Skip to the text

Caput VI. De caeteris quae de porticu restant, ad totius descriptionis completionem.

Hoc facto constat procul dubio inter duas exteriorum thalamorum extremitates triginta quatuor esse cubitos, et adhuc ab utraque parte octo cubitos superesse. Nam constat triginta quatuor et bis octo quinquaginta implere. Hoc itaque expleto, si contra laterales thalamorum margines modico prius muro subtracto, deinde columnis erectis quemadmodum in claustris videmus, quasi tot parietes usque ad medium vestibulum erigimus, unum procul dubio vestibulum in septem dividimus. Ecce quomodo situs thalamorum vestibulum unum in septem dividit; nec tamen ejusdem quantitatis omnia, sed alia majora, alia minora relinquit. Facta itaque hac divisione, quod superius quaesivimus hic possumus invenire, vestibula videlicet alia octo cubitorum in latitudine, alia autem cubitorum quinque, utraque tamen viginti quinque cubitorum in longitudine. Nam duo illa quae inter tres thalamos erant quinque cubitos in latitudine, sed viginti quinque in longitudine habebant. Duo autem illa quae hinc inde ultra thalamos fuerant, octo cubitos in latitudine, viginti quinque autem in longitudine tenebant. Sed et illa tria in quorum extremis tres thalami siti erant, sex tamen cubitis in latum se intra parietes expandebant. Quidquid autem de uno vestibulo ab una parte viae jam diximus, totum hoc de alio ex alia parte viae sentire debemus. Totidem enim thalamos eodem modo sitos habebat: et per totidem paresque partes per omnia divisum erat. Duo itaque vestibula hinc inde in quatuordecim subdividuntur, quibus dum medium adjungitur unius porticus juxta unamquamque portam quindecim subdivisiones numerantur. Post ista quae de porticuum divisione jam diximus, restat hic illud adhuc quaerere, quid de liminibus illis quae Scriptura commemorat sentire debeamus. Tria enim limina Scriptura manifeste designat: et unumquodque illorum portae limen esse denuntiat. Sed non potuit, sicut nec debuit una porta nisi unum limen habere, etsi unum ex his portae muri, et alterum portae vestibuli volumus assignare; restat tamen adhuc de tertio quaerere. Quaeramus itaque prius quod horum propriae portae dicatur, et quod propriae portae non est cur portae esse asseratur. Sed nulla illarum quatuordecim subdivisionum quas superius ostendimus plusquam octo cubitos in latitudine habuit: nulla ergo illarum limen decem cubitorum latitudinis capere potuit, quarum introitus nonnisi a fronte earum juxta medium vestibulum fuit. Nulli ergo dubium illud limen proprie dici portae quod legitur decem cubitos latitudinis habuisse. Hoc utique Scriptura satis aperte innuit, cum, post descriptionem liminis decem cubitorum, statim de longitudine portae subintulit: Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum. Qui enim latitudinem portae ex latitudine liminis designaverat, restabat solam ejus longitudinem describere quam necdum expresserat. Sed cum una porta ex una parte vestibuli contra aliam ex alia parte erigatur, ita ut una porta videatur, unaque quamplures frequentius dicatur, quid causae, quaeso, erit cur una major, altera autem minor esse credatur? Constat sane duo alia limina nonnisi sex cubitos latitudinis habuisse: quorum unum si volumus alteri portae assignare, convincimur eam alia minorem astruere. Sed si hoc Scriptura sensit, seu nos sentire voluit, cur, quaeso, post descriptionem liminis statim de longitudine non subintulit, sicut de alia fecit? Cur utriusque portae latitudo ex liminum descriptione exprimitur, et alterius tantum longitudine diligenter expressa de alterius longitudine omnino tacetur? Sed tacendo de una, quod de altera tam diligenter expressit satis evidenter innuit, quia quod de una dixit, totum de alia intelligi voluit. Utraque itaque porta, vel si hoc melius sonat una utrinque porta limen decem cubitorum habebat, et decem cubitorum in latitudine erat et tredecim cubitos in longitudine tenebat. Restat nunc de aliis liminibus quaerere vel quorum sint, vel quae propriae portae non sunt, cur dicantur ejus esse? Sed secundum quod totam porticum portam saepe nominat, quid mirum si ipsius vocat quod intra ipsam erat? Sic sane, si sensum scriptoris cupimus intelligere, oportet procul dubio magis locutionis ejus modos notare et nosse, quam de locutionum proprietate disputare. Limina itaque ista quae sex cubitorum esse describuntur, quia intra portam erant, portae dicantur; propriae tamen aliquorum vestibulorum quae in novissima subdivisione assignavimus esse creduntur. Manifestum est autem quod illorum quae sex cubitorum erant dici non possint si tota fronte patebant; sin autem, jam omnino limen sex cubitorum capere non poterant. Sed nec illorum esse poterant quae inter thalamos jacebant; quia quinque cubitos tantum in latitudine tenebant, et sex cubitorum limina procul dubio omnino capere non poterant. Relinquitur ergo duo illa praedicta limina illorum vestibulorum fuisse quae superius probavimus in sua latitudine octo cubitos habuisse. Nam ex his quae superius dicuntur duo illa vestibula quae ultra thalamos hinc inde locantur sexdecim cubitos tenere convincuntur. Quae si quis velit per duo inaequalia dividere, et uni minus, alteri majus tribuere, in tantum ut alterum eorum possit etiam limen decem cubitorum capere, et in hunc modum conetur priorem illam assertionem nostram evacuare, jam profecto neutrum illorum vestibulorum octo cubitorum erit, nec jam inveniri poterit cui Scriptura illa recte aptari possit: Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum. Si igitur unum istorum est octo cubitorum, profecto octo cubitorum erit et alterum. Quidquid enim ex sedecim numero uni detrahitur, procul dubio alteri relinquitur. Sed quia sufficienter, ut arbitror, de porticus descriptione jam diximus, et quae de thalamis seu liminibus hoc loco dicenda videbantur ordine prosecuti sumus, liber hoc loco ad majorem dictorum dicendorumque evidentiam, omnium quae superius per partes prolata sunt formam in unam figuram colligere, ut intuentis animus eorum omnium locum, situm et numerum, qualitatem, quantitatem, proportionem facile possit ex ejus contemplatione colligere.

Sed quia difficile, seu etiam impossibile est longitudinem, et latitudinem, et altitudinem aedificiorum in plano sub eadem figura repraesentare, sufficere arbitror horum omnium quae diximus situm, locumque conformasse, et lineis proportionalibus ductis omnium eorum quasi quoddam fundamentum jecisse. Cum enim lineas proportionali commensuratione modificatas aspicimus, et per eas nihil aliud quam quaedam parietum jacta seu designata fundamenta intelligimus, facile est subintelligere ab hac linearum deductione parietes in altum surgere, ipsisque parietibus tectum incumbere. Si quis me fortassis in hac nostra expositione prolixitatis arguat, videat, obsecro, quam recte id faciat. Sed ut verum fatear malo esse subtilioribus fastidiosus, quam tardioribus obscurus, praesertim in tam obscura re, ubi pene omnia quae dicuntur probatione indigent potius quam expositione. Sed jam ad expositionem litterae redeamus, quam ex majori jam parte in his duntaxat quae de porticibus dicuntur planam esse confidimus.

Chapter 7 of 21