Caput IV. Collectis hinc inde Scripturae testimoniis, hoc hic de una porticu astruitur quod de caeteris omnibus jure intelligatur.
Quoniam ad portarum, seu etiam porticuum descriptionem ex ordine jam venimus, et multa de eis tam obscure prolata, tam ambigue dicta invenimus, libet tam ex hoc quam ex aliis Scripturae locis hoc hic de una portica astruere, quod oporteat de caeteris aliis omnibus indubitanter intelligere. Erant enim omnes sex per omnia similis facturae, ejusdemque mensurae, nihilque aliud, si bene recolo, habebant dissimile, nisi quod interiorum portarum porticus jacebant extrinsecus, exteriorum vero jacebant intrinsecus, et quod illorum ascensus in octo, istorum autem erat in septem gradibus. Quod autem omnes has sex porticus ejusdem mensurae esse dicimus, non nostra auctoritate, sed Scripturae attestatione probamus. Post hujus portae dimensiones de qua modo loquitur de aquilonari porta statim subinfertur:
Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est, tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, et tres inde, et frontem ejus, et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris. Similiter de australi porta scribitur: Et ecce porta quae respiciebat ad austrum, et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus juxta mensuras superiores, et fenestras ejus, et vestibula in circuitu sicut fenestras caeteras. Haec sane sententia in omnium sex porticuum descriptione semper repetitur, unde una omnium eademque mensura esse convincitur. Unumquodque igitur horum vestibulorum seu porticuum multipliciter divisum erat. Unde et Scriptura saepe unam eamdemque porticum, modo singulariter pro toto vestibulum, modo pluraliter pro partibus vestibula vocat. Principaliter tamen unaquaeque porticus in tria dividebatur, unde et in sequentibus una illarum triplex nominatur, quae sententia quidem ad omnes juxta praedictam rationem jure refertur:
Ubi erat, inquit, porticus juncta porticui triplici. De toto itaque videamus prius, et postea de partibus. Frontes itaque exteriorum porticuum respiciebant versus atrium interius, sicut e converso interiorum respiciebant versus atrium exterius. Harum frontium mensura describitur cum dicitur: Et fecit frontes per sexaginta cubitos. Haec erat mensura longitudinis omnium porticuum, seu vestibulorum, cum tamen per haec nomina intelligimus non partem, sed totum. Hujus itaque orientalis portae porticus frontem habebat versus occidentem, cujus longitudo extendebatur versus aquilonem et meridiem. Extendebatur autem sexaginta cubitis juxta mensuram frontis. Latitudo vero ab oriente in occidentem dilatabatur quinquaginta cubitis. Unde est illud: et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos. Habebat sane haec porticus sicut caeterae portam in fronte, hoc est in introitu atrii contra portam muri. Alioquin frustra in muro aditus pateret extrinsecus, si ex opposito in fronte vestibuli obstrueretur intrinsecus. Habebat itaque vestibulum portam contra portam, in muro unam, in fronte aliam. Ad utriusque itaque distinctionem vocetur una porta muri, alia dicatur porta vestibuli. Portam itaque interiorem hoc loco dicit portam vestibuli, non portam interioris atrii. Nam inter exteriorem et illam (excepto eo quod muri occupabant) erant ducenti cubiti. Faciem autem portae dicit locum qui erat ante portam exteriorem, sed retro portam interiorem. Faciem vero vestibuli portae interioris, dicit latus illud quod vestibulum habebat ad portam interiorem. Unde manifeste colligitur quod antedicta mensura intra parietes sumebatur.
Bene ergo dicitur: Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos. Si quis autem id quod diximus de hujus vestibuli fronte sive de ejus longitudine velit in aliam partem accipere, et longitudinem ipsius non ab aquilone in meridiem, sed ab oriente in occidentem velit extendere, omnino non poterit stare, et frivolum duco in tam aperta re frustra laborare. Haec autem porticus sicut unaquaeque aliarum in tria principaliter dividitur. Unde, ut dictum est, triplex porticus recte nominatur. Harum autem partium, seu porticuum quae medium tenebat nihil aliud erat nisi spatium illud seu via illa, quae inter portam et portam jacebat, a porta videlicet muri usque ad portam vestibuli, cujus latitudo erat secundum latitudinem portae decem cubitorum. Longitudo vero secundum latitudinem totius porticus quinquaginta cubitorum. Hoc autem medium, et minimum circumjacebant duo alia ejusdem mensurae, unum in uno, et aliud in alio latere, utrumque quinquaginta cubitorum in longitudine, et in latitudine cubitorum viginti quinque. Horum utique vestibulorum in aliarum omnium portarum descriptione Scriptura mentionem facit, et nunc ea singulari, nunc plurali numero designans eorum mensuras describit. Hinc est quod de aquilonari porta legitur, quae statim post hanc subsequenter describitur:
Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine, et thalamos ejus tres hinc, et tres inde, et frontem, et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, qninquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. In hoc ergo quod dicitur secundum mensuram prioris portae, constat hanc de qua modo disserimus orientalem portam tale, hoc est tantae magnitudinis vestibulum habere. Sed ne unum tantum tale habuisse credatur, audi quid postmodum de australi porta scribitur: Et eduxit me ad portam australem, et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus juxta mensuras superiores, et fenestras ejus, et vestibula in circuitu sicut fenestras caeteras quinquaginta cubitorum longitudinem, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Quod prius dicit vestibulum, hoc refertur ad totum, ad partes autem quod repetitur vestibula: unde et ibi additur in circuitu, eo quod medio vestibulo, seu ipsi portae adjacerent per duo ejus latera. Haec itaque tria vestibula unum medium, et duo lateralia erant sibi invicem in hunc modum conjuncta, et implebant cubitos sexaginta.
Chapter 5 of 21