Skip to the text

Caput VII. Expositio litterae super descriptionem orientalis portae.

Et mensus est, inquit, limen portae calamo uno, latitudinem (id est limen unum), calamo uno in latitudine. Sicut superius ostendimus, quamvis hoc limen proprium portae non fuerit, idcirco tamen illud portae esse dicit, quia intra ipsam ejus porticum fuit, quam etiam saepe sub nomine portae designare consuevit. Quam autem vir ille qui portam ingreditur hoc limen primo loco, et ante thalamos metitur, patenter, ut arbitror, Scriptura innuit quod in primo praedictorum VII vestibulorum invenitur. Sed cum prius dictum sit Mensus est limen calamo uno latitudinem, quid est quod exponendo, vel quasi corrigendo quod quasi improprie dixerat, statim subintulit, id est, limen unum in latitudine? Sed diligentius consideranti quid aliud videtur esse haec expositio, vel correctio sententiae, nisi quaedam declaratio propheticae intelligentiae, ne nos lateret quid propheta dicere voluisset? Ac si aperte dicat se limen improprie quidem portae limen appellasse, sed quoddam limen seu unum limen dicere debuisse. Quod ergo secundum aliquem modum limen hoc dici possit portae, monet per primam expositionem, quod propriae dictum non sit portae, docet per subjunctam expositionem. Quod ergo dicitur unum, permonet et alia limina ibi esse, nec hoc proprie dici portae. Quod autem latitudinem bis ponit per inculcationem attentius commendare voluit, ne quis quod de hoc limine, et post de decem cubitorum limine dicitur ad idem limen referre velit, cum utrobique latitudinem dici invenerit. Si tamen longitudo non latitudo poneretur, fortassis magis propriae dictum videretur. Denique ubi nos habemus latitudinem lxx, teste Hieronymo, posuerunt longitudinem. Sed saepe latitudo ponitur, ut non quantitatis speciem, sed simpliciter quantitatem significare videatur. Sequitur:

Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos, in quibus verbis repetendum est mensus est. Attende nunc quam competenti ordine incedit, et quomodo paulatim, et per partes scientiae semina spargit. Primo de limine dicit quod erat in primo vestibulo, postea de mensura thalami qui erat in secundo, deinde vero de mensura spatii quod erat inter thalamos addit, in quo jam quod plures sint ostendit, novissime autem ad ultimum vestibulum venit quod ultra omnes thalamos situm fuit, cujus limen prius, et postmodum ispius vestibuli mensuram describit, cum dicit, et limen portae juxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno. Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis. Quod autem hoc limen item portae dicitur, eodem hic modo quo et superius accipitur. Manifeste autem determinat ubi hoc limen fuerit, juxta illud videlicet vestibulum quod intrinsecus erat, et inter duo circumadjacentia vestibula medium jacebat. Ex hoc loco, ut arbitror, manifeste ostenditur quod frontes minimorum vestibulorum medio vestibulo jungebantur.

Notandum sane quod postquam hoc limen, quemadmodum superius, portae limen nominavit, statim per subjunctam determinationem ostendit quod portae limen proprie dictum non sit. Si enim hoc limen esse portae limen proprie dictum fuisset, procul dubio ubi esset per determinationem subjungere non oporteret. Modo autem ubi fuerit, determinatur in eo quod dicitur, juxta vestibulum portae intrinsecus. Erat itaque illud limen cujus mensuram capiebat juxta illud vestibulum portae quod intrinsecus erat, et in triplici porticu medium locum tenebat. Post mensuram liminis, mensuram ipsius vestibuli adnectit, cum dicit: Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis. Haec utique mensura medio vestibulo convenire non poterat. Nihil aliud enim medium vestibulum erat, nisi transitus, seu via quae de porta ad portam per medium porticum patebat. Longitudinem itaque ejus secundum latitudinem totius porticus quinquaginta cubitorum esse oportuit. Latitudo autem non minor quam latitudo portarum esse potuit, quae procul dubio, ut postea liquebit, X cubitorum fuit. Liquet ergo quod praedicta mensura ejus vestibuli erat cujus limen prius descripserat. Sed cum vestibuli mensura sumitur, quid, quaeso, est, quod cujus sit longitudinis videlicet an latitudinis non determinatur? Sed solet saepe sine determinatione relinquere quod praevidet prudentem lectorem ex aliis circumstantiis per se posse intelligere. Postquam enim constiterit duo collateralia triplicis porticus vestibula hinc inde quinquagina cubitos longitudinis, et viginti quinque cubitos latitudinis habere, palam perpendi poterit minima vestibula viginti quinque cubitorum longitudinis fuisse. Nam minima vestibula nihil aliud quam maximorum vestibulorum quasdam sectiones per transversum oportet intelligere. Latitudo itaque ultimi vestibuli describitur in eo quod dicitur, Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum. Illud autem notandum quod pene quidquid hucusque de mensura est disputatum, determinare videtur latitudinem minimorum vestibulorum. Ubi autem nos habemus, et frontem ejus duobus cubitis, Hieronymus rursus aliam litteram ponit, et in fronte ejusdem, seu in marginibus duos cubitos. Ex quibus verbis manifeste colligitur, quod illi duo cubiti hoc loco designant, qui ostio sex cubitorum unus hinc et alius inde in marginibus superesse videbantur. Nam, si constat vestibulum octo cubitos latitudinis habere, necesse est ejus ostio sex cubitorum latitudinis duos cubitos in fronte superesse. Sed in duobus cubitis frontis secundum nostram litteram forsitan dat melius intelligi illud spatium quod supra ipsam portam fuit usque ad tabulatum supereminentis coenaculi, et secundum hoc quod dicitur ejus, non ad vestibulum, sed ad portam debet referri: nam quomodo haec sententia ad totius altitudinem complendam valeat, in sequentibus patebit. Quod autem sequitur Vestibulum portae erat intrinsecus, ad totam porticum referre debemus. Haec itaque porticus intrinsecus erat, quia intra murum cui adhaerebat sita erat. Sequitur:

Porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc, et tres inde. Mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. Ecce quomodo paulatim se promovet. Thalamorum numerum determinat de quo nondum constabat, et ad unius thalami mensuram qui superius describitur trium mensura subinfertur. Sed quia jam constat numerus thalamorum, constat aeque etiam de numero vestibulorum, sed nondum constat de mensura omnium. Situs namque thalamorum (secundum quod superius patuit) unum latus porticus in VII sectiones dividit quas Scriptura vestibula dicere consuevit, quarum ultimam jam superius vestibulum nominavit. Duo siquidem quinque cubitorum spatia tres thalami inter se incluserant, et duo alia ultra se seclusa reliquerant, et ipsi tres tria tenebant, quae omnia in septenarium redundant. Post ista limen ipsius portae describitur cum dicitur: Et mensus est latitudinem liminis portae X cubitorum, et longitudinem portae XIII cubitorum. Ecce limen hoc ut superiora portae limen dicitur, et tamen hic, ut in superioribus, nihil determinationis adjungitur, et ex eo ipso innuitur quod vere et proprie portae dicatur. Quod autem vere et proprie portae dictum sit, facile convinci poterit, cum omnium vestibulorum mensura constiterit. Sed omnium sane mensura facile convincitur ex eo quod illico subinfertur: Et marginem ante thalamos cubiti unius, et cubitus unus finis utrinque. Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. Quod dicit marginem cubiti unius ante thalamos fuisse, et cubitum unum finem utrinque, debemus sub eodem sensu accipere scilicet marginem cubiti unius non solum in thalamorum fronte fuisse, sed etiam in utroque latere. Nihil autem aliud intelligimus hunc marginem circa thalamum, nisi ejecturam quamdam muri, quemadmodum fieri solet vel ad sedendum, vel ad muri firmamentum. Saepe etenim paries in inferioribus latior fundatur, et cum paululum elevatus fuerit iterum restringitur. Si igitur thalami sex cubitorum erant, et adhuc cubitum unum utrinque sicut et ante in margine usque ad finem habebant, ergo a fine usque ad finem thalamorum octo cubiti erant. Tres itaque thalami ter octo, id est XXIV, cubitos occupabant, et inter primum et secundum thalamum V cubiti, et item inter secundum et tertium alii V erant, qui superioribus adjuncti XXXIV efficiunt. Sed et ultimum vestibulum octo cubitorum legitur, qui numerus si superiori adjungitur usque ad XLII aggregationis summa extenditur. Octonarius itaque qui adhuc superest de quinquaginta primo vestibulo remanet. Nam tota porticus a porta usque ad frontem vestibuli sicut postea legitur quinquaginta cubitos habet. Nullum ergo hujusmodi vestibularum limen X cubitorum capere potuit. Patet ergo quia proprie portae fuerit. Sed ex eo etiam, sicut superius dictum est, innuitur quod post mensuram liminis in qua et latitudo portae continetur, statim de ejus longitudine subinfertur: Et mensus est, inquit, latitudinem liminis portae X cubitorum, et longitudinem portae XIII cubitorum.

Notandum quomodo post dimensionem thalamorum, vestibulorum, liminumque eorum hujus portae describit mensuram, ex quo intelligi datur quod haec quam metitur interior porta fuerit. Vide ergo quam artificiose primae portae mensura de qua nihil dicitur, ex hujus portae descriptione docetur. Ratio siquidem non sinit credere exteriorem portam interiore esse minorem, nec Scripturae auctoritas patitur eam esse latiorem. A lateribus namque portarum, et a lateribus medii vestibuli ubi frontes scilicet minimorum vestibulorum medio vestibulo adhaerebant, usque ad geminos hinc inde parietes totius porticus XXV cubiti erant. Vestibula namque illa quae hinc inde lateribus portarum medioque vestibulo adhaerebant, ut ex caeterarum porticuum descriptione plenius deprehenditur, XXV cubitos latitudine tantummodo habebant. Si igitur bis XXV cubitis hinc inde sumptis X cubitos (latitudinem scilicet portarum) adjungimus, procul dubio mensuram frontium totius porticus LX videlicet cubitos implemus. Si igitur frontes hinc inde tantummodo LX cubitos habuerunt, portae plus quam X cubitos omnino habere non poterunt. Superius ostendimus quam ordinate incederet dum unum latus per partes describeret donec ad interiorem portam ex ordine veniret. Descripto uno latere, breviter subinfert unam eamdemque mensuram esse thalamorum, tam hinc quam inde, ut compendiose doceret quidquid de uno latere dicitur de alio debere intelligere. Hinc est quod in aliarum porticuum descriptionibus dum brevitati studet, unum ex collateralibus vestibulis quinquaginta cubitorum longitudinis, et viginti quinque cubitorum latitudinis diligenter describit, et de alio tacite praeteriens eadem subintelligenda relinquit.

Chapter 8 of 21