Skip to the text

Caput VIII. De his quae pertinent ad descriptionem totius.

Post partium descriptionem, tria sub una continuatione subinferuntur, in quibus mensura totius breviter comprehenditur, atque completur. Primum pertinet ad altitudinem, secundum complectitur totius porticus longitudinem, tertium totius latitudinem. Ad altitudinem pertinet quod dicitur: Et mensus est a tecto thalami usque ad tectum ejus latitudinem viginti quinque cubitorum, portam ostium contra ostium. Ad longitudinem pertinet quod sequitur: Et fecit frontes per sexaginta cubitos. Ad latitudinem quod novissime ponitur: Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos. Quomodo autem ex primo capitulo totius altitudo animadverti possit, ex novissimis hujus descriptionis plenius patebit. Per omnes autem coenacula seu solaria esse credimus, sicut in caeteris domorum porticibus, seu caeteris aedificiis pene ubique invenimus. Nihil itaque aliud intelligimus tectum thalami, nisi pavimentum solarii, ita ut idem tabulatum esset et thalami tectum, et coenaculi pavimentum, et forte secundum morem terrae Palaestinorum debemus intelligere tectum portae planum esse, non erectum. Erat itaque superius coenaculum altitudinis viginti quinque cubitorum, secundum altitudinem tecti ad tectum. Sed nota quod latitudinem posuit ubi altitudinem ponere debuit, usus enim latitudinis nomine saepe abuti solet: nam, cum sint tres dimensionis species, longitudo, latitudo et altitudo, sic saepe latitudo ponitur ut solum spatii quantitatem, non autem aliquam dimensionis speciem determinare videatur. Latitudinem itaque hoc loco improprie posuit, quemadmodum superius ubi limina descripsit. Quod autem dicitur ostium contra ostium, defectiva oratio est, sed habentem, sive aliquid ejusmodi subaudiri potest. Mensus est itaque portam habentem in ipsis thalamis ostium contra ostium, quia ostia trium thalamorum ab uno latere erant opposita ostiis trium aliorum. Quod autem frontes ponitur in eo quod subsequenter adjungitur: Et fecit frontes per sexaginta cubitos, ad geminam porticus faciem refertur, unam qua ad interiora, alia qua ad exteriora respiciebat. De interiori autem ejus fronte intelligit quod subsequenter adjungitur: Et ad frontem atrium portae undique per circuitum. Hoc itaque pavimentum, tria porticus latera ambiebat, sicut via altrinsecus jacens evidenter ostendit circa quod situs gazophylaciorum ordinatus fuit.

Notandum sane quod ex mensura frontium LX cubitorum intra parietes sumitur quemadmodum ex aliis locis facile colligitur, sicut ex eo loco ubi vestibulum XXV cubitorum longitudinis, et V cubitorum latitudinis describitur, sicut ibi monstrabitur. Debemus vel de mensura latitudinis sentire, intra parietes videlicet sumptam esse. In eo autem quod dictum est, et fecit frontes per LX cubitos, determinata est totius porticus longitudo, nunc autem in eo quod subinfertur, determinatur ejus latitudo, et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos. Faciem portae, interiorem muri superficiem vocat illam videlicet quam ad se habebat qui intus erat, et mensuram capiebat. Mensus est ergo ab interiori parte non ab exteriori, quia si ab exteriori mensuram caperet, tanto plus L cubitis inveniret quantum spissitudinis murus tenebat. Faciem autem vestibuli portae interioris dicit illam partem vestibuli quam ad templum habuit, et portae interiori cohaesit. In eo autem porta usque ad faciem vestibuli pertingebat, quod porticum suam usque in id loci extendebat. Quod autem usque ad faciem vestibuli dicitur, ad duo respondere videtur, et usquequo videlicet porta pertingeret, et quousque spatium quinquaginta cubitorum se extenderet. Fecit ergo, sive mensus est ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos. Sequitur:

Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum fecit a superioribus. In his verbis repetitur, fecit ergo fenestras obliquas, id est interius latiores, et exterius angustiores. Fecit eas in thalamis et in frontibus eorum, hoc est maxime in frontibus, quae fenestrae intra portam, hoc est intra porticum erant, quia thalami in quibus ipse fenestrae erant intra ipsam porticum consistebant. Nam de fenestris, quae ipsorum vestibulorum non autem thalamorum fuere, curavit consequenter adjungere: Similiter autem, inquit, erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, ubi et additur: et ante frontes pictura palmarum, quod expositione non eget.

Notandum quod dicit pluraliter in vestibulis et intrinsecus; puto autem quod ex hoc loco facile innotescat, quod totam porticum sub portae appellatione quandoque comprehendat. Quamvis enim porta decem cubitorum unum thalamum facile comprehenderet, plures tamen comprehendere minime posset ut de eo dici debuisset: Et fenestras obliquas in thalamis quae erant intra portam. Sequitur:

Eduxit me ad atrium exterius. Ad interiora quidem dicitur, et tamen educitur qui porticum in qua prius erat egreditur. Educitur autem ad atrium exterius, quia erat et alius interius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio undique per circuitum. Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. De his interim gazophylaciis nihil aliud volumus dicere, nisi quod decem et quinque erant hinc, et decem et quinque erant inde. Pavimentum autem hoc habebat XV gazophylacia ab Aquilone, et decem et quinque a Meridie. Porticum atrii exterioris ab Oriente, porticum atrii interioris ab Occidente, unde est illud quod postea additur: Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius, ideo autem inferius, quia portae, sive ipsa porticus magna proceritate supra illud attollebantur sursum, et illud in imo inter illas jacebat deorsum. Ex hoc item loco patet in quam partem longitudo porticuum accipi debeat. Nam, si pavimentum erat in fronte portarum secundum longitudinem earum, constat quia longitudo porticuum erat quae se extendebat juxta pavimentum. Mensuram pavimenti deinceps determinat quam nondum expresserat: Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem. Portam inferiorem vocat portam atrii exterioris; nam in loco eminentiori erat porta atrii interioris. Aedificium siquidem supra montem excelsum nimis constitutum erat, sicut in ipso descriptionis exordio Scriptura commemorat. Portae ergo quae erant exteriores, et ipsae inferiores, et quae erant interiores, eaedem et superiores. Per faciem itaque portae inferioris vult intelligi frontem vestibuli exterioris, per frontem atrii interioris extrinsecus faciem exteriorem superioris porticus intelligere debemus. Nam interior porticus convertebat faciem suam ad exteriora, et exterior nihilominus convertebat suam ad interiora

Notandum sane ex hoc loco quod locum in quo interiores porticus erant, nunc atrio interiori, nunc exteriori attribuat. Unde et in inferioribus de eadem porticu seu vestibulo dicet: Et vestibulum ejus, id est atrii exterioris. Erat autem ab Oriente porta inferior, ab Occidente vero porta interior. Quomodo ergo mensus est a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris centum cubitos ad Orientem, cum hoc sit ab Oriente in Occidentem, non ab Occidente versus Orientem? Quapropter distinctio ibi est facienda, et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem interioris extrinsecus. Ibique alia sententia inchoanda, et a superioribus quidem mensus est, repetendum est ita: Mensus est autem centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem, hoc est centum cubitos ab Occidente versus Orientem, et similiter centum cubitos a Meridie versus Aquilonem; vel quod dicit ad Orientem, et ad Aquilonem, sic intelligere possumus: Ad Orientem, id est ad orientalem plagam, mensus est centum cubitos inter portam et portam. Et ad Aquilonem, id est aquilonarem plagam, similiter mensus est centum cubitos inter portam et portam, ita ut hoc ultimum dictum sit, per anticipationem. Jam sufficienter, ut arbitror, hucusque de unius porticus descriptione dictum est, et quod de reliquis sequitur, sine expositione pene per omnia ex praedictis facile intelligi potest. Sciat autem qui haec legerit omnia pene quae de porticibus disseruimus ex Scripturae auctoritate posse convinci, et multa a nobis etiam potuisse ampliore ratione probari, quae sponte praeterimus, dum fastidium vitamus.

Chapter 9 of 21