Skip to the text

Caput V. De his quae ad unam medietatem cujuslibet porticus pertinere videntur.

Sed adhuc in illis duobus lateralibus vestibulis aliae sanae subdivisiones esse probantur, quae et ipsae quidem in Scriptura vestibula nominantur. Invenio ibi vestibulum octo cubitorum, invenio et aliud quinque cubitorum. Vestibulum octo cubitorum invenio apud portam orientalem atrii exterioris ubi legitur: Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum. Vestibulum quinque cubitorum latitudinis invenio apud portam australem atrii interioris. De quo scribitur: Et mensus est vestibulum per gyrum, longitudinem viginti quinque cubitorum, et latitudinem quinque cubitorum. Sed superius Scripturae auctoritate probavimus quia quidquid de una qualibet harum porticuum in his quae ad mensuram pertinent, concedimus, de omnibus pariter pari ratione concedere debemus. Ergo apud omnes porticus erant vestibula octo cubitorum, similiter et apud omnes necesse est, inveniri vestibula quinque cubitorum. Sed nunc prius de situ thalamorum videamus, et tunc fortassis de istis rationem facilius inveniemus. Habet autem unaquaeque porticus sex thalamos, tres hinc, et tres inde ab utraque parte viae, quos, Scriptura docente, novimus intra ipsas porticus sitos fuisse. Porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc, et tres inde. Haec de numero thalamorum, et in sequentibus de situ ipsorum. Et fenestras, inquit, obliquas in thalamis, et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum. Si fenestrae, quae in thalamis erant, intra ipsam portam erant, ergo et ipsi thalami intra portam erant. Nam portam hic pro more suo portam ipsam cum tota porticu sua appellat. Nam quod dicit aliter omnino stare non posset. Tale est illud: Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus. Similiter hic porticum sub nomine portae designat. Constat autem quia unusquisque thalamus cum margine suo octo cubitos occupabat. Nam quilibet eorum sex cubitorum erat, et marginem unius cubiti non solum ante, sed et ab utroque latere habebat, Scriptura attestante, quae ait: Et mensus est marginem ante thalamos cubiti unius, et cubitus unus finis utrumque. Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. Ter autem octo viginti quatuor reddunt, quibus X adjuncti XXXIV efficiunt. Idcirco autem praedictis viginti quatuor quos de tribus thalamis colligimus, adhuc alios decem cubitos adjicimus, quia quinque cubitos inter primum thalamum, et secundum, quinque vero alios inter secundum et tertium invenimus, secundum illud quod legimus: Et inter thalamos quinque cubitos. Erant itaque absque dubio triginta quatuor cubiti ab initio primi thalami usque ad extremitatem tertii. Debent autem esse juxta latera portae tres hinc, et tres inde. Sed vestibula quae in lateribus portae erant quae medio vestibulo decem cubitorum hinc inde adhaerebant, non plus quam viginti quinque cubitos in latitudine tenebant. Non potuit ergo vestibulorum latitudo trium thalamorum situm capere, quem superius docuimus cubitos triginta quatuor occupare. Longitudo autem vestibulorum quia quinquaginta cubitorum erat, facile eos, et eo amplius capere poterat. Locentur itaque tres thalami in uno vestibuli latere, eo videlicet loci ubi parieti tectum videtur incumbere, ita ut parieti ipsi videantur inhaerere, imo ipsum pro uno sui pariete, et quasi pro una fronte habere ubi intelligimus fenestras illas esse de quibus Scriptura loquitur, cum dicit: Fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum. Exceptis enim aliis absurditatibus quae videntur inde sequi, quas arbitror per se facile posse intelligi, non erat unde clarum lumen habere potuissent, nisi parietibus vestibuli hinc inde adhaererent, ubi fenestras haberent ut lumen reciperent. Unum igitur ex collateralibus vestibulis orientalis porticus quae medio vestibulo lateribus portarum hinc inde adhaerebant hic ponimus; ut quomodo thalami parietibus adhaererent, vel quomodo ipsum vestibulum in septem sectiones dividerent, sub oculis repraesentemus.

Chapter 6 of 21