Le XXVII d'octobre : Jour de l'octave
Jour de l'octave
Aux I. Vêpres tout comme aux I. Vêpres du jour de la Fête, p. 466 .
De Isaia Propheta
Lecon j. Cap. 40
SUPER montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester. Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et IN SINU SUO levabit, foetas ipse portabit. R. Elegi et vocavi.
Lecon ij. Cap. 46
AUDITE me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo et salvabo. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei: annuntians ab exordio novissimum, et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis mea. R. Dabo vobis.
Leçon iij. Cap. 66
LAETAMINI cum Jerusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum. R. Pater misericordiarum.
De Sermone sancti Bonaventura Episcopi
De Stimulo Amoris. Parte 2
Leçon iv. Cap. 8
Anima mea liquefacta est, ut Dilectus locutus est. O mira et inaestimabilis virtus amoris! Deum inclinat ad terram, hominem elevat ad coelum: Deum et hominem simul conglutinat ad gloriam. Deum facit hominem, et hominem facit Deum; temporalem facit aeternum; immortalem occidit; mortalem, immortalem facit; et imum, excelsum constituit; inimicum facit amicum, servum facit filium, et abominabile facit gloriosum; frigida facit ignea; obscura facit clara; dura facit liquida. Nam anima mea liquefacta est. R. Omnia mihi tradita.
O AMOR, quid tibi retribuam, qui me fecisti divinum? Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me Christus. Inenarrabilis est virtus tua, o amor, qui lutum in Deum transfiguras. Quid te potentius? quid dulcius? quid jucundius? quid nobilius, qui terram transmutas in coelum, et me unum cum Dilecto meo facis? O felix amor, qui nos languidos, Sponsi nostri amplexibus sustentari facis! O desiderabilis amor, qui summis deliciis coelestes inebrias amantes! Sed si liquefacta es ad verbum ejus, o anima mea, quomodo non consumeris, cum intras per vulnera, et pervenis ad Cor ejus? R. Cor Jesu, verum altare.
De Sermone sancti Bernardini Senensis
De Pass. Dom. Serm. 51. Parte 2, art. 1
Cum Jesus penderet in Cruce, igne nostra dilectionis ardebat, et nudus sicut ebrius crapulatus a vino, tractabat salubria verba vitae, secundum quod ipse praedixerat. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Quis namque convenientius bonus homo dici potest, quam ipse Christus, cum scriptum sit: Nemo bonus, nisi solus Deus? Ipse nimirum de bono thesauro cordis sui, qui est amor, licet semper protulerit bona, optima tamen effudit, cum ex amore nostro pendebat in cruce. Ibi enim ostendit Cor suum esse fornacem ardentissima charitatis, ad inflammandum et incendendum orbem universum. Unde tunc protulit septem sacratissima et ardentissima verba, quasi septem inflammatos et inflammantes amores. Primus enim inflammans amor, fuit mira remissionis; secundus, mira donationis; tertius, mira confoederationis; quartus, mira derelictionis: quintus, mira attractionis; sextus, mira consummationis; septimus, mira reductionis. R. Fornax amoris.
Leçon vij. Cap. 15
IN illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicul dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Et reliqua.
De Homilia sancti Cyrilli Episcopi Alexandrini
TEXTUS itaque propositus, juxta praedictum sensum, divinis discipulorum capitibus convenit. Si vero haec verba ad omnes transeunt, ut omnibus sic dici credamus: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ingens certe cunctis cura adhibenda est, et studium. Nam si omnium Salvatoris nostri mandatorum consummationem dilectio fratrum continet et operatur, quomodo non valde admirandus est, qui hanc sincere et inculpate colit, quae caeterarum omnium virtutum origo et caput est? Haec enim fratrum dilectio alterum immediate locum post Dei dilectionem obtinet: nempe universa erga Deum pietas, in hoc uno verbo quodammodo comprehenditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. R. Thronus meus.
Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Amicitiam suam futuris opponit periculis, ut ejus magnitudine atque gloria, nihil penitus pericula videantur. Dulces enim admodum labores sunt Deum amantibus, eum merces proxima et copiosa proponitur. R. O admirabilis.
La ix. Leçon, de la Vigile des saints Apôtres Simon et Jude. Pour l'Office votif:
QUID autem majus, quid illustrius, quam Christi amicum et esse et appellari? Excedit haec certe dignitas natura humana terminos. Omnia enim serviunt Creatori, ut ait Psalmista, nec quidquam est quod jugo servitutis ejus nop subjiciatur. Quod cum ita sit, ad supernaturalem gloriam, servantes mandata sua, Dominus erigit, non servos, sed amicos appellans, et ut amicos, in omnibus tractans. Magna et splendida ista praemia sunt.
Te Deum.
A Laudes, Commémoration de la Vigile, comme dans le Bréviaire.
On dit les Vêpres de saint Simon et saint Jude, avec commémoration du jour de l'Octave.
Hors l'Avent et le Carême, on fait l'Office du divin Cœur de Jésus, double-majeur, en chaque mois, au premier jeudi qui n'est point occupé d'un Office de ix Leçons.
S'il se rençontre quelque mois auquel tous les jeudis soient occupés, on en fait le premier jour du mois, quel qu'il soit, qui n'est point occupé d'un Office de ix Leçons. Et cet Office se célèbre en chaque mois comme au jour de la solennité, excepté l'Alleluia qui est à la fin des Antiennes des I. et II. Vêpres et des Laudes, qu'on ne dit point. Et les Leçons se disent selon l'ordre suivant:
Au mois de Novembre, les Leçons du j. Nocturne se disent de l'Écriture courante; et celles du ij. et iij. Nocturne, comme au jour de la solennité, page 472.
Au mois de Décembre, avant l'Avent, et au mois de Janvier, comme au 2e jour de l'Octave, p. 482.
Au mois de Février, comme au 3e jour de l'Octave, p. 485.
Au mois de Mars avant le Carême, et au mois d'Avril, comme au 4e jour, p. 488.
Au mois de Mai, comme au 5e jour,p. 490.
Aux mois de Juin et de Juillet, comme au 6e jour, p. 498.
Aux mois d'Août et de Septembre, comme au jour de l'Octave, excepté les Leçons du j. Nocturne qui se disent de l'Écriture courante.
Missa in solemnitate sacratissimi cordis jesu
GAUDEAMUS omnes in Domino, diem festum celebrantes in honorem Cordis amantissimi Redemptoris nostri Jesu Christi, cujus amorem adorant Seraphim psallentes in unum: Ecce cujus imperium manet in aeternum. Ps. (110). Confitebor tibi, Domine, in toto Corde meo: in consilio justorum et congregatione. V. Gloria Patri. Gaudeamus .
Oremus
PATER misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui propter nimiam charitatem qua dilexisti nos, dilectissimi Filii tui Cor amantissimum nobis ineffabili bonitate donasti; ut te uno Corde cum ipso perfecte diligamus: praesta quaesumus, ut cordibus nostris inter se et cum Corde Jesu in unum consummatis, omnia nostra in charitate ejus fiant, atque ipso interveniente, justa cordis nostri desideria compleantur. Per eumdem Dominum.
Lectio Ezechielis Prophetae. 36
Haec dicit Dominus Deus: Sanctificavi nomen meum magnum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Cor novum et Spiritum novum ponam in medio vestri. Et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis Cor carneum; et Spiritum meum ponam in medio vestri.
Graduale (Galat., 3; Philipp. 2; Eph. ~). Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum et Cor Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba Pater. Hoc sentite in cordibus vestris quod et in Corde ipsius: et ambulate in dilectione, sicut et ipse dilexit vos. V. (Joan. 15). Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: et hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Manete ergo in dilectione mea.
Alleluia, ij. V. (Ps. 56; II Mach ). Paratum Cor meum. Deus Cordis mei, paratum Cor meum, ut quae placita sunt tibi, faciam semper, Corde magno et animo volenti.
Sequentia
GAUDEAMUS exultantes Cordis Jesu personantes Divina praeconia.
Haec est dies veneranda, In qua Patris adoranda Laudamus praecordia.
Cor amandum Salvatoris, Mellis fontem et amoris, Corda cuncta diligant.
Cor beatum summi Regis, Cor et vitam nova legis, Omnes lingua concinant.
Sit laus plena, sit immensa, Sit perennis, sit accensa Ardoribus pectoris!
Laudet, canat orbis totus Colat, amet tota virtus Et cordis et corporis!
Ora, manus, sensus, vigor, Fides viva, purus amor, Cor divinum consonent!
Flammis sacris inflammata Corda, voces, atque facta, Cor amoris praediqent!
Cor mirandum Redemptoris, Coadunans terram coelis, Unitatis speculum.
Digna sedes Trinitatis, Plenitudo Deitatis, Amoris miraculum.
Amoris Evangelium, Puri cordis incendium, Magna Dei gloria.
Coeli nectar vivificans, Cordis manna deificans, Amor et laetitia.
Cleri sacri praesidium, Rector benigne cordium, Nostra rege pectora!
Fons aeterna pietatis, Ardens fornax charitatis, Corda flammis devora!
Domus amoris aurea, Turris amantum flammea, Coetus nostri lex ignea, Fons perennis gratice.
Cor, thesaurus sanctitatis, Abyssus humilitatis, Thronus Dei voluntatis, Et centrum clementiae.
Paradisus Beatorum, Consolalor afflictorum, Pax et salus peccatorum, Cor omnibus omnia.
Jesu, raptor cordium, Amore flagrans mentium, Cor tuum trahat omnium Mentes et praecordia!
O Cor, summa benignitas Immensa liberalitas, Incomprehensa charitas, Cordis vera felicitas, Cor esto supplicibus!
Fac nos, Jesu, flammescentem Cordis tui charitatem, Et divinam pietatem, Summam quoque sanctitatem Sanctis sequi moribus! O beata Trinitas! Cordis Jesu charitas, Immensae clementiae Immensae sint gratiae. Aeterna sit gloria; Amen dicant omnia!
Amen. Alleluia.
† Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem (C. 15).
IN illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem haec dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vestes maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Credo. Offertorium (Ps. 19). Memor sit Dominus omnis sacrificii tui, amantissime Jesu; et holocaustum tuum pingue fiat: tribuat tibi secundum Cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
CORDIBUS nostris, omnipotens Deus, Spiritum et Cor dilectissimi Filii tui Jesu benignus infunde: ut nos, uno spiritu et uno corde cum ipso, unam eamdemque hostiam offerentes, tibi etiam nosmetipsos, atque omnia nostra immolare mereamur. Per eumdem Dominum.
Praefatio Nativitatis. Quia per Incarnati.
Comm. Per Cor tuum, amantissime Jesu, amoris et doloris impetu pro nobis in morte disruptum, exaudi clamantes ad te, et miserere nobis, et posside cor nostrum in aeternum.
EXAUDI, quaesumus clementissime Pater, preces familiae tuae, toto corde tibi prostratae, et praesta: ut amantissimi Cordis dilectissimi Filii tui ardentissima charitas, cordis nostri penetralia infundens, divinum nobis fervorem preabeat, nosque sui participes potenter efficiat; ut eodem Corde sacratissimo interveniente, corda nostra in igne tui amoris, atque in flamma aeternae charitatis, tibi jugiter immolentur, et justa eorum desideria compleantur. Per eumdem Dominum.
In missis votivis ss cordis jesu
Omnia dicuntur, ut in die Festi, exceptis quae sequuntur.
Introitus
GAUDEAMUS omnes in Domino, venerationem celebrantes Cordis amantissimi Redemptoris nostri Jesu Christi, cujus amorem adorant Seraphim psalleptes in unum Ecce cujus imperium manet in aeternum. Ps. (110). Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; in consilio justorum et congregatione. V. Gloria Patri. Gaudeamus.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia, Versu et Sequentia, dicitur: Tractus (Ps. 68). Improperium expectavit Cor meum et miseriam. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. V. (Ex Joan. 19) Dum penderem in cruce, unus militum lancea latus et Cor meum aperuit et exivit sanguis et aqua. V. (Cant. 2). Surge, propera, amica mea, speciosa mea, columba mea, et veni. V. (Cant. 2 et Apoc. 1). Ecce caverna maceriae aperta est tibi, ingredere, quiesce, lauda et ama Dilectum tuum, qui dilexit te, et lavit te a peccatis tuis in sanguine suo.
Tempore paschali, omittitur Graduale cum versu, et ejusloco dicitur:
Alleluia, alleluia. (Joan. 20 et 15). Pax vobis, nolite timere, ego sum. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos :~ manete in dilectione mea.
Alleluia. V. Ps. 17. Diligam te, Domine, fortitudo mea, et firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Alleluia.
Les fêtes de novembre
Chapter 34 of 56