Caput II. Compendiosa praelibatio eorum aedificiorum quae ad aliam medietatem pertinent.
Nunc autem si totum hoc aedificium ducta linea de meridiana porta ad aquilonarem in gemina dividatur, ea quae ad unam ejus medietatem, orientalem videlicet partem, pertinent, transcurrisse videmur. Nunc igitur de occidua ejus parte aliquid breviter perstringamus; nam de his omnibus in subsequenti opere latius disseremus. Eminebat itaque templum cum vestibulo suo a parte occident eratali, situmque in atrio exteriori, cujus vestibulum ab orientali parte jungebatur atrio interiori. Per tres autem ejus partes, tres domus erant sitae: una ab occidente caeterae autem duae, una ab aquilone, et alia a meridie. Erant autem omnes ejusdem longitudinis: nam unaquaeque earum sicut et ipsum templum extendebatur centum cubitis. Quod autem ab occidente erat aedificium separatum Scriptura appellat, ex eo, ut arbitror, quod nulli alio aedificio cohaerebat. Hujus aedificii longitudo prope medium murum extendebatur versus aquilonem et meridiem. Nam aliarum porrigebatur ab oriente in occidentem. Habebat sane domus aquilonaris porticum unam in quinquaginta cubitos porrectam, porticuique atrii interioris conjunctam. De quo loco Scriptura commemorat, cum dicit: Ubi erat porticus juncta porticui triplici (Ezech. XLII). A porticu itaque aquilonaris portae atrii interioris, domus cum sua porticu occidentem versus extendebatur centum quadraginta quinque cubitis. Nam unus murus quinque cubitorum erat, tam domui quam ejus porticui communis. Domum autem australem ad eamdem similitudinem per omnia factam intelligimus, propter illud quod scriptum invenimus: Omnis introitus eorum et similitudines, et ostia eorum secundum ostia gazophylaciorum quae erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viae; quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. Aedificium autem separatum probatur duo vestibula habere, unum ab aquilone, et aliud a meridie, quod nos possumus ex hac eadem Scriptura convincere. Si enim in aquilonari parte vestibulum erat ante aedificium separatum, et via ante vestibulum, et in capite viae ostium, ut sit similis introitus, et una similitudo utrobique, oportet totum hoc et australem plagam habere vestibulum et viam ante et ostium in capite viae. Habebat itaque templum ab oriente interius atrium, ab occidente aedificium separatum, ab aquilone domum unam, et a meridie domum aliam. Inter tria autem illa aedificia et templum jacebat atrium undique per circuitum. In his vero tribus aedificiis erat mansio triplex. Nam in inferioribus gazophylacia, in superioribus autem erant coenacula, et praeter haec adhuc ante ipsa solaria quaedam deambulatoria de ipsis coenaculorum parietibus eminentia, quae Graeci quidam exedras, Scriptura vero appellat ethecas. Et mensus est, inquit Scriptura, ethecas in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen (Ezech. XLI). De quibusdam autem gazophylaciis ex industria hic praeterimus, de quibus tamen sicut et de coquinis suo loco dicemus. Haec itaque pauca ad dicendorum evidentiam summatim praelibavimus, nunc ad singulorum discussionem latius vacabimus. Horum itaque quae jam descripsimus formam hujusmodi repraesentamus.
Chapter 3 of 21