Skip to the text

Caput XIII. De quantitate vel aedificiorum quae templo adjacebant.

Quia igitur de anteriori hujus aedificii parte interim quae dicenda videbantur explevimus, nunc ad occiduam ejus partem describendam stylum vertimus, et quae de praedictis ad praedicta supplenda fuerint loco suo supplebimus. Libet hic, sicut et supra, in descriptione porticuum hinc inde Scriturae testimonia in unum colligere, et describendorum aedificiorum situm, modum et ordinem ex eorum collatione astruere, et quid ex his sentiendum sit, hinc auctoritate, hinc ratione probante monstrare. Sicut superius docuimus, templum cum sua porticu post atrium interius ab occidentali ejus latere eminebat, et per alia tria latera idem templum tres domos cum suis porticibus, interjecto tamen quodam atrio, habebat, quarum unaquaeque centum cubitos longitudinis tenebat. Nam de eo aedificio quod ad dorsum templi ab Occidente fuit, quod et separatum Scriptura vocare consuevit, ex eo quod nulli caeterorum cohaesit, legitur: Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum. De caeteris autem aedificiis quae ex utroque latere erant subinfertur, cum dicitur: Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus quod separatum erat ad dorsum, ethecas ex utraque parte centum cubitorum. Dum enim centum cubitorum longitudinis aedificium ex utraque parte mensurari dicitur, ejusdem longitudinis aedificium utrinque fuisse comprobatur. Ecce de tribus domibus; videamus nunc de earum porticibus. Quod apud aquilonare aedificium porticus esset, Scriptura manifestat, cum dicat: Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii. Quod autem hoc de aquilonari aedificio, ejusque porticu dictum sit circumstantia litterae patenter ostendit, sicut postmodum in expositione litterae manifestum erit. Hanc quam praelocuti sumus porticum quinquaginta cubitorum fuisse possumus sane inde convincere, quod ejus peribolus, id est, murus qui ejus gazophylacia quae ipsam supportabant cingebat, legitur quinquaginta cubitorum fuisse: Et peribolus, inquit, exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia, longitudo ejus quinquaginta cubitorum, quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum. Hujus porticus latitudo postea exprimitur in eo quod alio loco scribitur: Secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum. Illud sane ex hujus porticus gazophylaciorumque ejus descriptione consequens est, quod et ampliori ratione ex aliis itidem locis probari potest, quia aquilonare aedificium gazophylacia in suis inferioribus, coenacula in superioribus haberet. Nam frustra ejus porticus quinquaginta cubitis a terra emineret, nisi et coenaculum post se haberet quod sibi congrua altitudine responderet. Quid enim ait Scriptura de hujus aedificii porticibus? Propterea, inquit, eminebant de inferioribus et de mediis aedificii a terrae cubitis quinquaginta. Denique horum gazophylaciorum quae in inferioribus aedificii erant comparatione, murus qui gazophylacia porticus amplectitur, peribolus exterior nominatur, eo quod atrio exteriori vicinius, imo etiam immediate conjungitur. Haec autem porticus juncta erat porticui aquilonari interioris atrii, unde et scriptum est: Ubi erat porticus juncta porticui triplici. Sed ab ea porticu atrii interioris si ei mensurae quam intra parietes habuit de qua sola superius locuti sumus quinque cubitos quasi pro muri spissitudine adjicimus, procul dubio usque ad vulgi locum ducentos quindecim cubitos invenimus. Ab eo itaque loco praedicta domus cum sua porticu versus Occidentem in centum quadraginta quinque cubitos se extendebat, ultra quod usque ad eumdem vulgi locum, adhuc septuaginta cubiti supererant. In ea enim parte, sicut postmodum docebitur, qua conjunctae erant, communem parietem habebant, et idcirco non centum quinquaginta, sed tantummodo centum quadraginta quinque cubitos tenebant. Inter hoc aedificium et templum erat quoddam spatium centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis. Cujus mensura determinatur cum dicitur: In facie longitudinis centum cubitos ostii Aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos. Quidquid autem de aquilonaris aedificii modo atque mensura diximus, totum de australi aedificio juxta eamdem similitudinem sentire debemus, quod quidem ex his quae superius jam dicta sunt satis patere putamus. Habemus jam quousque haec aedificia cum porticibus suis extendebant, sed nondum constat quantum intercapedinis includebant. Sed hoc sane, ut arbitror, palam erit, cum constiterit quomodo illud aedificium, quod separatum dicitur, inter haec duo ordinatum fuit. Habebat sane centum cubitos longitudinis et octoginta cubitos latitudinis. Nam intra parietes nonaginta cubitos longitudinis, et septuaginta latitudinis habebat et paries ipse undique per circuitum quinque cubitorum erat, sicut Scriptura demonstrat: Et quod separatum erat aedificium, versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum. Paries autem aedificii quinque cubitorum erat latitudinis per circuitum, et longitudo ejus nonaginta cubitorum; unde et infertur: Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium et parietes ejus centum cubitorum. Ad dorsum itaque templi prope murum qui dividebat vulgi locum situm erat, et longitudinem suam absque omni dubio in Aquilonem et Austrum extendebat. Sed latitudinem suam ab Occidente in Orientem expandebat. Quia igitur ultra praedicta aedificia altrinsecus jacentia spatium septuaginta cubitorum tantummodo fuit, necesse est ut latitudo aedificii quod octoginta cubitorum exstitit praedictorum aedificiorum intercapedinem ex magna sui parte occupaverit. Longitudo igitur separati aedificii inter praedictas illas domos extenditur, et adhuc utrumque spatium viginti cubitorum adjicitur, propter illud, quod de eorum gazophylaciis legitur: Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique.

Constat igitur inter duo aedificia quae templo adjacebant hinc inde spatium centum quadraginta cubitorum secundum planum utique inclusum fuisse. Domus autem aquilonaris sicut et australis porticum suam non contra medium, sed contra exteriorem, sive inferiorem sui partem habuit, et ab Aquilone utraque ab una et eadem linea incoepit. Nam ubi gazophylacia quae hujus domus porticum supportabant describuntur, statim de eorum introitu adnectitur: Et erat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati. Hoc atrium, cujus hoc loco mentionem facit, aquilonaris domus profecto ab Aquilone habuit, a qua domo usque ad vulgi locum, latitudinem suam in Aquilonem extendit. Non igitur contra hujus atrii latitudinem quin potius contra domum dicta gazophylacia introitum haberent nisi porticus cum sua domo ab aquilonari plaga ex uno loco inciperet. Ab aquilonari autem latere ejusdem porticus usque ad interius atrium centum cubiti erant, quorum quinquaginta ejus latitudo tenebat. Deinde interjecta quadam deambulatione decem cubitorum latitudinis praedictum illud gazophylacium cantorum incipiebat, et se usque ad vicesimum cubitum atrii interioris extendebat. Unde constat quia ejus longitudo quinquaginta cubitorum erat. Hoc gazophylacium in subsequentibus describitur, cum dicitur: Et induxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem in facie longitudinis centum cubitos ostii Aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide ubi erat porticus juncta porticui triplici. Palam esse puto quomodo hoc gazophylacium contra aedificium separatum erat, vel quomodo in facie interstitii centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis erat. Quod templum et aquilonare aedificium interjacebat, si hoc gazophylacium usque ad vicesimum cubitum atrii interioris se extendebat. Palam nihilominus quomodo contra aedem vergentem ad Aquilonem erat, si a decimo cubito post illius aedis porticum incipiebat. Sed illud modo oportet considerare quod contra pavimentum atrii exterioris dicitur esse et ne aliud quam aquilonare pavimentum atrii exterioris intelligere possimus, litterae illius adjectione constringimur, in eo quod legimus: Ubi erat porticus juncta porticui triplici. Nam apud orientalem regionem nusquam invenimus porticum junctam porticui. Sed aquilonaris porticus atrii interioris, ut ex superioribus patet, ab Oriente habebat gazophylacia cantorum, ab Austro interius atrium, ab Aquilone hoc de quo modo loquimur pavimentum. Patet ergo quod porticus, quae huic porticui juncta fuerat, ei procul dubio ab Occidente adhaerebat, et ex parte eam tangens, et ex majore sui relinquens, versus Aquilonem se extendebat, et hoc pavimentum ab Occidente limitabat. Ut igitur praedictum gazophylacium contra hoc pavimentum possit aliquam sui partem habere, oportet ipsum triplici porticum adhaerere, quin potius communem parietem cum ea in ipso conjunctionis loco habere. Post quem parietem si porticus aquilonaris domus incoepit, darietemque post parietem habuit, profecto gazophylacium in tantum dicto pavimento oppositum fuit, quantum spissitudinis ejus murus habuit. Quod autem illa quam diximus deambulatio ante ipsum gazophylacium fuerit, Scriptura subsequenter ostendit, cum subjungit: Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis. Nec nos movere debet quod idem aedificium, modo gazophylacia, modo gazophylacium dicitur, sicut eadem porticus modo vestibula, modo vestibulum nominatur. Nam unum ad distinctiones, aliud ad totum referatur.

Notandum sane quod in eo loco ubi aquilonaris domus et ejus porticus faciebant angulum ante praedictum gazophylacium, et hunc deambulationis locum, locus quidam erat triginta cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis, de quo quod videbitur suo loco dicetur. Nam secundum quod ex superioribus patet, quoniam ab orientali latere ejus gazophylacii usque ad aquilonare aedificium quinquaginta cubiti tantummodo erant, ipsum quidem gazophylacium plus quam triginta cubitos latitudinis habere non poterat, ubi viginti cubitos superesse oportuit, ut constaret quod Scriptura de his gazophylaciis quae circa templum jacebant, dicit: Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique. Constat autem quia ab eodem orientali latere ejusdem gazophylacii usque ad terminum sanctificati quingentorum cubitorum ducentum viginti cubiti erant, quorum triginta, ut dictum est, latitudo gazophylacii praedicti tenebat. Deinde spatium seu atrium quod inter ipsum et aedificium separatum juxta longitudinem templi se extendebat, centum cubitos secundum praedictam Scripturae auctoritatem occupabat. Latitudo autem aedificii separati octoginta cubitos habuit, a quo loco decem cubitorum latitudo superfuit. Quorum quinque, ut postea monstrabitur, muri latitudo tenebat: nam caeteros quinque via quaedam habebat, quae inter ipsum murum et aedificium media jacebat. Sed si hi numeri in unum conveniunt, procul dubio in ducentos viginti consurgunt. Nunc est facile videre quousque templum se extendit, quod cum suo vestibulo, quemadmodum in posterioribus docebitur, centum cubitorum longitudinis fuit. Sed quia vestibulum templi sine dubio atrio interiori adhaerebat, ab eadem linea ipsum et praescriptum gazophylacium incipiebat. Sed quia gazophylacium, ut dictum est, et ante positum atrium centum triginta cubitis usque ad aedificium separatum se extendebant, et templum cum vestibulo suo centum cubitos tantummodo tenebat, constat quia inter templum et aedificium separatum interstitium fuerit triginta cubitorum.

Chapter 14 of 21