Caput X. De tribus porticibus interioris atrii.
Post portas exteriores, ecce describit portas interiores. Post ultimam autem quam descripsit, ad sibi proximam transit, cum dicit: Et introduxit me in atrium interius ad portam australem, et mensus est portam juxta mensuras superiores, thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. Quod de portis exterioribus superius legitur, hoc de portis interioribus repetitur: et mensus est, inquit, portam juxta mensuras superiores. Quod autem thalamum, non thalamos dicit, numerum pro numero ponit. Quod autem subjunctum est, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, ad totum referri potest, et tunc in sequentibus, habentia, vel aliquid ejusmodi subaudiendum est: Et mensus est fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu habenta L cubitos longitudinis, et latitudinis XXV cubitos. Fenestras ejus, hoc est vestibuli, dicit fenestras parietum totum extrinsecus ambientium. Fenestras vero vestibulorum ejus, hoc est vestibuli, dicit fenestras parietum minima vestibula intersecantium. Nec illud debet praeteriri, quod partes totius vocat vestibula vestibuli. Si autem vestibuli, non vestibulorum legitur (nam utraque littera invenitur), ad eumdem sensum refertur, et hoc de vestibulo vestibuli unius lateris dicitur, quod de utroque intelligatur. Sciendum tamen quod ab Hieronymo non vestibuli, sed vestibulorum ponitur. Sequitur:
Et vestibulum per gyrum longitudinem viginti quinque cubitorum, et latitudinem quinque cubitorum. Videte quomodo in omni adhuc descriptione novi aliquid additur quod in praecedentibus non dixerat. Vestibulum quinque cubitorum latitudinis superius nusquam descripserat, et tamen si apud hanc portam, ergo apud omnes alias erat, quia omnium unam mensuram fuisse liquido constat. Sed ubi, quaeso, hujus vestibulum nisi inter thalamos fuit? Nam spatium quinque cubitorum inter thalamos Scriptura describit. Nec unum tantummodo, sed inter tres thalamos duo in latere uno, et duo in latere alio. Quomodo igitur de vestibulo octo cubitorum legitur in descriptione prima, quod de vestibulo quinque cubitorum legitur in descriptione ista, de singulis intelligendum est per omnia. Per istud vestibulum viginti quinque cubitorum longitudinis facile probari poterit, quod mensura illa frontium quadraginta cubitorum intra parietes sumpta fuerit. Sequitur illud in quo interiores porticus differunt a superioribus. Et vestibulum ejus, inquit, ad atrium exterius. Nam superiores respiciebant intrinsecus, et iste extrinsecus. Et palmas, inquit, ejus in fronte. Ubi subauditur habebat, sed et hoc ei cum caeteris commune erat. Sequitur:
Et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. In hoc iterum interiores a superioribus differunt, quae solummodo septem habuerunt. Post portam australem transit ad orientalem: Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem, et mensus est portam secundum mensuras superiores, thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibula ejus, sicut supra, et fenestras ejus, et vestibula in circuitu longitudinem quinquaginta cubitorum, et latitudinem viginti quinque cubitorum. In hac solum descriptione vestibula pluraliter bis ponitur, et recte quidem, quia minimorum etiam vestibulorum descriptio ex descriptione praecedenti completur. Videtur itaque in hac descriptione geminae divisionis mentionem facere in eo quod voluit vestibula bis ponere. Una siquidem porticus primo dividitur in tria vestibula. Deinde duo ex his majora subdividuntur in quatuordecim alia. Post dimensionem itaque minimorum videtur ille qui metitur accedere ad dimensionem majorum. Primum ergo referatur ad minima, secundum ad maxima, quorum illic mensura subjungitur in eo quod adnectitur, longitudinem quinquaginta cubitorum, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Sequitur: et vestibulum ejus, id est atrii exterioris, id ejus, vestibulum, inquit, est atrii exterioris, ac si aperte diceret, id ipsum vestibulum quod est ejus, id est atrii interioris, secundum aliquid recte dicitur atrii exterioris, cujus utique omnino dici non debuisset, si juxta similitudinem exteriorum porticuum intra suam portam jacuisset; sed nunc recte ejus dicitur cui inhaeret, deinde subjungitur id quod in praecedenti legitur: Et palmae caelatae in fronte ejus hinc et inde, et in octo gradibus ascensus ejus. Deinde ultima portarum descriptio sequitur cum dicitur:
Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad Aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum longitudinem quinquaginta cubitorum, et latitudinem viginti quinque cubitorum. Vestibulum ejus respiciebat in atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus ejus. Hic quia nihil novi additur, expositio quidem superflua videtur. Sequitur: Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum. Ibi lavabant holocaustum. Quod dicit gazophylacia, vel gazophylaciorum ostia, in frontibus portarum esse, debemus de interioribus porticibus intelligere. Nam quoniam ostia in frontibus gazophylaciorum erant, et ad pavimenta quae ante interiores porticus jacebant omnia respiciebant, recte nunc dicitur quia ostia gazophylaciorum in frontibus portarum erant. Situs ergo gazophylaciorum determinatur in eo, quod dicitur: Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum. Linea ergo qua frontes portarum terminantur protrahatur, et ab ea usque ad murum exteriorem gazophylacia ordinentur. Nam quidquid post illam fuerit, in frontibus portarum non erit. In prima omnium descriptione de gazophylaciis locutus fuit, sed per omnes alias nullam de eis mentionem facit. Cur ergo hoc quod hic de gazophylaciis dicitur, huic ultimae descriptioni adnectitur, nisi ut per hoc idem de omnibus intelligi daretur. Similiter et quod de octo mensis adnectit, de omnibus tribus interioribus portis, ut arbitror, intelligi voluit. Omnes tres interiores portae octo mensas per vestibulorum suorum latera habuere, quamvis Scriptura hoc non videatur aperte determinare. Sed videte quam argute Scriptura in quibusdam locis quaedam tacite praeterire voluit, quae ratio quidem diligentius requisita latere non sinit. Sane de gazophylaciis dicitur: Ibi lavabant holocaustum. Sed et de mensis scribitur: Super mensas autem carnes oblationis. Si quis ergo putet solam orientalem portam gazophylacia habere, vel apud aquilonarem portam solummodo mensas fuisse, videat, obsecro, utrum ratio patiatur orientalem portam non habere, ubi reponi debeant quae ibi lavantur? An aquilonarem portam non habere, ubi lavari queant quae ibi reponantur? Nunquid quae ad aquilonarem portam immolantur apud orientalem lavantur, et quae ad orientalem lavantur ad aquilonarem immolantur? Nunquidnam horum neutrum ad australem portam fit, quia in ejus descriptione de gazophylaciis mentio nulla facta fuit? Scio quidem Patres quaedam Scripturarum loca quae facile possent penetrare negligenter tamen praeterire, dum invenisse desiderarent, atque gauderent quae juxta litteram stare non possent, ut per hoc saltem convincerentur homines allegoriam recipi debere, quam illis adhuc temporibus admodum pauci vix voluissent recipere. Neminem ergo scandalizet si quid dicimus aliud, vel aliter quam in glossis invenerit. Nemo dedignetur nos remanentes spicas velle colligere, nemo miretur illis elabi aliquas potuisse, vel illos potius pauperibus eas sponte reliquisse, quibus hoc divinitus praeceptum est, quibus divinitus datum est tot voluminum horrea de Scripturarum messe replesse. Sed tu vis honorare, et defendere veterum auctoritatem, sed nunquam verius honoramus veritatis amatores, quam quaerendo, inveniendo, docendo, defendendo, diligendo veritatem. Attende ergo non utrum dicam aliquid novum, sed verum. Parum timeo dicere aliquid diversum, dum tamen nihil dicam perversum. Sed ecce iterum ad expositionem litterae redeo, et magis quid ipsa dicere velit, quam quid alii de me dicturi sint attendo.
Chapter 11 of 21