Skip to the text

Caput XVIII. De caeteris quae restant usque ad finem descriptionis.

Post descriptionem gazophylacii quod erat contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum atrii exterioris, et post descriptionem porticus tam pavimento quam triplici porticui adhaerentis, vide quam miranda ratione repetit quod longe superius dixit. Et longitudo, inquit, ante faciem templi centum cubitorum. Nonne hoc idem expressit, quando atrii interioris tam longitudinem quam latitudinem definivit? Sed intellexit propheta secundum praedictorum descriptionem consequens esse, longitudinem ante templum centum cubitos, secundum planum habere non posse. Sed idem iterum repetendo per inculcationem admonuit quod absque dubio aliquo modo habuit quod secundum plani considerationem omnino habere non potuit. Sequitur:

Et erat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati. Quae sint gazophylacia ante gazophylacia ista, et quis sit introitus subter ista et super illa, id est inter utraque gazophylacia superius jam diximus, et eadem replicare vitamus; atrium autem de quo hic commemorat, non solum in facie aedificii separati, sed etiam in facie aquilonaris domus, et ex majori parte erat. Sed quia aedificium separatum ab eo longius distabat, de eo maxime dicitur de quo minus videbatur. Descriptis gazophylaciis, quae sub porticibus aquilonaris domus in via Aquilonis erant, quorum similitudinem illa quae sub porticibus separati aedificii fuerant per omnia tenebant, compendiose satis eorum descriptionem ex similitudinis adjunctione subintulit, cum dicit: Et erant ante aedificium gazophylacia, et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via Aquilonis. Si ista gazophylacia per omnia eorum similitudinem habebant quae in via Aquilonis ante aquilonarem domum erant, ergo porticus supportabant quae de illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii. Similiter in caeteris unam in utrisque similitudinem intelligimus, sicut superius docuimus, et eadem replicare non debemus. Unum quod superius praeteriisse videbatur, latitudinem videlicet eorum, hoc loco determinare videtur, et tam istorum quam illorum mensuram uno sermone complectitur, cum dicitur: Secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum.

Completa descriptione omnium aedificiorum quae ad Aquilonem erant, eorum quae ad Austrum consistebant brevi sententia comprehendit, cum dicit: Et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad Notum. Ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. Quidquid de gazophylacio quod erat contra viginti cubitos atrii interioris diximus, quidquid de aede vergente ad Aquilonem, vel ejus porticibus, quidquid de ambulatione, vel de introitu superius docuimus, totum de his quae ad austrum erant secundum situs sui modum intelligere debemus, ut sit in istis et illis introitus secundum introitum, et similitudines secundum similitudines, et ostia secundum ostia, ut sit in omnibus per omnia utrobique similitudo una. Vide tamen quam argute unum nominatim expressit, de quo maxime dubitari potuit. Forte enim aliquis difficile crederet quod aedificium separatum duo vestibula haberet, ne duo habendo aliarum in hoc aedium formam excederet, quod in caeteris omnibus eamdem cum eis similitudinem tenuisset. Ait ergo: Ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum. Si via erat ante vestibulum separatum ex parte una, erit procul dubio, et via, et vestibulum ex parte altera, ut utrobique sit similitudo una. Illud autem palam est, quod caput viae illius ad Orientem respiciebat, quae ab atrio exteriore juxta porticum aquilonaris aedificii incipiebat. Manifesta autem sunt caetera quae sequuntur, usque ad eum locum, ubi dicitur: Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est eam undique per circuitum. Domum interiorem dicit templum quod inter caetera aedificia locum tenebat medium. Quod dicit, mensus est eam, intelligendum est aut eam interiorem domum, aut eam viam, aut eam portam. Sed quomodo mensuras domus interioris compleverat, si adhuc eam metiri oportebat? Sed quod murum dividentem inter sanctuarium, et vulgi locum hoc loco metiatur, manifestissime determinatur. Portam itaque orientalis viae exteriorem undique in eo mensurabat, quod muri ipsius hinc inde mensuras capiebat. Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. Et mensus est contra ventum aquilonarem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum, et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. Per quatuor ventos mensus est illud. Quid sit autem illud, uti jam dictum est, cujus mensuram accepit subjuncta determinatione ostendit, cum dicit: Murum ejus, inquit, undique per circuitum longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium, et vulgi locum. Conturbat fortassis aliquem, quod idem murus quingentos calamos et quingentos cubitos dicitur habere, cum calamus superius legatur sex cubitorum fuisse. Sed diversitatem calamorum intelligere nil obstat, cum manifesta prophetae sententia in hoc ipsum nos cogat. Sed si iste Scripturae locus pro diversitate calamorum ad sui testimonium minus sufficere videtur, videamus quid in sequentibus dicitur, ubi post pauca altaris mensura describitur: Istae autem, inquit, mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum. Quis est iste cubitus verissimus, in quo erat cubitus et palmus? Aut hoc de instrumento, id est calamo, dicitur, per quod mensuratur, aut de mensura quae instrumento sumitur. Nam perticam quidem dicimus, et illud quo mensuramus et mensuram quam accipimus. Sic palmus, sic cubitus, sic sextarius dicitur, et mensura qua mensuratur, et mensura quae mensuratur. Si itaque hoc loco cubitum non instrumentum, sed mensuratum accipimus, quomodo erit cubitus verissimus ubi erat cubitus et palmus, hoc est plus quam cubitus? Si autem per cubitum intelligimus instrumentum, hoc est calamum, in hoc dicimus ipsum verissimum, quia habebat cubitum quo metiretur, et palmum unde inter metiendum teneretur. Potuit autem (quod et ipse credo) in sex cubitorum calamo ex ea parte qua supererat palmus, unus cubitus cum eodem palmo esse segregatus, atque aliquo signo determinatus, in quo sane metiri oportebat, quod infra pleni calami mensuram remanebat. Sicut igitur pars panis dicitur panis, et pars domus dicitur domus, sic pars calami potuit dici calamus. Octoginta autem, et tres calami cum triente de majoribus complent quingentos de minoribus. Forte ergo ut inimicitias vitaret, imo absque dubio certi causa mysterii, ut plenum mysticumque numerum exprimeret, minores hoc loco calamos posuit et quod mystice docere oportuit, mystico numero expressit.

Chapter 19 of 21