Skip to the text

Le XXV d'octobre : Sixième jour de l'octave

Sixième jour de l'octave

De Sermone sancti Bonaventurae Episcopi 1

In Stimulo Amoris. Parte 1

Leçon iv. Cap. 1

Bonum est mihi cum Jesu esse, et in ipso volo tria tabernacula facere, unum in manibus, unum in pedibus, sed aliud continuum in latere, ubi volo quiescere, dormire, vivere, bibere, comedere, legere, orare, et omnia ___________________

  1. Dans l'office du P. de Galliffet, les leçons du second Nocturne sont tirées du même livre et du même endroit, mais le texte est coupé différemment. mea negotia pertractare. Ibi loquar ad Cor ejus, et ab ipso quod voluero, impetrabo. Sic faciens, dulcissimae Matris vestigia sequar, cujus animam passionis Filii gladius pertransivit. Secure de calero ipsam alloquar vulneratus, et ipsam ad quod voluero inclinabo. Et non solum apparebo, cum Filio ejus, crucifixus, sed ad praesepe rediens, ibi cum eo jacebo parvulus: ut ibidem, cum Filio ejus, uberibus ipsius merear lactari. Miscebo igitur lac Matris cum sanguine Filii, et mihi dulcissimam potionem faciam. R. Omnia mihi tradita sunt.

O amantissima vulnera Domini nostri Jesu Christi! Nam cum in ea quadam vice oculis subintrarem apertis, ipsi oculi sanguine sunt repleti, sicque nibil aliud videns, coepi ingredi, manu palpans, donec perveni ad intima viscera charitatis ejus, quibus postea undique circumplexus reverti nequivi. Ideoque ibi inhabitabo, et quibus nescitur cibis, vescor, ac inebrior potu ejus. Ibi tanta abundo dulcedine, ut tibi non valeam enarrare. Et qui prius fuerat pro peccatoribus in utero virginali, nunc dignatur me servum suum intra viscera sua comportare. R. Cor Jesu verum altare.

Lecon vj

O CAECITAS filiorum Adae, qui per haec vulnera in Christum nesciunt introire! Supra vires suas laborant in vanum, et aperta sunt ostia ad quietem. An ignoratis quod charitas est gaudium Beatorum? Cur ergo tardatis, per corporis ejus foramina, in illud gaudium introire? Quomodo insanitis, quia beatitudo Angelorum patet, et paries ejus confractus est, et vos introire negligitis Crede mihi, homo, quia si iu ipsum per haec angusta petrae foramina introire volueris, non solum anima, sed etiam corpus tuum quietem ac dulcedinem mirabilem inveniet. Et si ita accidit de corpore, quanta credis animam frui dulcedine, quae per ista foramina Cordi Jesu conjungitur? R. Fornax amoris.

Leçon vij. Cap. 15

IN illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.

De Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini

Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Apertius modo ante oculos ponit superioris loci sensum quem diximus, jubens discipulos talem inter se dilectionem habere, qualem ipse prius exhibuit et implevit. Quanta vero sit dilectionis Christi mensura, ipse rursus significavit dicens, nihil esse majus ea dilectione quae vel animam ipsam pro amicis jubeat profundere. Per haec omnia discipulis praecipit, non adeo esse fugienda pro salute hominum certamina, ut vel ipsam carnis mortem strenue ac impigre subire detrectemus. Eo enim Salvatoris nostri vis dilectionis pervenit. R. Thronus meus.

ITA his verbis, tum ad eximiam fortitudinem, tum ad charitatem mirabilem hortatur: talesque facere studet, ut prompte ad omnia pro Christo praestanda parati sint. Talem se Paulus nobis ostendit dicens: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et rursos: Charitas Christi urget nos, aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est,ergo omnes mortui sunt. R. O admirabilis.

Leçon ix. des saints Martyrs Chrysante et Darie. Pour l'Office votif on dit la suivante:

PRAETEREA: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Audis quod nihil affirmat se posse a dilectione Christi sejungere. Quod si oves et agnos Christi pascere, nihil aliud est quam ipsum diligere, patet quia omnis persecutio, omneque periculom pro praedicatione veritatis subeundum est.

Te Deum.

A Laudes. Commémoration des mêmes saints Martyrs.

A Vêpres, on fait mémoire de saint Évariste, Pape et Martyr.

Chapter 32 of 56