Skip to the text

Caput XX. Terrae promissionis descriptio seu divisio, et quae portio debeatur sacerdotibus, et quae levitis.

De hoc sanctificato statim pauca adjungit quod sit sacerdotibus, et longe post in sequentibus. quasi diceret, erit in omni praedicto sanctific. aliud sanctific. in quo erit sanctuar, et templum, ita ut ipsum possit recte dici sanctificatum sanctificati, quemadmodum dici solet sanctum sanctorum.

Quod dicit a mensura ista, non est referendum ad proximum tantum, sed ad totum quod superioribus versibus est comprehensum. Quod modo mensurari jubetur, est illud quod post paululum dicitur debere esse levitarum.

Palam est ex posterioribus quod templum erat in sorte sacerdotum. Quod igitur dicit in ipso, referendum est ad illud mensuratum de quo praemittitur, et a mensura ista. In medio namque ejus mensurae erat templum. Sed subjuncta interpositio, et neutraliter facta relatio facit litteram obscuram.

Duobus istis subsequentibus versibus determinat quorum debeant esse duae illae praedictae mensurae, et in primo quidem de prima. Sanctificatum, inquit, de terra erit sacerdotibus, ac si diceret: Illud quod superius nominavi sanctificatum; illud, inquam, erit sacerdotibus.

Haec est illa mensura quam secundo loco posuit, ubi ait: Mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium.

Sanctificatum de terra longitudinem viginti quinque millia, et latitudinem decem millia. Sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per circuitum.

Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium.

Et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.

Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium.

Et erit eis locus in domos, et sanctuarium sanctitatis, viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt levitis, qui ministrant domui.

Chapter 21 of 21