Caput II. Quae sunt illa quae nobis solent Judaei, vel judaizantes opponere ad ea quae sentimus de nostro Emmanuele.
Sed huic nostrae assertioni reclamant Judaei, submurmurant, imo acclamant illis judaizantes nostri. Objiciunt multa quibus putant refellere assertionem nostram. Adducunt hinc inde argumenta quibus nituntur astruere assertionem suam. Primum itaque est arguere caecitatem Judaeorum. Secundum, rumpere surditatem judaizantium. Tertium, si detur satisfacere devotioni fidelium, et pie quaerentium. Videamus itaque nunc qualia vel quanti pendenda sunt quae nobis cavillatores opponunt. Dicunt itaque hoc quod nos sentimus de puerpera, vel puero nostro nullo modo posse esse ejus rei signum pro qua dictum est: pete tibi signum a Domino Deo tuo. Refert sane Isaias quod Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae parabant civitatem Jerusalem debellare, et rege Acham dejecto, alium ei substituere. Prae timore autem hujus periculi commotum est cor populi quomodo moventur ligna silvarum a facie venti. Ad tollendum itaque hunc timorem missus est Isaias a Domino in occursum Acham ut diceret: Vide ut sileas, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, eo quod absque dubio liberandus esset a facie duorum regum illorum. In argumentum igitur futurae liberationis proponitur signum juxta arbitrium postulantis: Pete tibi, ait, signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Nolente eo signum petere, nihilominus signum promittitur, cum dicitur: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, etc. Si hoc, inquiunt, de Christo vestro recte intelligitur, quod pro signo promittitur, ostendite quomodo ejus conceptio, vel nativitas quae tanto post tempore futura erat, potuerit esse signum ejus rei quae in proximo futura erat. Debet enim signum rem ipsam praecedere, res autem ipsa signo succedere. Si autem alterius rei signum dicitur, nihilominus quaestio non tollitur. Ad hoc enim signum propositum et dandum erat ut instantem metum tolleret. Quomodo autem potuit instantem metum tollere rei exitus post tot tempora futurae? Denique quomodo vel qualiscunque rei signum eis esse poterat res, quam nunquam viderant, nunquam visuri erant? Ecce qualia objiciunt ad refellendam veritatem assertionis nostrae. Videamus et quae sint illa quibus dealbare nituntur opinionem assertionis suae.
Chapter 9 of 78