Caput XII. De coquinis quae subter porticus fabricatae erant et de atrio interiori.
Hoc loco considerare oportet quod ad viam orientalem hinc inde circa porticus tam exterioris quam interioris atrii quoddam adhuc spatium inter ipsas et gazophylacia vacuum remanet, sicut ex supra positis figuris oculis subjectum patet, in quibus locis coquinae illae esse poterant, de quibus Scriptura in subsequentibus commemorat, cum dicat: Et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum (Ezech. XLVI). Ad viam autem Aquilonis porticus exterior unum ejusdem quantitatis spatium tantummodo habebat, quod ei ab orientali latere adhaerebat. Nam ab occidentali latere gazophylacia cohaerentia habebat. Constat autem et australem porticum exterioris atrii ab orientali latere simile spatium ad idem officium habere, et gazophylacia ei ab alio latere adhaerere. De similibus ergo similia aestimamus, et idcirco duobus porticibus interioris atrii hinc inde utrum utrobique simile spatium in coquinarum officium relinquimus. Post haec gazophylacia cantorum quinquaginta cubitorum tam longitudinis quam latitudinis ordinamus, ut secundum longitudinem eorum sic sit et latitudo eorum, sicut de quibusdam gazophylaciis legimus. Nam de longitudine omnium gazophylaciorum atrii exterioris una sententia datur, cum longe post in sequentibus dicitur: Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum. Post ista gazophylacia cantorum interjecta quadam via decem cubitorum latitudinis ordinantur hinc inde quindecim gazophylacia in via orientali, ut sint, sicut scriptum est, triginta in circuitu pavimenti. Erant autem similiter quindecim ab uno tantum latere, id est ab orientali parte tam in via aquilonari quam in via australi. Sunt vero a frontibus interiorum portarum, ut postea docebitur usque ad locum vulgi, centum quadraginta cubiti. Ex his si demus muro cubitos quinque caeteris per quindecim aequaliter divisis, inveniemus unumquodque gazophylacium novem cubitos latitudinis tenere. Sequitur:
Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum, et altare ante faciem templi. Ex hoc loco satis patet quod interius atrium secundum latitudinem totum illud centum cubitorum spatium tenebat, quod erat medium in illis quingentis cubitis, quos ab Aquilone in Austrum murus ille quingentorum cubitorum includebat. Sed quia orientales porticus caeteris porticibus similes per omnia mensuras habebant, ejusdemque longitudinis atrium includebant, totitemque gradibus assurgebant, constat procul dubio eorum mensuram usque ad medium centenarium se extendere, et ab ejus initio interius atrium initium sumere. Sed quot ex illis centum cubitis versus Occidentem secundum plani considerationem dico intra se apprehenderit, nondum ex praedictis puto posse probare. Nam, licet versus illam etiam partem centum cubitos superficietenus haberet, quid tamen vel quantum de illo medio centenario ab Occiente secundum rationem plani tumor montis detraxerit, qui ibi ad eam partem attollebatur, necdum patet. Centum siquidem cubitorum linea una jacens, et alia oblique se erigens ab eodem puncto emergentes in eumdem cathetum non concurrunt, nec secundum planum aequale spatium includunt, sed haec quomodo se habeant ex sequentibus patebunt. Et altare, inquit, ante faciem templi. Hoc idcirco hic adnectit, quia altare in hoc atrio fuit quod ante templum jacuit. De hujus mensura nihil hic dicitur, sed longe inferius subtiliter explicatur. In hoc atrio facimus aquam illam, quae de templo egrediebatur decurrere, et a dextro altaris descendere. Circa atrii vero inferiora in quatuor eam secamus, et per medias coquinas traducimus, ita ut per ante gazophylacia transeat, ut sit ubi holocaustum lavari queat, quemadmodum scriptum est: Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum, et ibi lavabant holocaustum. Horum omnium quae diximus in novissima, et magna figura, sicut ibi videri potest, formam et exemplar latius expressimus.
Chapter 13 of 21