Skip to the text

Caput III Quomodo, vel quam multis circumstantiis mystica haec descriptio commendetur.

Notandum sane in primis quis, a quo, vel quomodo, unde, vel ubi ductus sit qui haec vidit et scripsit, nobisque legenda reliquit: Facta est, inquit, super me manus Domini, et adduxit me illuc. In visionibus Dei adduxit me in terram Israel (Ezech. XL). Propheta sane Domini erat qui ista videbat. A quo tamen ductus est, nisi per manum Domini, vel quomodo, quaeso, nisi quomodo scriptum est in visionibus Dei? Adductus est autem in terram promissionis, haud dubium ante quod de terra Babylonis, de terra ad terram tot terrarum spatiis interjectam. Quem, quaeso, non moveat, quem jure movere non debeat quod talis a tali, taliter, tamque longe adductus est ut videret et audiret quae postea scriberet, posterisque legenda relinqueret? Quis nisi insensatus negligenter audiat, vel negligere audeat quod Scriptura sacra tot circumstantiis commendat? Sed nec ipsum tempus quidem in quo haec vidit propheta tacite praeterire voluit. Nam et hoc ipsum fortassis ad visionis ipsius commendationem pertinere praevidit: In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc in visionibus Dei. Judaicae jam captivitatis multa tempora fluxerant, jamdiu sub magna afflictione filii Israel laboraverant, et tam pium quam necessarium fuit eos inter tot dura et diuturna mala magnam aliquam consolationem recipere, et divinae erga se pietatis argumenta sentire, ne inter tot calamitates penitus deficerent, et de divino adjutorio funditus desperarent. Sed quis magnum, imo supra hominem esse dubitet quod propheta Domini per manum Domini deductus in visionibus Dei videt? Adduxit me, inquit, in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum, et introduxit me illuc (Ezech. XLIII). Non negligenter praetereundum quod ostensum aedificium in monte nimis excelso dicitur constitutum. Multorum siquidem nobis intelligentiam claudimus, si haec negligenter consideramus; quod ex subsequentibus facile advertimus. In hoc sane aedificio interius atrium tenebat intimum locum; sed templum procul dubio tenebat summum. Hinc est quod in novissimis hujus descriptionis legitur, ubi dicitur: Ista est lex domus, in summitate montis omnes fines ejus, in circuitu sanctum sanctorum est (Ezech. XLIII). Domum hic pro more suo dicit templum. Mons itaque usque in id loci in quo templum constructum erat paulatim ad altiora surgebat, et ad eum locum ab omni parte inclinabat, et ibi se in planam quamdam aequalemque planitiem expandebat, quae templi structuram aequali eminentia circumquaque excipiebat. Si enim ab una qualibet parte templum altius emineret, omnis ejus finis procul dubio montis summitatem non teneret. Consideremus, si placet, prius hoc aedificium quasi in plano constitutum sit, ut forma montis aedificiorumque situs postmodum rectius intelligi possit. Ut ex superioribus colligitur medius murus quo atrium exterius cingitur ab omni latere in oppositum latus quingentos cubitos includere comprobatur.

Ut igitur incipiamus ab oriente ex his quingentis cubitis ducentos possidebat atrium exterius, in tertio vero centenario erat atrium interius, in quarto centenario templum situm fuit, et quintum centenarium, et eo amplius post tergum reliquit. Hoc tamen secundum plane superficiei considerationem dictum sit, nam ad hanc mensuram tumor montis nonnihil adjecit, de quibus in loco suo diligentius considerare oportebit. Ex hac tamen consideratione facile advertere licet contra quem locum mons altius intumesceret, vel cujusmodi formam haberet, vel ex qua parte devexior esset. Dicitur autem recte hoc aedificium habere similitudinem civitatis, eo quod esset undique cinctum muris, firmatum portis, multis stipatum aedificiis. Et ecce vir, cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus. Stabat autem in porta. Vir iste qui speciem aeris habere describitur, imaginem non terreni sed coelestis portare videtur. Coelestia ergo de coelesti, sublimia de sublimi sperare debemus, et ea quae dicit vel facit studiosa mente pertractemus. Sed quod vir iste coelestis funiculum, et calamum mensurae ad aedificium dimetiendum in manu portat, utinam ad hoc saltem apud fastidiosos auditores valeat, ut nemo nos reprehendere audeat, cum nos viderit singulorum aedificiorum situm, qualitatem et mensuram subtiliter quaerere et investigare, et cum tanta diligentia assignare et singula quaeque prout possumus, vel Scripturae auctoritate, vel rationis attestatione probare. Sed ne forte quod hucusque dictum est ad horum commendationem minus sufficiat, audiamus adhuc quid idem vir dicat, quid de his Domini propheta praecipiat. Et locutus est, inquit, ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi; quia, ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia quae tu vides domui Israel. Situs et mensuram aedificiorum visu, ritus et modum caeremoniarum auditu percipere jubetur, et ad singula cor apponere, subtiliter intelligere, memoriter retinere, nec sibi soli tantae scientiae talenta avare retinere, sed nec illi vel illi, imo domui Israel omnia annuntiare. Quem, obsecro, nequeat coelestis oraculi tanta contestatio attentum vel attonitum reddere, et ad horum intelligentiam desiderio inflammare? Sed ad id nunc redeamus, quod eumdem virum in porta stare audivimus, ad quem trium murorum praedictorum haec porta videatur pertinere, ex eo quod in subsequentibus adjungitur, possumus advertere.

Et venit ad portam, inquit, quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus. Procul dubio alia est porta ad quam venit, et alia porta de qua venit, in qua et prius stetit. Sed luce clarius constat portam ad quam veniebat esse atrii exterioris, non atrii interioris. Hoc enim sequentia tam aperte indicant, ut nostra probatione non egeant. Sed si de aliqua atrii interioris porta ad hanc orientalem portam, quam primo loco metitur veniret, per ejus utique gradus descendere, non autem ascendere haberet. Sed dicitur: Ei ascendit per gradus ejus. Sed, ne hoc de alia aliqua atrii exterioris porta possimus accipere, manifesta ratio videtur contraire. Primo enim in atrio exteriori orientalis portae mensuram accipit, et postea ad alias dimetiendas per ordinem transit. Cur, quaeso, primo loco ejus mensuras non caperet in qua primo stetisset, si hoc de alia aliqua atrii exterioris porta intelligi voluisset. Patet ergo quod extimi muri haec porta fuerit in qua primo loco stetit, de quo muro dicitur: Ecce murus forinsecus in circuitu domus undique (Ezech. XL). Sed quia de hoc muro ejusque mensura adjuncto Scripturae testimonio sufficienter superius dixisse me credo, hic eadem replicare devito: Et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, et palmo (ibid.). Mensuram calami hoc loco definit, quod superius cum de eo loqueretur minime determinavit. Cur, quaeso, in hoc calamo ad sex cubitos palmus adjicitur, nisi quod inter metiendum ex ea parte apprehenditur atque tenetur? Quotiescunque igitur calami mensuram metientem prophetam colligere audimus, nihil aliud, quamvis quidam aliter autument, quam sex cubitos intelligere debemus. Hinc est quod thalamus calami mensuram prius habere describitur, et postea per recapitulationem de eodem scribitur. Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. Multipliciter sane idipsum probari valet, quod per seipsum satis diligens lector inveniet: Et mensus est, inquit, latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Si ad totum refertur quod hic de quodam, nescio quo aedificio dicitur, totius descriptionis veritas et auctoritas evacuatur. Nonne, obsecro, multo rectius multoque convenientius est ad partem referre, quam ad totum referendo totum evacuare? Nonne magis congruum, rationique consentaneum videtur esse, credere Scripturam hoc loco cujusdam aedificii mensuras describere, quod juxta seu supra portam erat in qua virum stare, et necdum quoque recessisse commemorat? Sed nunquid quia semel Scriptura totum aedificium nominavit, hoc vocabulo deinceps partem designare non potuit, vel non debuit? Nonne totum similiter domum nominavit, et tamen hic nomen in subsequentibus ad partem referre non timuit, cum dicit: Et erat interior domus in lateribus domus? Quid si hoc ipsum aedificii nomen invenimus ubi ita positum sit, ut omnino ad totum referri non possit? Et erant ante aedificium gazophylacia, et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis.

Sed vel hoc solum debet nobis in hac re fidem facere; quia, si hoc hic aedificii nomen volumus ad totum referre, omnium quae hic dicuntur, ut dictum est, convincimur fidem cassare. Puto tamen neminem esse tam improbum, neminem tam posse inveniri protervum, quem in hac parte in tam aperta ratione nobis contraire non pudeat, qui in hac nos sententia reprehendere non erubescat, cum caetera omnia juxta nostram expositionem ad litteram posse stare perspexerit, si in tam perspicua veritate sanum intellectum non subsannaverit.

Sed haec hactenus: nunc ad litterae expositionem redeamus: Et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. Si dixisset: Mensus est latitudinem cujusdam aedificii in eo loco quo prius stetit; si hoc, inquam, dixisset, omnem ambiguitatem tolleret. Nec tamen quia hoc non dixit veritatem abstulit, sed pro more suo obnubilavit. Sed unum ex subsequentibus intelligi cogit, alterum ex praecedentibus innuit: nam quoniam virum qui haec metiebatur de porta qua prius steterat necdum recessisse memoratur, et loco hoc aedificium conjunctum fuisse manifeste innuitur. Quid autem illud dicimus esse quod cum dicat de latitudine et altitudine, omnino tacet de longitudine, cum naturaliter semper prior fit longitudo quam latitudo, vel altitudo?

Sed attende quam artificiose in eo quod latitudinem dixit, longitudinem non tacuit. Ubi enim longitudo et latitudo aequalis est in quamlibet partem, latitudo recte dici potest.

Tacendo ergo quod prius dicere debuit, eamdem esse longitudinem et latitudinem satis argute ostendit. Quod autem de hac una porta dicimus, hoc de duabus reliquis extimi muri portis recte intelligimus, quamvis Scriptura manifeste id non dicat, sed magis subintelligendum relinquat. Neque enim oportuit in his eum diutius morari quae per se poterant satis subintelligi. Utrum autem haec aedificia in janitorum vel excubiarum ministeria deputanda sint, incertum habemus; nos tamen ea quasi ad excubiarum officia supra portas locamus, secundum quod scriptum invenimus: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte non tacebunt laudare nomen Domini (Isa. LXII).

Horum itaque quae diximus tale exemplar formamus:

Notandum sane quod alia translatio non aedificium, sed murum habet, ad quem sensum, qui litteram nostram applicare voluerit, ab omni se quaestione absolvit, cum latitudinem ad muri spissitudinem referre possit.

Et venit ad portam quae respicit viam orientalem, et ascendit per gradus ejus. Quia orientalis est porta ad quam venit, recte et orientalis esse creditur illa de qua venit. Nam si de alia aliqua veniret, tanto rectius quanto directius ad aliam, hoc est ad ante positam properaret.

Post hanc portam orientalem de quo modo loquitur aquilonaris, et meridiana atrii exterioris, et tunc demum tres aliae portae atrii interioris nominatim exprimuntur: unde hanc atrii exterioris esse, quamvis id Scriptura tacuerit, indubitanter colligitur.

Hanc portam gradus habere Scriptura commemorat, quot tamen habuerit aperte nusquam determinat. Sed quia octo habere leguntur simul omnes tres atrii interioris, et septem duae aliae atrii exterioris, admonemur de similibus similia aestimare, et idcirco credimus eam ad exteriorum similitudinem septem gradus habere.

Et ascendit, inquit, per gradus ejus, et mensus est limen portae calamo uno, latitudinem, id est limen unum calamo uno in latitudine, et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos.

Chapter 4 of 21