Skip to the text

Le XXIV d'octobre : Cinquième jour de l'octave

Cinquième jour de l'octave

Sermo Divi Bernardi Abbatis

Ex Lib: de Amore Dei. Cap. 1

SICUT Thomas, vir ille desideriorum, totum Christum desidero videre, et tangere: et non solum, sed accedere ad sacrosanctum latelis ejus vulnus, ostium arca, quod factum est in laetere: ut non tantum mittam digitum, vel totam manum, sed totus intrem usque ad ipsum Cor Jesu, in sanctum sanctorum, in arcam testamenti, ad urnam auream nostra humanitatis, continentem intra se manna divinitatis. R. Omnia mihi tradita sunt.

Leçon v. Ibid. cap. 4

O felicem et felicissimam animam, quae Deo, sic a Deo meretur affici, ut per unitatem Cordis et Spiritu, in Deo, solum amet Deum: nec nisi in Deo amet seipsum, et Deus in ipso amet vel approbet quod amare vel, approbare debet Deus, id est, seipsum: qui solus debet amari, et a creatore Deo, et a creatura Dei. Amoris enim vel nomen vel affectus nulli competit vel debetur, nisi tibi sali, o vere amor, et amande Domine. Et haec est in nobis voluntas Filii Dei, et haec pro nobis oratio ejus ad te Deum Patrem suum: Volo ut sicut ego et tu unum sumus, ita et in nobis ipsi unum sint. Hic est finis, haec est consummatio, haec est perfectio, haec est pax, hoc est gaudium Domini, hoc est gaudium in Spiritu sancto, hoc est silentium in coelo. R. Cor Jesu, verum altare.

Sermo S. Augustini Episcopi

Ex Manuali et Soliloquiis ejus

Vae miserae animae, quae Christum non quaerit, nec amat, arida manet et misera Perdit quod vivit, qui te Deum non diligit. Qui curat vivere, non propter te, Domine, nihil est, et pro nihilo est. Qui tibi vivere recusat, mortuus est. Qui tibi non sapit, desipit. Amo te, Deus meus, amo te, magisque semper amare cupio. O ignis qui semper ardes, et nunquam extingueris! O amor qui semper ferves, et nunquam tepescis! Accende me: accendar, inqnam, totus a te, ut totus diligam te. Minus enim te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Diligam te, Domine, quoniam tu prior dilexisti me. Et unde mihi verbum, ut explicem signa dilectionis tuae maximae erga me, propter innumera beneficia tua, quibus a principiis educasti me? R. Fornax amoris.

Leçon viij. Cap. 15

In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.

De Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini

QUID igitur illud est, aut quid significat, ut gaudium meum in vobis sit? Homo factus unigenitus Dei Filius, absque peccato, omnia sustinuit, quae Judaeorum excogitare malitia potuit. Inveniemus enim eum injuriis ac persecutionibus petitum, probris acerbis pulsatum, sputis inquinatum, colaphis percussum, verberibus caesum, tandemque cruci, propter nos, et pro nobis affixum. Quibus in tantis ac tam gravibus malis, dolore nequaquam devictus est, sed laetitia sibi convenienti et gaudio plenus erat, labores et opprobria delicias sibi esse putans: quoniam Dei Patris voluntatem adimpleri, et homines salvari videbat. R. Thronus meus.

EXULTAVIT enim in Spiritu, instante jam cruciatu, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae quia occultasti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Vides quia gaudet Spiritu, cum dementes olim homines ad sapientiam revocentur: et gratias, haec de re, Patri agit. Eodem modo, cum, labore confectus, super Jacob puteum sederet, Samaritanorum salute laetatus, etiam necessaria corporis alimenta contempsit. Nam cum rogaretur a discipulis suis, ut manducaret: Meus cibus est, inquit, ut Patris mei voluntatem faciam, et opus ejus perficiam. Quis ergo dubitabit delicias ei et gaudium fuisse, Patris voluntatem adimplerr; hoc est, eos qui perierant, ad salutem revocare? R. O admirabilis.

Haec igitur omnia, inquit, locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, id est, ut illis solummodo laetari rebus velitis, quibus ego gaudeo. Sic enim fortes ad certamina eritis, et, spe salvandorum hominum, pericula et labores libenter subibitis, non parum gaudentes, quoniam per vos voluntas Patris, qui vult omnes ad cognitionem veritatis pervenire, perficietur. Hanc ego elegi laetitiam; hanc etiam si vos habeatis, sincero ac integro afficiemini gaudio. Veram enim solidamque laetitiam illam tantummodo, quae in Deo est, et propter Deum, appellamus; mundanum vero gaudium asserimus, quod velut umbra et somnium avolat. Sic perfectum odium nuncupamus, quod juste ac recte adversus veritatis hostes habetur. Unde beatus ille David, adversus eos qui gloriae divinae resistebant, ait: Perfecto odio oderam illos. Dilectionem similiter perfectam nominamus, quae Deo totos conjungit eos, qui illam susceperint in Deo, et propter Deum: non autem eam quae in terrenis ac nihili rebus versatur .

Te Deum.

A Vêpres on fait mémoire des saints Martyrs Chrysante et Darie, comme dans le Bréviaire.

Chapter 31 of 56