Caput XVI. Descriptio templi ipsiusque vestibuli.
Et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde. Quod dicit hinc et inde, non circa templi, sed vestibuli portam debemus intelligere. Latitudo autem portae, ut postea legitur, decem cubitorum fuit. Unde constat quia tota longitudo vestibuli, ut postea determinatur, viginti cubitorum fuerit. Sequitur:
Et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Si usum loquendi consulimus, nomen portae ad triplicem sensum accommodare consuevimus. Nomine enim portae aliquando designamus ipsum ostium quod aperitur et clauditur. Aliquando ipsum hiatum seu aditum per quem transitur. Aliquando ipsum ambitum quo hiatus ipse cingitur, ea videlicet pars muri quae ostium amplectitur, et reliquo parieti in materia vel forma ornatus causa dissimilis et supereminens cernitur. Aliter enim atque aliter intelligimus cum audimus, vel legimus portas civitatis tulit, vel in porta civitatis stetit, vel portas civitatis vario marmore et variis caelaturis ornavit. Hujusmodi aequivocatione et hoc loco sensus confunditur, nisi subtiliter discernatur. Sed constat ex sequentibus latitudinem portae decem cubitorum fuisse, et latera portae (id est utramque valvam) quinque cubitos latitudinis tenere. Quod ergo hoc loco legitur, mensus est latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde, secundum tertiam acceptionem oportet intelligere. Mensus est itaque latitudinem portae trium cubitorum, id est ipsum murum variis caelaturis usque in id spatii ornatum. Quem etiam sensum Scriptura ipsa videtur determinare in eo quod dicit hinc et inde. Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum. Longitudo vestibuli juxta latitudinem templi extendebatur, et idcirco utriusque una mensura invenitur, et octo gradibus ascendebatur ad eam, hoc est ad portam, et columnae erant in frontibus una hinc et una inde. Has columnas credimus sitas hinc inde, e regione contra tres praedictos cubitos portae ubi mensus est latitudinem trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Et introduxit me in templum, et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos altitudinis inde latitudinem tabernaculi (Ezech. XLI). Videant illi quomodo hunc locum de tabernaculi latitudine intelligant, qui de tabernaculi constructione disputant. Nam id hoc loco determinare non puto praesentis negotii esse. Quod autem dicitur frontes mensurasse sex cubitorum latitudinis hinc, et sex cubitorum altitudinis inde, possumus hoc modo intelligere: Primo mensus est quantum latitudinis in latere portae fuerit usque ad parietem ligneum qui latera quae postea describuntur ab interiori portae portavit. Secundum metitur non quid latitudinis ex alio latere exstiterit: nam hoc ex jam sumpta mensura perpendit, sed quid altitudinis a superioribus portae usque ad primum coenaculum fuerit; sed si explicatio valvarum decem cubitos habuit, et latitudo templi intra parietas solummodo viginti cubitorum fuit, consequens est ut ejecturas illas hinc et inde ad quas valvae reverberabantur, quando porta claudebatur, intelligamus unius cubiti latitudinis esse, et ipsum hiatum inter ejecturas ipsas octo cubitos habere. Alioquin non possumus hinc inde sex cubitos invenire. Sequitur: Et latitudo portae decem cubitorum et latera portae quinque cubitorum hinc, et quinque cubitorum inde. Ecce quod de portae, seu valvarum latitudine superius diximus. Post haec longitudo et latitudo ipsius templi determinatur cum dicitur: Et mensus est longitudinem quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. Descripta exteriori domo, ad interiorem domum transit, et quod dicitur sanctum sanctorum in his verbis describit: Et introgressus intrinsecus mensus est in fronte duos cubitos, et portam sex cubitorum. Sicut in superiori descriptione primo loco mensus est latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde, sic hic primo omnium mensus est duos cubitos in fronte, eam videlicet muri partem quae ad portae ornatum videbatur pertinere.
Notandum autem quod ejusmodi ornamenti ambitus tam hujus quam superioris portae videtur eas per tres partes cingere, hoc est a superioribus, et ab utroque latere. Sed ad superiorem portam in utroque latere mensura sumitur, et quid de superioribus portae sentiendum sit tacite innuitur. Hic autem videtur qui metitur in superioribus portae mensuram capere, et quid de utroque latere sentiri debeat innuendo ostendere, hoc esse videtur quod ibi metiri dicitur hinc et inde, hic autem in fronte. Sequitur:
Et portam sex cubitorum, et latitudinem portae, septem cubitorum. Si ejecturae hinc et inde circa hiatum ad quas valvae reverberabantur non unius cubiti, sicut superius, sed dimidii esse intelligantur, manifestum erit quod dicitur. Quod igitur dicit portam sex cubitorum, ipsum hiatum inter ejecturas intelligere. Quod autem adjungit, et latitudinem portae septem cubitorum, ad latitudinem valvarum oportet referre. Si enim hiatus inter ipsas ejecturas sex cubitorum fuit, et ejecturam dimidii cubiti hinc inde habuit, manifestum est quia copula valvarum septem cubitos latitudinis tenuit. Superius dixit quid latitudinis in latere portae fuerit, sed quantum latitudinis hiatus habuerit aperte non dixit, quod tamen subintelligendum reliquit. Hic autem e converso mensuram hiatus determinavit, et quid latitudinis in utroque latere habuerit subintelligendum dedit. Nam, si hiatus ipse in sex tantum cubitos extenditur, procul dubio ab utroque latere septem cubiti latitudinis inveniuntur. Quae autem eadem latitudo in superioribus portae, et in latere fuerit superius ostendit. Quam vero hoc loco diversa fuerit, omnino non dicit. Quid ergo aliud videtur tacendo innuere, nisi quod debeamus de similibus similia aestimare? Datur ergo intelligi septem cubitos latitudinis esse in superioribus hujus portae, sicut et in utroque latere.
Notandum sane quomodo alia aperte dicit, alia tacendo innuit. Et quomodo hunc ipsum dicendi modum alternat, et artis suae peritiam, ut sic dicam, ostentat. Nam quod primo loco aperte exprimit, hoc in sequentibus cum ad similem locum venerit tacite innuit, et e converso quod in superioribus tacendo innuerat, hoc in sequentibus manifeste determinat. Hoc est quod in caelaturis miramur, ubi nodorum perplexa texuntur. Nam quod in una perplexionum copula superponitur ut appareat, in subsequenti supponitur ut dispareat. Sequitur:
Et mensus est longitudinem viginti cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi. Quam autem longitudo et latitudo interioris domus in his verbis describitur, subsequenti determinatione ostenditur, cum dicitur: Et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctorum.
Notandum autem quod haec mensura longitudinis seu latitudinis, tam exterioris quam interioris domus, aequalis est illi mensurae quam de templo Salomonis legimus. Dupla vero ad illam quam de tabernaculo invenimus. Sed quoniam Scriptura hoc loco omnino de altitudine tacet, dubitari de exteriori domo potest, cuinam respondere debeat, an templo Salomonis juxta aequalitatem, an tabernaculo foederis juxta dictam proportionem. Habebit namque cubitos viginti si fuerit dupla ad mensuram tabernaculi, triginta vero si fuerit aequalis ad mensuram praedicti templi. Sed, si dicimus triginta cubitos altitudinis usque ad primum coenaculum fuisse, oportet ut concedamus portam decem cubitorum latitudinis nimis proceram, et latitudini valde incongruam, id est viginti quatuor cubitorum altitudinem habere. Nam ex praedictis habemus sex cubitos altitudinis tantum supra portam fuisse. Si vero dicatur quod viginti cubitorum altitudo usque ad primum coenaculum fuerit, consequenter tam exterioris quam interioris domus porta altitudinem aptam et suae latitudini congruam habebit. Nam exterior decem et quatuor, interior decem et trium cubitorum erit. Ecce quomodo ex altitudine sex cubitorum quam supra portam superius sumpserat, tam utriusque portae, quam coenaculi altitudo colligitur, quas aperte non dixerat. Quantum autem spissitudinis murus templi habuerit, determinat cum subjungit: Et mensus est parietem domus sex cubitorum. Sequitur: Et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Per latera ista quae modo describit, nihil aliud intelligo, quam quaedam deambulatoria intus et exterius in duobus templi lateribus per parietem ordinata, erantque ab inferioribus usque ad superiora unum post unum sibi invicem immediate conjuncta. Unde est illud quod sequitur:
Latera autem latus ad latus, bis triginta tria. Et forte latera inde dicta sunt, quod in solis templi lateribus, non autem in frontibus essent. Sed quoniam viginti cubitorum solummodo altitudo sub primo templi coenaculo fuit, non plus quam tria latera capere potuit. Sicut enim in sequentibus legitur, a fundamento unius usque ad fundamentum alterius, solum sex cubitorum spatium fuit. Erant itaque tria interius ab imo usque ad coenaculum, et triginta exterius ab imo usque ad summum. Interiora autem templi in suis superioribus ejusmodi latera non habebant, sicut sequentia manifestant. Bene ergo dicitur bis triginta tria, eo quod triginta tria essent ex parte una, et triginta tria ex parte altera. Adhuc autem de horum laterum descriptione addit, cum dicit: Et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent, et non attingerent parietem templi. Trabes itaque de parietibus proeminebant, et latera supportabant; sed idcirco tabulata quae super ipsas fundata erant non usquequaque usque ad parietem pertingebant, ut videlicet visum admitterent; et intuentium obtutus ab imis usque ad superiora libere percurreret, et totum sub uno aspectu comprehendens de toto judicare potuisset. Sequitur:
Et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum. Idcirco satius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. Hujusmodi viam gradibus ascendentem, et se in gyrum flectentem videmus quotidie in ascensionibus turrium, vel ejusmodi sublimium aedificiorum. Quod autem ait, idcirco latius erat templum in superioribus, manifeste determinat, quod descripta latera usque ad coenaculorum suprema non usquequaque pertingebant, vel in superioribus templi omnino non erant, et idcirco, templi amplitudo ibi latior erat, ubi ejusmodi obstacula inter parietes nulla habebat. Quod autem dicitur, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium, videtur ostendere templum hoc duo coenacula habere, et ipsum in tres mansiones dividere. In eo autem quod dicitur medium, intelligimus primum coenaculum, eo quod ipsum primum coenaculum esset medium trium mansionum. Superius latitudinem laterum descripserat in eo quod dicebat: Et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. Nunc autem eorum altitudinem describit in eo quod hic adjungit: Et vidi in domo altitudinem, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio. Non dicit sex cubitorum et palmo, cum tamen mensuram calami praemiserit. Unde et ex hoc item loco notare possumus quod superius de calami mensura jam diximus, et vidi, inquit. Sed ubi ea vidit? In domo. Quemadmodum autem vidit altitudinem per circuitum fundata latera; ergo in domo erant, et secundum altitudinem domus alia supra alia fundata erant. Sequitur:
Et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum. Videtur mihi locus idem designari in his verbis qui postea dicitur locus orationis. Erat itaque quinque cubitorum latitudinis quasi quoddam appendicium juxta parietem primi, et infimi lateris factum, ut illic orationis gratia convenirent qui templum ingredi vel non possent, vel non auderent. Mensus est itaque quinque cubitorum latitudinem primo lateri a fine usque ad finem per omnem ejus parietem forinsecus adhaerentem. Sequitur: Et interior domus in lateribus domus. Hoc idcirco dicitur ne circa interiorem domum latera deesse putarentur, et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. De his gazophylaciis nihil adhuc dixit, sed quibusdam de loco orationis interpositis, statim eorum descriptionem adnectit. Et ostium, inquit, lateris ad orationem, ostium unum ad viam Aquilenis, et ostium unum ad viam australem, et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu. Ecce de loco orationis repetit, ut addat. Nam superius ipsum locum, nec locum orationis dixerat, nec quod in circuitu, hoc est per tria latera templum ambiebat. Congregemus modo in unum quae de templi mensura audivimus, et prius de ejus latitudine videamus. Primo loco ipsum templum intra parietes, imo intra latera viginti cubitos latitudinis tenuit. Latera autem interiora hinc inde quatuor cubitorum, et parietes sex cubitorum latitudinis habuit. Horum summa in quadraginta surgit. Latera autem exteriora habuerunt similiter utrinque quatuor cubitos latitudinis, quinque vero utrobique habuit locus orationis. Quae omnia si in unum colligis, procul dubio quinquaginta octo invenis. Remanet ergo utrinque via cubiti unius inter templum et gazophylacia, quae contra viginti cubitos atrii interioris esse superius legimus. Haec autem via sub ejectura tecti quae locum orationis operuit esse potuit, et tunc frons templi sexaginta cubitos implevit. Longitudo autem templi centum cubitorum fuisse legitur, sicut in consequentibus exprimitur, et ex praecedentibus colligitur. Nam quadraginta cubitos longitudinis intra parietes habuit ipsum templum, viginti vero sanctum sanctorum, undecim autem latitudinis templi vestibulum. Quatuor autem parietes viginti quatuor cubitos tenuere, et locus orationis cubitos quinque. Haec omnia, si in unum redigis, centenarii summam implebis.
Chapter 17 of 21