Prologus. Animalium et rotarum litteralis explicatio.
Multis divinae Scripturae multo amplius dulcescunt, quando congruum in eis aliquem secundum litteram intellectum percipere possunt. Et tunc, ut eis videtur, spiritualis intelligentiae structura firmius statuitur quando in historici sensus solido apte fundatur. Supervacuum enim et inane quis possit solidum aliquid fundare, vel firmiter statuere? Cum enim mystici sensus ex earum congrua rerum similitudine eruantur atque formentur, quae in littera proponuntur, quomodo nos ad spiritualem intelligentiam instruat in his duntaxat locis, ubi ipsa sibi expugnat, vel nihil nisi frivolum resonat? Scandalizantur itaque saepe potius quam aedificentur, qui ejusmodi sunt, cum hujusmodi Scripturarum loca incurrunt. Econtra autem antiqui Patres libenter accipiebant cum in hujusmodi Scripturarum loca inciderent, quae juxta litteram stare non poterant. Ex his namque quosdam, quae Scripturam sanctam recipiebant, sensus tamen allegoricos subsannabant, ex his, inquam, absurdis litterae locis compellebant ad spiritalem intelligentiam confugere, cum negare non auderent Spiritum sanctum in quantalibet fatuitate litterae nihil inaniter scripsisse. Hinc contigisse arbitror, ut litterae expositionem in obscurioribus quibusdam locis antiqui Patres tacite praeterirent, vel paulo negligentius tractarent, qui si plenius insisterent multo perfectius procul dubio, quam aliquis ex modernis id potuissent. Sed nec illud tacite praetereo, quod quidam quasi ob reverentiam Patrum nolunt ab illis omissa attentare, ne videantur aliquid ultra majores praesumere. Sed inertiae suae ejusmodi velamen habentes, otio torpent et aliorum industriam in veritatis investigatione et inventione derident, subsannant, exsufflant. Sed qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Nos autem a Patribus pertractata cum omni aviditate suscipiamus, et ab ipsis omissa cum omni alacritate perquiramus, et sagaciter inventa cum omni liberalitate in commune proferamus, ut impleatur quod scriptum est: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII). Ecce mirabilem illam visionem de coelestibus animalibus, quam propheta Ezechiel vidit, B. Gregorius, secundum mysticam intelligentiam, exponit. Sed quomodo ad litteram stare valeat, non dicit. De secunda visione dicit, quod juxta litteram stare non possit. Et hoc quidem verum, sed secundum eam acceptionem, quam ipse ibi assignavit; nam si eamdem de qua hoc dicit litteram velimus secundum aliam acceptionem discutere, fortassis, etiam juxta historicum sensum, ex ipsa poterimus congruum intellectum eruere. Certe, idem in eadem Ezechielis expositione dicit, plerumque in sacro eloquio ideo aliquid obscure dicitur, ut, dispensante mirabiliter Deo, multipliciter exponatur. Multiplex itaque sacrae Scripturae expositio nunquam respuatur, in quantum rationi consentire, vel utilitati deservire videtur. In quantum ergo quisque in hoc gratiam accepit, nemo dubitet cum omni diligentia quaerere ea quae praecedentium Patrum sagacitas, vel ex industria praeteriit, vel magis necessariorum occupatione implicata explicare non potuit. Dico itaque libenter quod mihi videtur de illa prophetica visione: nam fortassis haec nostra qualiscunque expositio (et si non possit alienae solertiae satisfacere) poterit forte aliorum in hoc ipsum diligentiam, et quaerendi studium nonnihil adjuvare.
Ecce de animalibus dicitur (Ezech. I): Similitudo hominis erat in eis. Haec profecto hominis similitudo, quantum ad litteram pertinet, ex parte erat, et ex parte non erat, sicut subjuncta declarant. Ex parte erat, quia faciem et manus hominis habebant; et item ex parte non erat, quia pennas et pedes vitulinos, et plures facies habebant, unde et de eis additur: Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Si coelestia animalia quatuor facies, et per quatuor partes habent, ergo contra terrestrium naturam sub eodem momento in omnem partem videre valent. Et pedes eorum pedes recti. Rectos pedes oportebat habere, ut possent in omnem partem, sicut ex sequentibus colligitur, sine ulla corporis conversione incedere: Et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli. Vitulinam plantam dicta animalia habere describuntur, ut non ex industria, velut hominum, sed naturaliter munita intelligantur. Ut autem possent pari modo in omnem partem incedere, oportebat formam pedum vitulinam similitudinem nonnulla ex parte excedere. In hoc autem quod dicitur, quia scintillae erant in eis, vel potius ex eis quasi aeris candentis, ostenditur quod facies igneas habebant quae ardentes scintillas spargebant. Et facies et pennas per quatuor partes habebant. Certe si, ut superius dictum est, quatuor facies habebant; si eas, ut hic dicitur, per quatuor partes habebant, oportet ut in singulis partibus (quantum ad litteram spectat) nonnisi solam haberent. Quatuor autem pennas habebant, ut aeque quocunque versi quaquaversum volare potuissent.
Notandum quod quatuor facies, quatuor pennas, quatuor manus, et ejusdem numeri pedes habuere; numerum tamen pedum non videtur exprimere, eo quod nec rarum sit, nec insolitum quatuor pedes habere. Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum. Incedentium itaque animalium tanta distantia erat, quanta extensarum alarum copula pati poterat. Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Cum in posterioribus dicturus sit: Ibant et revertebantur, quomodo hic dicitur quod incedentes non revertebantur? Sed vide ne forte revertebantur sub alio sensu ponatur hic, et sub alio ibi, si non facimus prophetam mentiri. Idem enim videtur hoc sonare revertebantur quod convertebantur. In sequentibus autem idem videtur sonare quod redire. Revertentes ergo non revertebantur, quia reverti, hoc est redire, volentes non revertebantur, hoc est non retro vertebantur, quia non convertebantur. Hinc est quod longe post de rotis loquens, dicit: Cum ambularent in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes. Certe, si per quatuor partes ibant, fuit eis necesse ire et redire. Quomodo ergo ambulantes non revertebantur, nisi quo modo per subjuncta verba determinatur? Statim namque adjungitur: Sed ad locum ad quem ire declinabat, quae prima erat, sequebantur et caeterae, nec convertebantur. Ecce pro eo quod prius posuit revertebantur, eamdem sententiam repetens ponit convertebantur, et determinavit quod prius obscure posuit. Sed quid inter haec dicimus, nisi quod ad sententiam beati Gregorii recurrimus, quod, dispensante Deo, idcirco obscure ponitur, ut multipliciter exponatur? Et absque dubio ex hac obscuritate Scripturae agitur, ut quamvis fortassis una sit expositio secundum litteram, multiplex esse possit secundum mysticam intelligentiam: dicatur itaque de animalibus, non revertebantur cum incederent. Cur autem sine ulla corporis conversione ire et redire potuissent, ostenditur ex eo quod subjungitur: Sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur; ac si aperte diceret: Idcirco non erat eis necesse corpus convertere cum redire vellent, quia in eam etiam partem faciem habebant Nos cum ad posteriora redire volumus corporis conversione necesse habemus, qui solam unam faciem habemus. Sed illa revertebantur, nec retro vertebantur, sed ante faciem suam gradiebantur, illam videlicet quam ad eam partem habebant ad quam ire volebant. Sequitur:
Similitudo vultus eorum facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor. Facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor. Et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. Ecce in sua descriptione quomodo quibusdam gradibus incedit. Primo dixit quod haberent quatuor facies, postea dixit quod eas haberent pro quatuor partes. Dicit modo novissime qualem, inquam, partem habuere. Si dicta animalia pro more nostro dextram et sinistram et posteriora haberent, facile esset prophetae singulas partes exprimere, et secundum eas sigillatim facies distinguere. Sed hoc idcirco non potuit, quia omnis in eis pars anterior fuit. Fecit ergo quomodo potuit, unam faciem primo ponit, et secundum illam caeteras distinguit. Dicit ergo: Similitudo vultus eorum facies hominis. Quis nesciat quod vultus in nobis praecipua et principalior pars esse soleat? Dicitur itaque quia vultus, hoc est prima et principalior facies, in eis erat facies, hominis. A dextris autem illius humanae faciei ipsorum quatuor erat facies leonis. A sinistris autem ejusdem erat facies bovis.
Notandum quod de aquilina facie non dicit in qua parte et ipsa fuerit, quia ex praecedentibus hoc ipsum manifestum fuit. Illud solum dixit, de quo, si dictum non esset, dubitari potuit, quod ea utique facies caeteris eminentior fuit. Et facies, inquit, aquilae ipsorum quatuor erat desuper. Hoc est caeteris superior. Et aves quidem solent habere, ut omnes novimus, longiora colla caeteris animalibus. Et facies eorum, et pennae eorum extentae desuper. Quod dicit, et facies eorum, defectiva oratio est, quasi dicat: et facies eorum in hunc modum erant, et pennae eorum extentae desuper illas facies. Nam ad hoc praemittit et facies eorum, ut competentius inferat quod de pennis dicere volebat: Duae pennae singulorum jungebant. Hoc idem aliis verbis superius dixerat, sed repetit, ut addat: Et duae tegebant corpora eorum. Non sic intelligendum est, quasi eisdem semper duabus alis corpora tegerent, et duabus solummodo aliis volarent, cum utrumque utrisque sed vicissim facerent. Cum coram humana facie volare decrevissent, duabus illis alis quae a dextris et a sinistris ejus erant id faciebant, et eisdem ipsis in contrariam partem, hoc est coram aquilina facie, volabant, duabus vero alis corpora tegebant. Cum vero coram leonina, vel bovina facie volare voluissent, econtrario faciebant: Et unumquodque coram facie sua ambulabat. Videtur superius positam sententiam repetere, sed credo aliud quiddam hic ostendere. Superius docuit quia corpus idcirco non convertebant, quia in ea parte ad quam ire volebant, faciem quam sequerentur habebant, et coram ea ambulabant. Hic mihi videtur hoc dicere velle, quoniam per tot partes irent in quot partes facies haberent. Idem est enim ac si diceret: Unumquodque eorum coram qualibet facie sua ambulabat. Huic sententiae astipulatur, quod sequitur:
Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. Vere coram unaquaque facie sua gradiebantur, quia ubicunque erat impetus spiritus, sive ad eundum, sive ad redeundum, sive in quamlibet partem divertendum, ita illuc gradiebantur, ut non converterentur, et inter eundum et redeundum nulla corporis conversione uterentur. Et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Ecce quod superius jam diximus, quoniam igneas facies habebant, qui calorem in modum carbonum ardentium, et lumen in modum lampadarum fundebant. Sequitur:
Haec erat visio discurrens in medio animalium. Splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Ista satis patent. Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Ecce quod superius jam diximus, quia animalia ibant et redibant. Sed quomodo putatis? In similitudinem fulguris coruscantis. Celeritas stupenda et solis coelestibus animalibus attribuenda. Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia. Non una sola tantum juxta omnia, sed singulae juxta singula, sicut declarant sequentia. Apparuit itaque rota una juxta singula animalia. Sed qualis? Habens, inquit, quatuor facies. Quomodo autem quatuor facies habuerit melius ex sequentibus patebit: Et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris. Maris similitudinem dicuntur habere pro incredibili magnitudine. Et una similitudo ipsarum quatuor, et aspectus earum, et opera quasi si sit rota in medio rotae. Cogitemus quasi duae rotae essent sibi invicem insertae, et in unam operis facturam per transversum conjunctae, et tunc intelligere poterimus quomodo dicatur unaquaeque quatuor facies habere. Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. Hoc eodem modo de rotis dicimus quomodo superius de animalibus determinavimus. Statura quoque erat in rotis, et altitudo, et horribilis aspectus. Quantum mihi videtur, quoties stabant uniformiter id agebant, nec passim in omnem se partem, ut in rotis nostris videmus, ad standum erigebant; sed ubi superius designata illa, quasi duarum rotarum factura, hinc inde per transversum inserebatur, et invicem copulabatur. Cum stare vellent unam illarum partium semper in terra figebant, alteram in altum erigebant. Facile est ergo videre quam promptum eis esset post stationem in omnem se partem pari modo sine ulla corporis conversione volvere, quae, ut dictum est, quatuor facies habuere. Possumus autem quod dicitur horribilis, et ad staturam, et ad altitudinem referre, ut intelligatur tantae magnitudinis esse, ut esset horror aspicere, unde et superius dictum est de rotis, quod aspectus earum esset quasi visio maris. Et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quatuor. Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. Patent haec omnia, nec egent expositione nostra. Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. Videtur alius esse spiritus quem rotae sequebantur, et alius qui eis inesse perhibetur. Et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. Quod dicitur quasi crystalli horribilis, dictum puto pro enormitate magnitudinis: Sub firmamento autem pennae eorum recte alterius ad alterum. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. Quando unum aliquod illorum duabus illis alis quae a dextris et a sinistris humanae faciei erant corpus suum velabat, similiter quodlibet caeterorum faciebat. Quando autem duabus aliis alis aliquod velabatur, eadem corporis velandi forma sub eodem tempore ab aliis servabatur. Quomodo ergo quodlibet unum corpus suum velabat, similiter quodlibet alterum velabatur. Sonum quasi sonum sublimis Dei dicit, eo quod tantae magnitudinis esset, ut jure divinus dici debuisset, sicut carmen regium, vel regis digne dici debeat, quod regiam audientiam deceat.
Rursus de his rotis, vel animalibus alio loco legimus: Rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum. Species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysolithi, et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi si sit rota in medio rotae. Cumque ambularent in quatuor partes gradiebantur. Non revertebantur ambulantes, sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et caeterae nec convertebantur (Ezech. X). Haec omnia jam patent ex his quae superius jam dicta sunt. Sequitur:
Et omne corpus earum et colla, et manus et pennae, et circuli plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum, et omne corpus earum. Quod dicit earum, intelligendum est factam relationem non ad rotas tantum, sed etiam ad animalia: nam de utrisque fuerat praemissum. Cum enim dicat earum, adnectit tamen quaedam quae conveniunt tam animalibus quam rotis, quaedam vero quae conveniunt rotis solis, quaedam autem quae congruunt solis animalibus, nisi forte qui putet rotas habere colla, pedes et manus. Usitatius autem loqueretur, si eorum, non earum posuisset. Sed quia novissimo loco de rotis locutus fuit, secundum genus quod proximo loco posuit relationem reddidit. Tale est illud in psalmo: Effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan (Psal. CV). Quas, non quos dixit, quamvis non ad solas filias relatio facta sit, nisi forte quis velit dicere solas filias sculptilibus sacrificatas fuisse. Sed quis hoc dicat? Quod hic dicitur, omne corpus earum, tam de rotis quam de animalibus intelligimus. Quod additur, et colla et manus et pennae, de solis animalibus. Quod autem postea dicitur, et circuli, de solis rotis oportet intelligi, et quod novissime apponitur, in circuitu quatuor rotarum, et ad circulos tantummodo debet referri. Dicit ergo quia plena erant oculis, omne corpus earum, et colla et manus et pennae, et circuli in circuitu quatuor rotarum. Addit adhuc quaedam de rotis, quaedam autem quae conveniant animalibus solis: Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me. Ecce de rotis. Et addit quod conveniat animalibus solis: Quatuor autem facies habebat unum. Si de solis rotis locutus fuit, quid est, vel unde quod unum dicit? Puto vel ex hoc manifestum fore eum non de solis rotis locutum fuisse. Sequitur:
Facies una, facies cherub et facies secunda, facies hominis, et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae. Sed ubi facies cherub legitur, in quibusdam codicibus facies vituli invenitur. Sed quamvis sit littera diversa, utrobique tamen est sententia una. Ex superioribus agnovimus quod dictorum animalium corpus in vitulum desinebat; et idcirco, si recte perpendimus, vituli facies corpori magis congruebat, in tantum ut quodam proprietatis jure haec facies descripti animalis specialiter dici valeat, vel debeat. Sed forte quis ad hoc respondeat et dicat: Sicut ad naturam vituli magis accedebat in eo quod plantas vitulinas habebat, sic ex eo quod manus, vel pennas gerebat, in uno hominis, ex alio avis proprietatem praeferebat. Sed scimus quia proprium est hominis manus habere. Non ergo potuit vitulinas manus, quemadmodum vitulinas plantas habere. Hoc idem est de pennis intelligere. Pedes autem habere commune est tam homini quam bovi, tam aquilae quam leoni. Quid itaque est quod animal, quod quatuor facies habuit, vitulinos pedes accepit, nisi quod vitulina proprietas prae caeteris amplius aliquid sui juris in ejus corpore vindicavit, quae in illis utique membris, quae sunt aeque et aliis communia, propriae qualitatis similitudinem impressit? Propter hanc ergo proprietatis praerogativam, recte faciem vituli intelligimus, in eo quod faciem cherub legimus. Non est autem diversum quod faciem bovis superius, hic faciem vituli invenimus. Est enim omnis vitulus bos, sed non convertitur cum bovis nomine, quo animalis species designatur.
Notandum autem quod idem positionis ordo hoc loco invenitur, qui superius exprimitur. Sed ibi facies hominis primo numeratur, eo quod sit principalior, secundum dignitatem. Hic autem facies vituli, eo quod sit principalior secundum proprietatem. Quoniam autem caeteris dignior non est facies vitulina, noluit dicere facies cherub, seu facies vituli, facies prima, sed facies una: Facies, inquit, una facies cherub, et facies secunda facies hominis. Erat ergo facies hominis facies secunda, hoc est secundo loco ab ea quae primo est posita, et in tertio loco facies leonis, et in quarto facies aquilae.
Chapter 1 of 21