clariorem sole praestantes. Et si maledicere quis velit, ipsum malum audire non doleamus: sed, si merito, istud audiamus. Si enim vitiis sordeamus, etiamsi nobis nullus obtrectet, erimus omnium miserrimi. Si vero virtutibus vos tantummodo volo esse sapientes, sed ut tales faciatis et cateros. Hujusmodi autem Magistros, in quibus certe tantorum periclitatur salus, maxima debet pollere prudentia, tantasque illis virtutum adesse divitias, ut aliis quoque utilitatem aedificationis impertiant.
Pour les lieux où l'on dit un Répons. R. Omnes sancti Sacerdotes et Levita laudent te, Domine, et glorificent nomen tuum in aeternum, sine fine dicentes: * Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Rex Regum et Princeps Sacerdotum. V. Tibi laus, tibi honor, tibi gloria in saecula. Sanctus. Gloria Patri. Sanctus.
Te Deum. Pour les lieux où l'on dit un Verset.
V. Sacerdotes Dei incensum et panes offerunt. R. Ideo sancti erunt Deo suo
Ant. I. Sacerdos in aeternum Christus Dominus, per Spiritum sanctum, pro nobis semetipsum obtulit hostiam Deo, in odorem suavitatis.
Ps. Dominus regnavit, etc.
2. Ego elegi vos, ut sitis vasa munda, in honorem sanctificata, utilia Domino, et ad omne opus bonum parata
- Sacerdotes tui, Domine, induantur, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, charitatem.
4. Sacerdotes Dei, benedicite Dominum: Sancti et humiles corde, laudate Deum
- Sacerdotes Domini, laudate Deum, quia gloria et honore coronavit vos: et constituit vos Dominos domus suae, et Principes omnis possessionis suae. __________________________ splendere curemus, vel si totus mundus contra nos maledictis voluerit personare, erimus omnium beatissimi, atque ad nos trahemus omnes qui venire elegerint ad salutem. Omni enim tuba documenta operum sunt clariora; vitaque munda ipsa est luce fulgentior: nec obscurari poterit, etiamsi innumeri fuerint obloquentes. Te Deum.
CAPITULE. Hebr. 7
CHRISTUS Jesus, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet Sacerdotium: unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.
HYMNE (a )
Hymnos Olympus intonet, Psalmosque terra personet; Totis medullis cordium Christo canamus canticum.
Coeli colamus Principes Regumque terrae Judices, Jesu Sacristas inclylos, Dei domus Arcalios;
Mundi bases fortissimas, Ecclesiae custodias: Regis superni nuntios, Pacis perennis Angelos.
Vos sacra coeli buccina A Prole missa Virginis . Legatione coelica. Arcana Jesu panditis .
Vos Spiritus Oracula. Tormenta Christi bellica: Per vos patent mysteria, Per vos fugantur crimina. __________________________
Hymnos Olympus intonet, Praecones Dei Nominis, Psalmisque tellus resonet: Sal terrae, mundi lumina. Sacerdotum magnalia Qua mente cernunt Angeli Sancta canant praeconia. Jesum, Mariae Filium, Vos coelorum oracula, Regem tremendum saeculi, Tormenta Christi bellica: Vobis in ara subditum! Per vos patent mysteria, Mirantur Dei sanguinem Per vos franguntur crimina. A vobis pro peccantibus Legati summi Numinis, Offerri Deo victimam, Divina Jesu buccina, Escam dari mortalibus.
Qua mente cernunt Angeli Jesum, Mariae, Filium, Regem tremendum saeculi Vobis in ara subditum! Agni stupent sanctissimam Carnem, sacratis oribus, Deo litari victimam, Escam dari mortalibus. Salutis Orbis vindices, Hostes salutis pellite: Sacri Polorum cardines, Vitae tores recludite. Praesta, beata Trinitas, Origo, finis omnium, Patrum tenere semitas Nunc et per omne saeculum. Amen.
V. Sacerdotes Dei incensum et panes offerunt. R. Ideo sancti erunt Deo suo
A Bened. Ant. Vobis datum est nosse mysteria Regni Dei, ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.
DEUS tuorum gloria Sacerdotum, qui Unigenitum tuum nobis summum Sacerdotem et animarum nostrarum Pastorem vigilantissimum dedisti, quique ei ad sacrificandum tibi hostiam mundam, et ad promovendam ______________________ O vos beatos Principes, Rogate messis Dominum, Inter beatos Coelites, Messem suam ut visitet, Gazae Christi praepositos, Vestrumque clemens spiritum Dei consortes inclytos! In corde nostro suscitet.
1
Vos horruistis fatua Jesu, praesta supplicibus Et falsa mundi somnia: Horum sequi vestigia: Vobis dantur perpetua Et nos cum Sanctis omnibus Coelestis vitae praemia. Te laudemus in saecula. Amen.
- «Sacerdotes, Dei consortes dicuntur, eo quod sibi, in maximis suis perfectioribus et operationibus, sociare dignetur.» Note de l'auteur (1652). humani generis salutem, sanctos Sacerdotes et Levitas consortes tribuisti: quaesumus, beata Maria semper Virgine, iisdemque sanctis Sacerdotibus et Levitis intercedentibus, ut spiritum gratiae cui servierunt in Ecclesia tua excitare digneris; quatenus nos eodem repleti, studeamus amare quod amaverunt, et opere exercere quod verbo et exemplo docuerunt. Per eumdem Dominum.
Ant. Ego elegi vos.
Capit. Christus Jesus.
R. br. Sacerdotes tui * Induantur justitiam. Sacerdotes
V. Et Sancti tui exultent. Induantur. Gloria Patri. Sacerdotes
V. Sacerdotes meos induam Salutari. R. Et Sancti mei exultatione exultabunt
Ant. Sacerdotes tui.
CAPITULE. Abd. 1
IN monte Sion erit salvatio, et erit Sanctus. Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma. Et ascendent Salvatores in montem Sion judicare domum Esaü. Et erit Domino regnum. R. br. Sacerdotes meos *~ Induam Salutari. Sacerdotes.
V. Et Sancti mei exultatione exultabunt. Induam. Gloria Patri. Sacerdotes
V. Sanctificamini, omnes Ministri altaris. R. Et sancti estote, quoniam ego sanctus sum
Ant. Sacerdotes Domini.
CAPITULE. I Petr. 2
Vos autem genus electum, regale Sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis; ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. R. br. Sanctificamini* Omnes Ministri altaris. Sanctificamini. V. Et sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Omnes. Gloria Patri. Sanctificamini.
V. Sacerdotes Dei incensum et panes offerunt. R. Ideo sancti erunt Deo suo
Ant. 1. Vocavit nos Dominus vocatione sua sancta, ut nos divini sui Sacerdotii consortes faceret. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
Ps. Dixit Dominus, avec les autres, et au lieu du dernier, Memento Domine David.
2. Dei adjutores sumus, Dei et hominum mediatores, dispensatores mysteriorum Christi. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus
3. Isti sunt Sancti, qui fecerunt et docuerunt mandata Domini: ideo magni vocabuntur in Regno coelorum
4. Hi sunt qui ad justitiam erudierunt multos: ideo fulgebunt quasi splendor firmamenti, et quasi stella in perpetuas aeternitates
5. Omnes sancti Sacerdotes, rogate Dominnm messis, ut mittat operiaros in messem suam
Capitule. Christus Jesus, comme à Laudes.
TERRAE Deos extollimus, Patres Deorum psallimus; Dei patres et filios, Summo Parenti proximos; _______________________
(a) 1650. Hymne
Terrae Deos concinimus, Patres Deorum psallimus 1, Magni Dei sacrificos. Deique primogenitos.
1. «Sacerdotes sunt Dii, filii Dei, et patres Deorum, nempe Christianorum» Note de l'auteur (1652)
Christos Dei sanctissimos, Dignos Dei vicarios: Nactos Dei consortium 1, Sortemque coeli clavium.
Pupilla vos charissima, Os, lingua, cor et viscera, Manusque Regis gloriae: Sponsi, patres Ecclesiae.
O vos beatos Principes Inter beatos Coelites, Jesu coruscos munere Et Trinitatis foedere 2, Per vos avernus clauditur, Per vos Polus recluditur: Divina per vos gratia Novare curat omnia. Videte quot miserrimas Mentes draco nunc devorat, Poenas quibus teterrimas ' Aeternus ignis praeparat! Vos ergo Patris optimi Rogate nunc clementiam: Det hostis atrocissimi Calcare nos ferociam. _________________________ Restores fidos gentium, Per hos Patris potentia, Almos patres fidelium: Natique sapientia, Dignos coeli clavigeros, Et Paracleti gratia Et Sacristas deiferos. Orci triumphant agmina. Columnas Poli stabiles, Hi sunt Jesu tenerrima Castrorum Jesu vigiles, Pupilla, cor et viscera: Aeterni Regis Angelos, Sponsi duces Ecclesia, Aeterna pacis nuntios. Fontes lucis et gratia. Coelestis regni Principes, Nolite, clamat Dominus, Summi reges Imperii: Christos meos offendere: Divinos saeculi judices Sunt mihi velut oculus, Dei Christos Altissimi. Quis audeat hos tangere? ____________________
«Sacerdotes Dei consortes dicuntur, eo quod illos sibi in maximis suis perfectionibus et operationibus sociare dignetur.» Note de l'auteur (1668 et 1672).
«Salvatoris munere Sacerdotes funguntur, tribusque Personis Sanctissimae Trinitatis speciali nexu sociantur.» Note du B. P. Eudes, ibid .
Rogate Regem messium Messes suas ut visitet: Suum Redemptor Spiritum In corde Cleri suscitet.
Praesta, beata Trinitas, Origo, finis omnium, Patrum tenere semitas Nunc et per omne saeculum Amen.
V. Magna est gloria eorum in Salutari tuo. R. Gloriam et magnum decorem impones super eos
A Magnif. Ant. Beatam te dicent, o Maria, Dei Genitrix Virgo, omnes sancti Sacerdotes et Levita: quia ex te ortus est Christus Deus noster, Princeps Sacerdotum, et magnus Pastor animarum. Alleluia.
Oraison. Deus tuorum, comme à Laudes.
En quelque jour de l'Octave que le Dimanche tombe, on en fait l'office comme il est dit ci-après, en suite du 7e jour de la même Octave.
Chapter 35 of 56