Skip to the text

Caput XIX. De descriptione altaris holocausti.

Restat adhuc de altari dicere, et ejus descriptionem explanare. Istae autem, inquit, mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum. (Ezech. XLIII). De hoc cubito jam superius docuimus et eadem replicare non debemus. In sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine, et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmi unius. Ut totius altaris mensuram breviter perstringam, erat quinque cubitorum altitudinis, et habebat usque ad extremum quarti cubiti duodecim cubitos tam longitudinis quam latitudinis. A quarto vero cubito sursum habebat ejecturam quamdam unius cubiti in omnem partem, ita ut in supremis ejus contra quintum cubitum esset altare quatuordecim cubitorum longitudinis, et quatuordecim latitudinis. Habebat ergo ejectura illa cubitum unum altitudinis, et cubitum unum latitudinis, in omnem partem extra mensuram altaris, ut de eo intelligi possit quod dicit, in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine. Hujus autem supremi cubiti superiorem medietatem corona altaris tenebat, reliqua medietas sub corona erat. Habebat autem corona ipsa unum palmum spissitudinis. Unde est illud: Et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmi unius. Hoc loco definitio idem est quod terminatio. Erat itaque suprema extremitas altars, vel coronae, ubi altare terminabatur, vel finiebatur palmi unius scilicet spissitudinis. Erat autem adhuc circa eamdem coronae extremitatem alia quaedam parva ejectura circumquaque dependens, quam et labium vocat. Unde et dicit: Et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmi unius. Vel rectius fortassis quoddam foramen, quod erat in medio altaris a summo usque in ima describitur in eo quod dicitur: In sinu ejus erat cubitus et cubitus in latitudine. Caetera autem quae sequuntur secundum priorem sensum exponantur. Erat etiam sub ipso altari quaedam fossa duorum cubitorum profunditatis, quae cineres qui per illud foramen defluebant, excipiebat. Unde et addit: Haec quoque erat fossa altaris, et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo unius cubiti. Profunditatem et latitudinem describit, et de longitudine tacet; innuit tamen in eo quod duos cubitos ad crepidinem novissimam, id est ad basim altaris, terminari ostendit. Videtur itaque mihi longitudo ejus ab anteriori parte sub basi altaris incipere, et usque post tergum altaris se extendere, ita ut sanguinem qui ad basim fundebatur, excipere posset, et post tergum altaris quasi ad extrahendos influentes cineres pateret. Sequitur:

Et a crepidine majori usque ad crepidinem minorem quatuor cubiti, et latitudo unius cubiti. Crepidinem possumus dicere praeruptionem, vel praecisionem alicujus planitiei, vel superficiei. Crepidinem igitur minorem vocat basim altaris quae erat cubitorum duodecim; crepidinem vero majorem vocat basim ejecturae supradictae, quae erat cubitorum quatuordecim. Erant itaque ab una usque ad aliam crepidinem quatuor cubiti, secundum ejus quod dictum est, Ariel altitudinem, et latitudo unius cubiti secundum ejectionis latitudinem. Bene autem cubitum unum seorsum, et cum determinatione posuit. Nam positio quatuor cubitorum in altum surrexit, situs vero unius cubiti se in latus deflexit, et in latum expandit. Sed a crepidine majori incipiens, cur cubitum unum prius non posuit, qui secundum hunc ordinem prius occurrit, nisi quod majorem numerum Latinorum more prius ponere voluit? Ordinatius autem videretur posuisse, si sic voluisset dicere, et a crepidine minori usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo unius cubiti. Hunc ordinem Septuaginta secuti sunt, qui sic ponunt: A propitiatorio minori usque ad propitiatorium majus, eosdem locos per propitiatorium et propitiatorium designantes, quos nos in crepidinibus intelligimus. Et recte quidem satis haec duo loca poterant propitiatoria dici, quia in his duobus locis solebat sanguis ad expiationem et propitiationem poni, vel effundi: Ipse autem Ariel quatuor cubitorum. Ariel dicit ipsum corpus altaris, quod quatuor cubitorum altitudinis, ut dictum est, erat, cui dicta illa superius ejectura supereminebat. Quod ideo forsitan Ariel quod est leo fortis nominavit, quia leonis more populi victimas per illud jam dictum foramen devoravit et absorbuit. Et ab Ariel sursum cornua quatuor, per quatuor videlicet angulos altaris. Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulum aequis lateribus. Hoc dictum est de corpore altaris, ut superius jam docuimus. Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus. Et de hoc item superius diximus, quod ejusmodi mensura erat circa superiora altaris. Et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, scilicet altitudinis. Nam de spissitudine superius dictum est: Et sinus ejus unius cubiti per circuitum. Recole duas quas superius posuimus sententias; secundum primam erit quod modo dicitur superflua repetitio, secundum secundam erit ad altitudinem altaris complendam necessaria adjectio.

Chapter 20 of 21