Skip to the text

Caput V. Quomodo propriae objectionis argumentis refellitur sententia Judaicae assertionis.

Nunc itaque ut cum Judaeis vel Judaizantibus congrediamur ex aequo, sicut illi volunt nos nihil addere ex nostro, sic et eodem aequitatis jure exigimus ab illis ad verba prophetiae nihil addere ex suo. Dicit ergo propheta: Ecce virgo concipiet, vel interim, ut ipsi volunt: Ecce juvencula concipiet et pariet filium. Non dicit: Ecce prophetissa concipiet; non dicit: Ecce illa, aut illa concipiet; non dicit denique juvenculam suam illam concepturam ad primam viri accessionem ad eam. Simpliciter dicit: Ecce concipiet, et pariet filium, et additur: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel, butyrum et mel, etc. Nunquid eatenus soli filii vetularum, non autem juvencularum comedere butyrum et mel consueverunt? Nam nostris temporibus indifferenter hoc faciunt. Nam illud reliquum quis non videat quam sit facile cuilibet juvenculae filio nomen pro arbitrio imponere? Filium a juvencula concipi, de juvencula nasci, nomen juxta libitum accipere, butyrum et mel comedere, quid horum magnum, quid mirum, quid horum novum vel insolitum? Quid horum quod debeat accipi pro signo, ut quasi merito dicatur de ipso: Propter hoc Dominus dabit ipse vobis signum? Dominus, inquit, ipse, quasi tale sit, ac tantum quod digne daturus sit non per hominem, non per angelum, sed Dominus per semetipsum. Sed sane sapienti satis patet quod nihil in his omnibus sit praeter quotidianae consuetudinis usum, vel quod debeat jure dici, non dicam magnae, sed nec mediocris alicujus rei signum, nisi forte dicere velint puerum hunc, praeter usum et contra jura naturae, scientiam boni et mali, intempestive et ante discretionis tempora, ex comestione butyri et mellis percepisse, propter illud quod legitur, butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Comedet, inquit, ut sciat. Sed si vere constat quod discretionis tempora puer ille anticipavit ex tali comestione, fateor et ipse hoc ipsum non contemnendae rei signum exstitisse. Sed videamus quod sequitur. Nam ibi consequenter adjungitur, quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. Vide ergo et animadverte, quia prius liberanda erat a facie duorum regum illorum, quam puer accepisset scientiam discernendi bonum et malum. Liberatio itaque ejusmodi scientiam praecessit. Non ergo intempestiva illa scientia praeteritae liberationis signum esse potuit. Nam signum, ut volunt, debet rem ipsam praecedere. Res autem significata, signo succedere. Hac itaque ratione sicut illius liberationis signum esse non potuit quod dicimus de Emmanuele nostro, sic nec illius signum esse potuit quod illi asserunt de Emmanuele suo. Nam dicta illa pueri scientia quae sola inventa est pro signo esse potuisse ex lectione prophetica probatur liberationi succedere. Libenter, ni fallor, fratres, accipitis ut caput Goliae proprio trucidetur mucrone, et praesumptio assertionis Judaicae propria refellatur argumentatione. Sed dicunt item quod signum illud ad hoc dandum erat, ut instantem tunc temporis timorem tollere potuisset. Sed non potuit res quae post tot annos futura erat timorem tollere qui tunc instabat. Ad hoc ipse respondeo, quia instantis periculi metum sicut tollere non potuit res post multos annos futura, sic nec eum auferre potuit res post aliquos menses ventura. Si dato signo, ut dicunt, Deus metum illum tollere voluit, nunquid manus ejus adeo invalida fuit ut eodem die, vel hebdomada, vel eodem saltem mense signum dare non posset quod ad tollendum timorem omnibus satisfaceret? Quid illis contulit, vel conferre potuit sub tanta trepidatione diu praestolari signum, quod, cum accideret, esset serum, vel penitus nullum? Sexto certe Ezechiae anno, ut ex Regnorum libro habemus, Samaria capta fuit. Quid ergo dicturi sunt? Nunquid quod eorum puer sex annis mutus permansit, quia antequam sciret vocare patrem aut matrem Samaria capienda fuit? An forte illud magis quod non probant, quia quinto Ezechiae anno prophetia de prophetissae puero facta, vel eodem sexto ejus anno, et facta, et impleta fuit? Videant ergo Judaei quomodo idem signum sit quod Acham promittitur, nec exhibitur, et quod sub Ezechia proponitur atque completur? Ad ultimum autem dicunt, quia res quam nunquam viderant, nunquam visuri erant, nullius omnino rei signum eis potuit esse, et idcirco nec illum sub quo tunc laborabant potuit timorem auferre. Ad hoc iterum respondeo quia dicta prophetia, sive intelligatur de illo suo puero, sive de nostro, sive de quolibet alio, non poterat omnino illum timorem tollere, ob quem tollendum contendunt signum datum fuisse, nisi forte dicturi sunt juvenculam suam sub tanta festinatione concepisse et peperisse, ut novitas ipsa miraculi et praecipitatio inopinatae rei facile posset dejectos animos ad fiduciam erigere, et in spei certitudine solidare. Sed consulte quidem hoc Judaei dicere nolunt quod Scripturae auctoritate probare non possunt, sicut nec illud utique audent affirmare, designatum puerum ex butyri et mellis comestione discretionis scientiam anticipasse, nec accepisse quidem, quamvis Scriptura videatur hoc ipsum velle: Butyrum, inquit, et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum (Isa., VII). Sed ut in hoc loco consecutivum, non causale interpretantur, et ipsum ut, prout dicunt, hic proponitur, ac si dicatur: Butyrum et mel comedet, et sciet reprobare malum et eligere bonum. Et hoc, quaeso, quid magni erit, quod scientiam reprobandi malum et eligendi bonum habebit? Nunquid est totum hoc quod dicere volunt quod Emmanuel eorum insani capitis non erit? Ecce iterum dico, juvenculam concipere et parere, juvenculae filium butyrum et mel comedere, et insani capitis non esse; quid horum magnum, quid horum mirum, quid horum quod debeat credi magnae alicujus rei signum? Nihil sane. Alioquin in eo quod dico me quasi prophetam habere, ecce praedico, ecce futurum promitto, quia juvencula concipiet, et pariet filium qui butyrum et mel comedet, et qui sciat reprobare malum et eligere bonum. Credite ergo in hoc signo; credite, inquam, quod dico, quia vestra de vestro Emmanuele sententia est falsa, quia nostra de nostro Emmanuele est vera. Nam, si signo quod promitto parati estis credere, ut omnis tergiversatio pareat, procurabimus et hoc ipsum ne promisso puero Emmanuelis nomen possit deesse.

Chapter 12 of 78