Skip to the text

Caput XVII. Descriptio aedificiorum quae templo adjacebant.

Nunc autem de gozophylaciis illis dicendum videtur, de quibus dicitur:

Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique (Ezech. XLI).

Docuimus autem longe superius de his gazophylaciis, quae circa templum jacebant, quomodo ab invicem viginti cubitis distabant. Sed quia aedificium separatum, ut superius monstratum est, centum cubitis se inter aquilonarem et australem domum extendebat, et spatium viginti cubitorum adhuc utrinque interjacebat, patet quod inter aquilonarem et australem domum centum quadraginta cubiti secundum planum erant, unde constat inter templum et utramque domum hunc inde quadraginta cubitos fuisse: nam caeteros sexaginta monstratum est templi latitudinem tenere.

Quomodo autem poterit quadraginta cubitorum spatium capere illud, de quo superius dictum est, quinquaginta cubitorum latitudinis atrium? Sed plane quod secundum planum locus non habuit, ei ex tumore montis accrevit. Si igitur intelligimus illud atrium quadraginta cubitos secundum planum habere, et quinquaginta in superficie, videbimus montis devexitatem in hoc loco, et in supradictis atriis eadem sibi proportione respondere. Nam eadem proportione se habent centum ad octoginta, et quinquaginta ad quadraginta.

Post descriptionem templi adjungitur descriptio aedificii separati, et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum. Paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo nonaginta cubitorum. Ista omnia, ut arbitror, satis ex superioribus patent, et idcirco alia expositione non indigent.

Mare autem hic dicit illud quod longe post vocat magnum quod erat ab Occidente: nam aliud erat ab Oriente, quod vocat orientale.

Postquam autem dixerat hoc aedificium versum ad mare, statim infert de ejus latitudine, ut ex eo ipso innueret, secundum quam dimensionem ad mare versum esset.

Notandum autem quod quia templum aedificium separatum, atrium adjunctum, tam aquilonare quam australe aedificium unius longitudinis erant, omnium longitudinem sub una continuatione commemorat:

Et mensus est, inquit, domus (id est templi) longitudinem centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus longitudinis centum cubitorum.

Latitudo ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra Orientem centum cubitorum.

Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus quod erat separatum ad dorsum ethecas ex utraque parte centum cubitorum.

Notandum sane quod latitudo illa centum cubitorum, quam metitur ante faciem domus, id est templi, possit dici latitudo, et longitudo, sed diversis respectibus. Si enim totum illud atrium consideres in quo templum situm fuit inter aquilonarem et australem domum, ab Austro in Aquilonem centum quadraginta cubitorum longitudinis erit, et centum cubitorum latitudinis contra Orientem, quemadmodum hic dicit. Si autem non totum attendas, sed unam quamlibet a quovis templi latere partem, erit, ut in sequentibus legitur, longitudinis centum cubitorum, et latitudinis quinquaginta cubitorum.

Sub sequenti autem sententia situm aedificiorum determinat. Nam aedificium superius descriptum ad dorsum templi separatum erat, et contra faciem suam hinc inde ex utraque parte templi quoddam aedificium habebat.

Et mensus est, inquit, longitudinem aedificii contra faciem ejus quod erat separatum ad dorsum ethecas ex utraque parte centum cubitorum.

Vides certe quod ex utraque parte aedificium fuit, et utrumque ethecas habuit, et eo ipso quo ethecas mensus fuit, etiam domorum mensuras accepit.

Ante solaria quaedam intelligimus esse istas ethecas, quas, ut Hieronymus in his verbis testatur, Romae vocant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, quae nonnulli Graecorum exedras vocant.

Recapitulatio cum additione videtur esse quod sequitur:

Et templum interius, et vestibula atrii, limina et fenestras obliquas, ethecas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu.

Patet autem cur templum interius esse dixerit, quia inter praedicta aedificia medium locum tenuit. Vestibula atrii nominat, quia atrio adjacebant.

Superius autem designaverat ethecas ex utraque parte, hic autem dicit per tres partes esse, unde constat aedificium etiam separatum ethecas habuisse. Qua ex re convincimus eamdem in tribus similitudinem esse tam in qualitate quam in quantitate. Ethecae autem, ut dicitur, contra limen unius cujusque erant, quia de ipsis coenaculis extrinsecus proeminebant. Ne enim altiores vel demissiores ipsis coenaculis putarentur, per limina solariorum situs antesolariorum exprimuntur.

Stratum lignorum per gyrum dicit tabulatum quo ethecarum inferiora sternebantur, quae tres templi partes, ut dictum est, cingere videbantur: Terra autem, inquit, usque ad fenestras erat.

Unde convinci potest quanta devexitas montis fuerit, quandoquidem parietes aedificiorum quae ex parte templi erant, terram usque ad fenestras habebant.

Quod autem dicit cherubin, et palmas usque ad interiorem domum, hoc sanctum sanctorum fuisse, videtur determinare velle interius sanctuarium ejusmodi caelaturas non habere. Erant itaque, ut dicitur, usque ad interiorem domum, in exteriori videlicet templo, et forinsecus, id est in vestibulo quod eadem consideratione videtur dici posse forinsecus, qua domus interior dicitur intrinsecus. Erant, inquam, in templo et in vestibulo per omnem parietem in circuitu non solum interius, sed etiam extrinsecus fabrefacta ad mensuram et cherubin, et palmae.

Sequitur:

Et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.

Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu.

De terra usque ad superiora portae cherubin, et palmae caelatae erant in pariete templi.

Limen quadrangulum, et facies sanctuarii aspectus contra aspectum altaris lignei.

Haec omnia per se, ut arbitror, patent, et nostra expositione non indigent.

Ultima autem sententia situm altaris interioris exprimit, eo quod in medio templi contra portam sanctuarii positum fuerit. Hoc erat altare incensi. Nam illud de quo superius breviter tetigit, et de quo in sequentibus latius agit, erat altare holocausti.

Sequentibus autem verbis videtur exprimere non tantummodo modum quantitatis, sed etiam facturam operis

Ait itaque:

Trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum.

Haec ad quantitatem, sequentia referuntur ad qualitatem:

Et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei.

Forte idcirco de latitudine tacuit, quod longitudo et latitudo eadem fuerit, et in utramlibet partem longitudo, sicut et in utramlibet latitudo dici potuit. Videtur autem quatuor ligna per quatuor angulos erecta habere secundum altitudinem, quibus alia quatuor copulabantur tam superius quam inferius, directa secundum longitudinem et latitudinem, quibus tabulae affigebantur, et conjungebantur in unam compagem. Angulos itaque vocat, eo qnod angulos tenerent ligna illa, quae in angulis erigebantur. Longitudinem vero nominat ligna illa quae altaris longitudinem metiebantur.

Parietes autem dicit juncturam tabularum quibus earum hiatus texebatur.

Sequitur:

Et locutus est ad me haec est mensa coram Domino.

Et post haec additur descriptio ostiorum tam templi quam sanctuarii:

Et duo ostia erant in templo, et in sanctuario.

Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur. Bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.

Puto ex hoc loco manifestum esse, quod idem nomen ponitur in diversa acceptione. Alioquin quomodo stabit, quod dicit: Bina ostia erant ex utraque parte ostiorum? Quod igitur prius dicit ostia, referendum est ad fabricam quae erat ex ligno. Quod postea dicit ostiorum, referendum est ad aditum, qui patebat in muro. Murus autem sex cubitorum spissitudinis erat, et ipsa ejus spissitudo tam in templo quam in sanctuario duo ostia tenebat. Nam unum erat in muro ex parte interiori et alterum ab exteriori. Pendebat autem ex his duobus ostiis unum a dextris et alterum a sinistris, juxta quem modum per omnia erat et in templo Salomonis.

Hoc est quod ibi dicitur: « Et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, utrumque autem ostium erat in gemina divisum (III Reg. VI, 34), » hoc est quod superius dixerat: Latera quinque cubitorum. Quod ibi dicit latera, hic dicit ostiola. Haec latera ferreis nexibus copulabantur, et cum portae aperirentur invicem plicabantur. Quemadmodum et hic dicitur, et ibi dictum est, quod se invicem tenendo aperiebantur. Idcirco autem unum ostium in duo dividebatur, et invicem plicabatur, ne muri latitudinem excederet dum aperiretur.

Et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin, et sculptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erant.

Ista omnia per se satis patent.

Recte autem subjungitur:

Quamobrem erant grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus super quae fenestrae obliquae.

Ibi namque grossiora ligna esse res exigebat, ubi ornatus causa digniores et excellentes caelaturas esse oportebat. Datur autem intelligi ex his verbis, parietes opertos esse lignis quemadmodum in templo Salomonis.

Sequitur:

Et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli secundum latera domus, latitudinemque parietum.

Patent ista:

Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit in gazophylacium, quod erat contra separatum aedificium.

De vestibuli fronte templi constat eum novissimo loco egisse, de quo loco videtur modo per aquilonarem portam atrii interioris in descriptum gazophylacium transire. Recte sane. Nam hoc utique gazophylacium ad praedictam decem cubitorum latitudinis deambulationem faciem habebat, quae ab eo loco incipiebat ubi sta porticus porticui aquilonaris domus juncta erat, et ubi, ut ex hoc loco colligitur, in latere videlicet triplicis porticus aditus ad illud gazophylacium patebat:

Et induxit me, inquit, in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem.

In facie longitudinis centum cubitos ostii Aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos.

Contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.

Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius, et ostia eorum ad Aquilonem.

Horum omnium descriptionem superius tam diligenter exposuimus, ut nesciamus utrum aliquid (nisi forte pro litterae expositione) ad praedicta addere debeamus. Ostium Aquilonis dicit illud ostium templi de quo superius dixerat, et ostium lateris ad orationem. Ostium unum ad Aquilonem. Nondum sane, quia quod prius quasi singulariter posuit, postea pluraliter designavit. Et induxit me, inquit, in gazophylacium, et in sequentibus, et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius. Quod autem sequitur: Et ostia earum ad Aquilonem, si earum ibi legitur, referendum est ad porticus; si vero eorum, referendum est ad gazophylacia. Nam utrobique poterit esse sententia vera.

Sequitur:

Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora.

Quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii. Praemissa descriptione deambulationis, bene additur ubi erant gazophylacia; nam juxta deambulationem erant, et ei ab Aquilone adhaerebant.

Illud quoque notandum, quia pluraliter porticus dicit, quod prius porticum dixit. Sane ut his verbis facile perpenditur, tam domus quam ejus porticus in triplicem mansionem distinguebatur. Si enim aedificium habebat inferiora et media, habebat utique et suprema. Medium namque non dicitur nisi ad duo extrema. Habebat itaque domus sicut et sua porticus gazophylacia in imo, coenaculum unum in medio, et coenaculum aliud in summo. Habebat et porticus gazophylacia in inferioribus contra gazophylacia domus, quae porticus supportabant. Erant namque porticus in horum superioribus, una contra coenaculum primum, et alia contra coenaculum secundum, quae a gazophylaciis supportabantur. Inferior porticus de interioribus aedificii eminebat, quia supra gazophylacia sita erat, quae inferioribus aedificiis respondebant. Superior porticus de mediis aedificii eminebat, quia supra primam porticum sita erat, quae mediis aedificii respondebat. Illud nunc quale sit consideremus, quod gazophylacia dicuntur esse humiliora in superioribus. Sane si arduitatem montis circa hunc locum secundum priorem modum aestimemus, terram in uno aedificii latere ex parte templi sexaginta cubitis excelsiorem, quam in alio latere inveniemus. Sed quis nesciat, ratione id exigente, pavimenta aedificiorum in aequalem quamdam superficiem sternere oportere? Ne ergo putaremus terram ab una parte sexaginta cubitis cavatam fuisse, dicit Scriptura gazophylacia in superioribus humiliora esse, ut intelligamus unum gazophylacium divisum in plura, et singula habere pavimenta, in seipsis quidem aequalia, sed alia aliis eminentiora, et secundum ascensum montis graduum more alia supra alia elevata. Ubi ergo pavimenta elevatiora, ibi gazophylacia erant humiliora, id est minus altitudinis habentia, hoc idem intelligimus de gazophylaciis illis quae erant sub porticibus. Hoc idem de divisione illa sex porticuum quas in septem portiones secundum latitudinem, montisque ascensum distinximus. Hoc idem de gazophylaciis, quae circa pavimenta erant sentimus. Idcirco autem hae distinctiones erant utique longae, sed parum latae. Nam gazophylacia eadem leguntur quinquaginta cubitorum longitudinis fuisse, quae tamen non plus quam novem cubitorum latitudinis videntur habere. Hae tamen gazophylaciorum divisiones non tam videntur parietibus interseptae, quam columnis distinctae, ita tamen ut has columnas (quemadmodum in claustris fieri solet) nonnullius altitudinis murus supportaret, qui pavimentorum elevationes susciperet, elevationumque degradationes dispararet. In hoc itaque gazophylacia exterioris atrii ab istis gazophylaciis discrepabant, quod illa columnas habebant, in his vero nullae erant.

Tristega enim, inquit, erant et columnas non habebant, sicut erant columnae atriorum.

Bene autem de his porticibus additur, propterea eminebant. Quoniam supportabantur a gazophylaciis, idcirco eminebant, et subditur quidem quomodo, vel quantum eminebant a terra.

Eminebant, inquit, de inferioribus, et de mediis aedificii a terra cubitis quinquaginta.

Si ista porticuum supereminentia a terra sursum quinquaginta et quinquaginta cubitis distinguitur, tota altitudo domus centum quinquaginta cubitos habere videtur. Inferior autem porticus non ubique a terra quinquaginta cubitis eminebat, sed in eo latere ubi terra dimissior erat. Sed quia secundum praedictam rationem terra in uno latere domus ex parte templi elevatior erat cubitis sexaginta, et primum coenaculum domus secundum descriptionem porticus eminebat, ex parte alia tantummodo cubitis quinquaginta videtur terra decem cubitis exterius eminere ex parte templi supra pavimentum primi coenaculi. Quod igitur superius legimus, quia terra usque ad fenestras erat: de fenestris primi coenaculi intelligere debemus, ita ut quibusdam gradibus ejus ostia descenderetur, quemadmodum in cellariis videmus. Ethecas autem contra superius coenaculum esse perpendimus.

Sed quoniam gazophylacia quae sub porticibus erant cum eis ipsis domui adhaerebant, ab interiori parte parietem unum cum ipsa domo communem habebant; qui quidem gazophylaciis porticuum tanto longior erat, quanto longitudinem illorum latitudo domus superabat. Per exteriorem ergo parietem qui atrio exteriori adhaerebat, longitudo gazophylaciorum exprimitur, cum adjungitur: Et peribolus exterior secundum gazophylacia quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia longitudo ejus quinquaginta cubitorum.

Notandum sane quod non dicit porticum ipsam quinquaginta cubitos longitudinis habere, sed peribolum ejus exteriorem, id est parietem illum quem ad exteriora habebat quinquaginta cubitorum longitudinis fuisse, ne putetur haec mensura intra parietes, quemadmodum in superioribus porticibus sumpta fuisse. Patet ergo, quod superius jam diximus, quia unum parietem cum domo communem habebat, ita ut utriusque mensurae annumerari debeat, ut constet de hujus porticus gazophylaciis, quod illis gazophylaciis legitur quae ad horum similitudinem describuntur. Secundum longitudinem eorum, inquit, sic et latitudo eorum. Generalis autem sententia esse videtur quae subinfertur, cum dicitur: Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum. Cum enim dicatur, non eorum, sed gazophylaciorum, non videtur ad praedicta relatio facta, sed generalis sententia prolata, ut omnium gazophylaciorum exterioris atrii intelligatur longitudo una.

Chapter 18 of 21