Skip to the text

Caput XIV. De situ vel ratione caeterorum aedificiorum quae ad occidentalem plagam erant.

Sed ut ad caetera quae adhuc restant describenda transeamus, ultra porticum jam saepedicti aquilonaris aedificii ab Aquilone erant decem gazophylacia e regione ipsius porticus versus Aquilonem usque ad murum exteriorem juxta pavimenti latus ordinata, longitudinis secundum longitudinem porticus cubitorum quinquaginta. Haec sunt illa gazophylacia atrii exterioris, de quibus Scriptura similitudinem trahit, ubi ipsius porticus, seu gazophylaciorum quae sub ipsa erant longitudinem describit, cum dicit: Et peribolus exterior secundum gazophylacia quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia, longitudo ejus quinquaginta cubitorum, quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum. Secundum gazophylacia, inquit, quae erant ante gazophylacia. Ante quae gazophylacia, quaeso, nisi ante ea de quibus tunc agebat, et multa jam dixerat, quae sub porticibus erant, et ipsas, ut ibi dictum est, aquilonaris aedificii porticus supportabant? Ante porticum igitur praedictam esse describuntur, et atrii exterioris eadem ipsa gazophylacia dicuntur, ut ubi fuerint aperte determinetur. Inter haec tamen gazophylacia, et adjacentem porticum, via quaedam interjecta erat latitudinis, ut arbitror, quinque cubitorum, ubi erat introitus ad gazophylacia quae erant ante aedificium separatum. Descriptis namque gazophylaciis quae porticus supportabant, de hoc statim introitu adnectitur, cum dicitur: Et erat subter gazophylacia haec introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati. Hic sane est ille introitus de quo superius jam aliqua locuti sumus. Ab hac via usque ad murum exterioris atrii erant nonaginta cubiti. Qui si per X gazophylacia dividantur, unumquodque eorum novem cubitorum latitudinis invenitur. Quod autem dictum est de plaga aquilonari, intelligendum est per omnia juxta eamdem similitudinem de plaga australi. Erant itaque decem gazophylacia ex parte una, et decem ex parte alia. Haec sunt viginti illa gazophylacia, ut credimus, de quibus in sequentibus legimus. Ecce in istis gazophylaciis eamdem mensuram invenimus quam in superioribus illis, quae in novem cubitos extendimus, ut sint omnia unius latitudinis, sicut sunt, et unius longitudinis. Restat nunc de illa porticu seu vestibulo aedificii separati dicere quod inter aquilonarem domum et exteriorem murum ei adhaerebat ab Aquilone. Quam autem vestibulum habebat, Scriptura illa determinat. Quae via erat ante vestibulum separatum. Hoc itaque vestibulum, vel porticus tam longitudinis, quam latitudinis quinquaginta cubitorum erat, et sub se gazophylacia habebat, et super illa de inferioribus, et de mediis aedificiis eminebat, et a superiori ejus latere, id est ab Oriente, deambulationem, seu viam, decem cubitorum latitudinis habebat. Quod totum paucis quidem verbis Scriptura determinare videtur, ubi legitur: Et erant ante aedificium gazophylacia, et via ante faciem eorum juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via Aquilonis. Si gazophylacia ista, et via ante posita per omnia similitudinem habebant eorum quae ad viam aquilonis erant: ergo ista sicut et illa conjuncte sibi domui sub porticu, et simili modo adhaerebant, et quidquid de illis sibi in situ, qualitate et quantitate legimus juxta propositam similitudinis normulam ad ista accommodare debemus.

Et nota quod, quamvis alia gazophylacia ad viam Aquilonis essent, ad illa intelligenda circumstantia litterae constringit, de quibus proximo loco tractaverat, et non illa de quibus nihil dixit. Viam autem Aquilonis pro amore suo nominat viam quae ab Aquilone de porta per portam ad interiora tendebat, quae quidem via per ante situm praedictorum gazophylaciorum transibat. Sed ultra aedificium separatum decem cubitos superesse superius docuimus, quos partim muro, partim viae interjectae superius assignavimus. Porticus itaque ipsius eodem modo ultra se ab Occidente decem cubitos habebit, si ad similitudinem aquilonaris aedificii contra exteriora domus sita fuit. Et quia ultra aquilonarem domum septuaginta cubiti ad Occidentem fuerunt, inter ipsam utique, et separatum vestibulum decem cubiti erunt, ut ad similitudinem superioris porticus teneat, et haec porticus quinquaginta cubitorum spatium, et habeat a superiori seu interiori sui parte deambulationem decem cubitorum. Ab inferiori autem seu exteriori sui parte viam quinque cubitorum esse secundum superiorem modum debemus intelligere, ut hoc vestibulum habeat gazophylaciorum suorum introitum subter se, id est ab inferiori et exteriori sui latere ad similitudinem porticus supradictae. Sed et ut in hoc quoque utrinque una similitudo concurrat, attende ubi separatum aedificium cum hoc ejus vestibulo angulum faciat, et invenies hic quemadmodum ibi spatium quoddam triginta cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis. Hic est ille locus de quo longe post legitur in subsequentibus: Et erat ibi locus vergens ad Occidentem, et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. Quia autem iste coquendi locus in atrio illo fuerit, quod gazophylacia sanctuarii habuerit, Scriptura sane diligenter requisita latere non sinit. Attende namque quid ibi praemittitur ubi iste locus describitur: Et introduxit me, inquit, per ingressum qui erat ex latere portae in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad Aquilonem. Et additur: Et erat ibi locus vergens ad Occidentem. De his autem gazophylaciis alias legitur: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta in quibus vestiuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum. Ibi ponent Sancta sanctorum, et oblationem pro peccato et pro delicto. Profecto si hos, vel alios Scripturae locos diligenter discutimus, nullum alium praedictae coquinae locum invenire poterimus, nisi quem antea designavimus.

Notandum sane quod de hoc loco dicitur, quia esset vergens ad Occidentem. Ex quibus verbis manifeste colligitur quod mons quidem post tergum templi ad inferiora vergebat, ubi aedificium separatum gestabat. Diximus jam quod designatus ille locus triginta cubitos habuerit longitudinis, et viginti cubitos latitudinis. Horum medietas triginta cubitorum longitudinis, et decem cubitorum latitudinis, quae aedificio separato adhaerebat coquinas habebat, reliquam medietatem illa scilicet decem cubitorum latitudinis deambulatio tenebat, ita ut via illa per ante faciem coquinarum transiret, et se in ea parte in atrium sanctuarii reflecteret. Juxta hanc similitudinem per omnia credimus, et illud superius designatum ejusdem magnitudini spatium coquinas habere, et illam decem cubitorum deambulationem per ante earum faciem se in atrium sanctuarii reflectere, et ad templum respicere.

Sed quidquid de aquilonari latere diximus totum hoc de australi latere in aedificiorum situ, et modo juxta eamdem similitudinis congruentiam intelligere debemus, secundum quod de eo legimus: Et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum secundum ostia gazophylaciorum quae erant in via respiciente ad Notum. Ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus. Habebat itaque australis plaga simile vestibulum ante aedificium separatum, similem domum, similem porticum, simile gazophylacium juxta interius atrium. Erat itaque una extremitas praedicti gazophylacii contra viginti extremos cubitos atrii interioris, sicut superius dictum est, ex parte una, erat eodem modo et aliud contra viginti extremos cubitos atrii interioris ex parte alia, et inter illa duo interstitium cubitorum sexaginta. In hoc interstitio vestibulum templi situm erat, quod ab Oriente atrio interiori adhaerebat, ab Occidente, ut dictum est, templum adhaerens habebat.

Chapter 15 of 21