Skip to the text

Caput primum. Compendiosa comprehensio eorum aedificiorum quae ad unam medietatem pertinent.

Locuturus de Ezechielis aedificio, volo prius universa summatim perstringere, ut postmodum liceat in singularum partium descriptione quanto liberius, tanto latius vacare. Habebat itaque hoc aedificium triplicem murum. Primum sexcentorum cubitorum, secundum quingentorum cubitorum, tertium vero in medio horum, et omnium minimum, in hunc modum.

Intra Intimum autem murum erat atrium interius; inter intimum et medium, erat atrium exterius. Inter medium vero et extimum erat vulgi locus. De atrio interiori legitur: Et mensus est atrium, longitudinem centum cubitorum, et latitudinem centum cubitorum, per quadrum (Ezech. XL). De secundo muro scribitur: Per quatuor ventos mensus est illud murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium, et vulgi locum (Ezech. XLII). De hoc sanctuario alio rursum loco scribitur: Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubiti in suburbana ejus per gyrum (Ezech. XLV). Eumdem sane locum per suburbana, et vulgi locum designat congrue satis, utpote metaphoram servans, qui in descriptionis suae initio visum aedificium civitati comparaverat. Constat itaque inter medium murum et extimum quinquaginta cubitos fuisse, si per suburbana et vulgi locum oportet unum eumdemque locum intelligere. De hoc extimo muro in ipso descriptionis exordio dicitur: Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique (Ezech. XL).

Notandum sane quod hoc sanctificatum quod quingentos cubitos ex omni parte habere describitur, nunc aedificium, nunc sanctuarium, nunc domus dicitur, nunc civitati assimilatur. Sane si consulas tam rationem quam Scripturam, inventes unumquemque trium horum murorum tres portas habuisse. Unam ab oriente, aliam ab aquilone, tertiam a meridie. De tribus siquidem portis atrii interioris, sive de tribus aliis atrii exterioris Scriptura multo sermone explicat. De una autem reliquarum trium breviter mentionem facit. Caeteras vero subintelligendas relinquit. Frustra namque muri interiores ab aquilone et meridie portas haberent, nisi e regione per murum extrinsecum ad illas aditus paterent. Habebant autem sex portae interiores unaquaeque porticum suam, quae omnes fabricatae erant juxta eamdem similitudinem, et ad mensuram unam, nisi quod portae atrii interioris habebant porticus suas extrinsecus, et porticus atrii exterioris jacebant intrinsecus, et quod in gradibus septem ascendebatur in atrium exterius, et in gradibus octo in atrium interius. Ingredientibus itaque in atrium exterius prius occurrebant portae quam porticus suae. E converso autem ad ingressum atrii interioris, prius se offerebant porticus quam portae, ita ut omnes sex porticus pariter jacerent in atrio exteriore. Has autem porticus Scriptura nunc porticus, nunc vestibula nominat; et unam eamdemque porticum, nunc vestibulum, nunc vestibula vocat. In via sane orientali inter geminas porticus atrii exterioris et atrii interioris jacebat pavimentum stratum lapide, habens centum cubitos longitudinis, et centum cubitos latitudiuis; et triginta gazophylacia in gemino latere, quindecim a meridie, et quindecim ab aquilone. Erant autem et inter alias porticus duo alia pavimenta, unum ab aquilone, et aliud in via meridiana. Haec utique duo ad prioris illius similitudinem constat habere centum cubitos in sua utique longitudine, et quindecim gazophylacia ab orientali latere. Cujus autem latitudinis fuerint, vel quae gazophylacia in alio latere habuerint, melius patebit in subsequentium partium descriptione. Horum igitur quae jam descripsimus formam taliter repraesentamus.

Chapter 2 of 21