Caput XI. De mensis ubi immolabatur holocaustum, et de gazophylaciis cantorum.
Et in vestibulo portae duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato, et pro delicto. Quid sit holocaustum pro peccato, et pro delicto, et caetera multa in hunc modum quae ad expositionem litterae pertinent, ex industria praetereo, quia in id solum interim quod alias non reperi totus intendo, quomodo, juxta litteram stare valeat, vel intelligi debeat ista prophetae tam subtilis descriptio. Sed si hoc, ut hic dicitur, mensarum officium erat, ut super eas holocaustum immolari debeat, eligat quisque quid magis oporteat sentire, an apud hanc solam portam victimas immolari debere, an alias etiam portas similes mensas in id officii habere. Si ad hanc solam immolabatur, quid fiet de victima principis qui ad solam orientalem portam ingrediebatur, et egrediebatur? Si ad solam orientalem victimae lavantur in diebus non festis, quid fiet de victima populi, quando orientalis porta claudebatur, quae soli principi aperiebatur? Ejusmodi allegationibus possumus colligere divinam Scripturam multa ex quadam industria tacite innuere. Dixit jam quatuor mensas, duas hinc, et duas inde esse intra vestibulum. Dicit adhuc et alias quatuor esse extra vestibulum, duas similiter ad latus unum, et duas ad alterum. Et ad latus, inquit, exterius, quod ascendit ostium portae quae pergit ad Aquilonem, duae mensae, et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae. Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde. Per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. Quoniam, ut superius dictum est, templum summitatem montis tenebat, et ab omni parte mons ipse usque ad eum locum paulatim se ad altiora erigebat, haec porta (nec mirum) unum latus altius, alterum demissius habebat. Ab uno itaque ad portam ascendebatur, ab alio ad portam descendebatur. Nam quia aquilonaris porta haec erat, sicut Scriptura ipsa determinat, templum procul dubio ab occidentali latere habebat, quod quidem latus orientali lateri altius eminebat. Orientale latus determinatur, cum dicitur: Et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad Aquilonem duae mensae. Nam quod sequitur, dicitur de alio latere: Et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae. Erant itaque, ut subinfertur, quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde. Quatuor enim erant ad latus unum, duo intra vestibulum, et duo extra vestibulum. Similiter duo interius, et duo exterius ad latus alterum. Ergo per latera portae octo mensae erant super quas immolabant. Quae sequuntur satis per se patent, et expositione non indigent. Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et demidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine unius cubiti, super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum, et victima; et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum. Super mensas autem carnes oblationis. Hucusque de mensis. Sequitur autem de quibusdam gazophylaciis, de quibus nihil dictum est in praecedentibus.
Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem, et facies eorum contra viam australem, una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam Aquilonis. Mirum est quod dicitur: In atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem. Atrium namque interius non erat in latere hujus portae, sed potius ante ipsam situm fuit, quia inter tres portas interiores medium jacuit. Sed cum dicitur atrium interius, vel atrium exterius, non uniformiter hoc semper accipere debemus. Dictum est atrium interius quod centum cubitorum quaquaversum in medio locatur, et atrium exterius quo interius atrium ex omni parte cingebatur. In atrio autem interiore nihil aliud erat nisi unum altare, caetera autem omnia porticus, gazophylacia, templum, domus, erant in atrio exteriore. Secundum aliam tamen considerationem locus in quo templum et domus illae erant quae templo per tria ejus latera coadjacebant, atrium interius dicitur, sicut in sequentibus legitur. Ibi enim gazophylacia sanctuarii erant in quibus sacerdotes carnes oblationis reponebant atque comedebant, quas tamen in atrium exterius efferre non licebat, Scriptura prohibente, quae dicit: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato atque delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus (Ezech. XLVI). Hae tamen carnes quae in exterius atrium efferri prohibebantur in praedictis gazophylaciis reponebant, et comedebantur, sicut de ipsis legitur: Haec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant in Sancta sanctorum ad Dominum. Ibi ponent Sancta sanctorum et oblationes pro peccato et pro delicto (Ezech. XLI). Alia itaque ratione dicitur atrium interius quod ante templum erat, quia, ut dictum est, in medio jacebat. Alia autem ratione illud quo templum per tria latera cingebatur, quia in ipsum per illud etiam quod proprie dictum est atrium interius intrabatur. Sic thalamus interior aula dici solet, non quod intra ipsam sit, sed quod secretiorem locum teneat, et quod per illam ad ipsum aditus pateat. Sic utique sic nullus locus secretior et ab aditu portarum nullus remotior exstitit, quam ille in quo templum constructum fuit. Secundum hanc itaque considerationem in hujus loci comparatione potest dici atrium exterius etiam illud quod Scriptura pro more solet appellare atrium interius. Alia ergo ratione atrium interius dicitur locus in quo templum fuit, et alia ille qui medium tenuit, et altare holocausti habuit. Nihil itaque prohibet illum locum intelligere in quo templum, vel adjacentes domus fuere, in eo quod dicitur, et contra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem. In hoc atrio quod praedictae portae ab occidentali latere adjacebat illud quod modo describitur gazophylacium cantorum erat, eidemque portae sive porticui lateraliter adhaerebat. De hoc gazophylacio in subsequentibus latius agitur, ipsumque, in fallor, in his verbis describitur: Et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad Aquilonem, et caetera de quibus latius suo loco dicemus. Hoc autem interim de hoc gazophylacio dicendum videtur, quod ejus latitudo ab hac porta incipiebat, et versus Occidentem se expandebat. Longitudo autem ab Aquilone in Austrum se extendebat. Unde est illud quod de eisdem gazophylaciis subsequenter adjungitur, cum dicitur: Et facies eorum contra viam australem. Habebat itaque porta hujusmodi gazophylacia cantorum, ut dictum est, ab occidentali latere. Habebat et alia ab orientali latere, quae utique sita erant e regione tam orientalis quam aquilonaris portae. Si itaque e regione portae orientalis frontem habebant ad portam Aquilonis, unde est quod eisdem subditur, una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam Aquilonis? Dicit itaque quia hujusmodi gazophylaciorum una facies erat ex latere portae orientalis, quae facies respiciebat ad viam Aquilonis. Planior autem littera esset, si dictum fuisset, quorumdam facies, non quaedam facies, sive una facies eorum erat ex latere portae orientalis. Nunc autem non solum ibi una pro quorumdam facies ponitur, sed etiam facies eorum ex superioribus subauditur. Haec vero gazophylacia quae aquilonari portae ab Oriente erant ad viam, non contra viam Aquilonis faciem habebant, quia per ante ipsa in transversum ibat, et non contra ea, sicut australem viam illa quae ab Occidente erant contracuntem habebant. Debemus autem idem de utroque latere orientalis portae intelligere, similiter vero et de uno latere australis portae. Sed solet Scriptura ex industria praeterire quae scit per se facile intelligi posse. Sequitur:
Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit ad viam meridianam, sacerdotum, qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris. Gazophylacium quod contra viam meridianam respiciebat, vicinius templo erat, et idcirco juste illorum sacerdotum esse debebat qui in custodiis templi excubabant: nam altari servientibus dignitate praeeminebant. Commune autem est utrisque sacerdotibus quod sequitur cum dicitur: Isti sunt filii Sadoch qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
Chapter 12 of 21