Skip to the text

Caput IX. De aquilonari et australi porticu exterioris atrii.

Post descriptionem ergo portae orientalis describitur mensura portae aquilonaris, in his verbis: Portam quoque quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Portam hic accipit proprie quam mensus est, sicut superiorem tredecim cubitorum in longitudine, et decem cubitorum in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, et tres inde, omnes sex cubitorum, et frontem ejus sexaginta cubitorum, et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem ejus viginti quinque cubitorum. Tale vestibulum nusquam ibi aperte descripsit, et tamen tale ut ex hoc loco convincitur, ibi fuit, nec solum unum, sed duo, quia unum in latere uno, et aliud in latere alio, excepto eo, quod jacebat in medio: nec idcirco minus ibi fuit quale ibi describit unum magnum vestibulum, quia partes non auferunt, sed constituunt totum. Hinc est quod, descriptis partibus prius, postea de toto subinfertur, cum dicitur: Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad Orientem. Ecce hic vestibulum repetitur, sed prius ponitur ad partes quod postea ad totum refertur. Quod ergo prius vestibulum, non vestibula dicit, numerum pro numero quemadmodum in sequentibus thalamum, non thalamos ponit. Possumus tamen ex superioribus hinc et inde repetere, et ad vestibulum referre. Post haec quiddam hic additur, quod de superiori porta non legitur, quod tamen de illa etiam recte intelligitur, ad cujus mensuram ista describitur: Et septem graduum, inquit, erat ascensus ejus. Commune est utrique quod sequitur, et vestibulum ante eam. Omnes sane portae exteriores porticus ante se habebant. Nam interiores, sicut jam diximus, post se porticus suas habebant. Sequitur:

Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis. Haec enim interior porta Aquilonis frontem habebat contra exteriorem portam aquilonarem, et dextrum latus contra prius descriptam portam orientalem. Vel quod dicit portam atrii interioris esse contra portam Orientis et Aquilonis, possumus de diversis portis accipere, ut intelligamus quod porta atrii interioris sit contra portam Aquilonis, sicut porta atrii interioris erat contra portam Orientis, et tunc quod de porta Orientis dicit, repetitio sit ejus sententiae quam superius de eodem posuit. Quamvis autem nolit hic ejus mensuram describere, voluit tamen hic de ea breviter tangere, ut pavimenti mensuram, quod inter ipsam et exteriorem jacebat, posset congruentius subinferre: Et mensus est, inquit, a porta usque ad portam centum cubitos.

Notandum quod solam longitudinem centum cubitorum describit. Nam latitudo pavimenti quanta fuerit, vel quid de ea sentiendum sit, melius ex sequentibus patebit. Descripta porta aquilonari, postea sequitur de porta australi: Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta quae respiciebat ad austrum, et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus juxta mensuras superiores, et fenestras, et vestibula ejus in circuitu, sicut fenestras caeteras quinquaginta cubitorum longitudinem, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

Notandum quod dicitur secundum mensuras superiores. Nam, si ejusdem mensurae sunt omnes, quidquid in una minus dicitur, ex alterius descriptionis adjectione suppleri videtur, quod prius ponitur vestibulum, referri debet ad totum. Ad partes autem, quod repetitur vestibula, quod liquido patet ex descriptionis eorum mensura. Ad secundum enim non autem ad primum subinfertur, quod dicitur quinquaginta cubitorum longitudinem et latitudinem viginti quinque cubitorum.

Notandum in hac ultima sententia quomodo ad duo praemissa duo sunt subjuncta, et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu. Ecce duo; sequuntur alia duo: Sicut fenestras caeteras quinquaginta cubitorum longitudinem, et latitudinem XXV cubitorum. Ad id quod prius praemittitur fenestras ejus, primo respondetur sicut fenestras caeteras, ad illud quod secundo praemittitur, et vestibula ejus, secundo respondetur, quinquaginta cubitorum longitudinem, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Nullum tale vestibulum videtur descripsisse apud portam primam, nec nisi unum apud secundam. Ex hujus tamen descriptione ostenditur ibi sicut et hic plura fuisse. Sed plus quam duo talia fuisse apud singulas primae descriptionis ratio non patitur, propter illud quod de longitudinis, vel latitudinis mensura ibi legitur, de longitudine, et fecit frontes per quadraginta cubitos, de latitudine, et ante faciem portae usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos. Si autem constat duo talis magnitudinis vestibula apud omnes fuisse, relinquitur apud singulas et tertium quinquaginta cubitorum longitudinis et decem cubitorum latitudinis superesse, ut totum simul jure triplex porticus dici debeat, et praedictam mensuram possit implere. Sequitur:

Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: quod quidem legitur et apud secundam portam · Et vestibulum, inquit, ante fores ejus, non post fores sicut in portis interioribus. Sequitur:

Et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte ejus. Palmae frontium modo dicuntur caelatae, modo depietae. Sed forte utrobique intelligendum est utrumque, hoc est, ut sint caelatae et coloribus superductae. Apud superiores etiam portas de caelatura palmarum dixerat. Sed quod una hinc, et altera esset inde, non determinaverat. Sicut superius vero post descriptionem exterioris portae mentionem facit de porta interiore, ut mensuram interjacentis pavimenti possit competentius inferre: Et porta, inquit, atrii interioris in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos. Notandum quod porticum per portam intelligit, et quod pavimenti solam longitudinem describit: nam ejus longitudo ex alio melius patebit.

Chapter 10 of 21