Le XVI de novembre : Quatrième jour de l'octave
Quatrième jour de l'octave
Ex sermone sancti Joannis Chrysostomi
De Sacerdotio, lib. 6
Sacerdotis animum solaribus radiis puriorem esse oportet: ut nequando Spiritus sanctus desolatum illum relinquat, ut dicere illi liceat: Vivo equidem, non amplius ego, vivit autem in me Christus. Nam si qui eremum habitant, quique procul tum ab urbe, tum a foro, tum a tumultibus illinc enascentibus securi liberique vivunt, denique qui perpetua portus tranquillitate perfruuntur, tuto vitae illius praesidio fidere nolunt, quinimo infinitas quoque alias addunt custodias, undique seipsos circumsepientes, magna adeo cum diligentia et dicere et facere omnia adlaborantes, ut cum libertate ac puritate quadam sincera, quantum humanus captus ferre potest, ad Dei conspectum accedere possint: quantam putas Sacerdolem praestare debere, tum vim, tum potentiam, ut animam suam ab omni vindicet foeditate, ut spiritualem pulchritudinem illaesam atque incolumem servet? Etenim multo major vita integritas huic, quam illis necessaria est. R. Isti sunt Principes.
QUOD si examinare ea quis volet quae Sacerdotem praestare erga Deum oportet; quae dixi, prae illis nihil prorsus esse comperiet; tam ingens, tam sollicitum, tam exactum ea studium requirunt. Eum enim qui pro civitate tota--quid dico civitate?--imo vero pro universo terrarum orbe legatus intercedit, deprecatorque est apud Deum, ut hominum omnium, non viventium modo, sed etiam mortuorum, peccatis propitius fiat: qualem quaeso esse oportet? R, Hi sunt vere.
EQUIDEM neque Mosis, neque Eliae fiduciam fore unquam satis putaverim, ad supplicationem hujusmodi peragendam: quandoquidem quasi mundus illi universus sit concreditus, atque adeo omnium sit pater, sic ad Deum ipse accedit, deprecans quidquid ubique bellorum est extingui, turbas solvi, atque in horum locum pacem ac felicem rerum statum succedere; denique celerem malorum unicuique imminentium, qua privatim, qua publice defunctionem postulans. Porro illum oportet tanto omnibus in rebus iis praestare, pro quibus intercedit, quantum par est ut subditos praefectus excellat. R. Vidi in circuitu sedis.
Lectio Sancti Evangelii secundum Matthaeum
Leçon vij. Cap. 5
In illo tempore, dixit Jesus discipulis suiS: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? Et reliqua.
Ex Homilia sancti Augustini Episcopi
Lih. 1 de Serm. Dom. in monte. Cap. 6 et 7
NEQUE accendunt lucernam et ponunt eam sub modio. Sub modio lucernam ponit quisquis lucem bonae doctrina commodis temporalibus obscurat et tegit. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio Dei subjicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis. Per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est, per vocem et linguam, et caeteros corpol is motus, in bonis operibus insinuatur etiam discentibus. R. Isti sunt Sancti.
SIC luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Si tantummodo diceret: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae, et qui ambulant ad honores, et captant inanissimam gloriam. Contra quos dicitur: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Et per Prophetam: Qui hominibus placent confusi sunt, quia Deus nil fecit illos. Et iterum: Deus confringit ossa eorum qui hominibus placent. Et rursum Apostolus: Non efficiamur inanis gloriae cupidi. R. Cum Agnus aperuisset.
Non ergo tantum dixit: Ut videant opera vestra; sed addidit: Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Et hoc ipsum quod homo per bona opera placent hominibus, non ibi finem constituat, et hominibus placeat: sed referat hoc ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus, ut in illo gloriticetur Deus. Hoc enim laudantibus expedit, ut non hominem, sed Deum honorent: sicut in ipso homine qui portabatur, Dominus ostendit, ubi admirata sunt turba, paralytico sanato, virtutes ejus. Sicut in Evangelio scriptum est, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Te Deum.
On dit Vêpres de l'Octave, et on commence au Capitule de l'office de saint Grégoire Thaumat., avec mémoire de l'Octave 1.
1. D'après les rubriques actuelles, les Vêpres entières seraient de saint Grégoire, avec mémoire de l'Octave
Chapter 38 of 56