Caput VIII. Quomodo ad ea quae dicuntur de nostro Emmanuele circumstantia litterae videtur non reclamare sed acclamare.
Restat nunc studio pie quaerentium occurrere, et eorum desiderio inquantum possumus satisfacere. Primo itaque monstrandum est quomodo non tam nostrae quam cavillatorum nostrorum sententiae videatur circumstantia litterae non reclamare, sed acclamare, postea autem quibus circumstantiis signum ipsum commendetur diligenter attendere. Ad ultimum vero signum ipsum discutere, et hoc puto posse sufficere. Illud autem in primis fatendum est, nec omnino negari potest, quod sacratiora quaeque fidei nostrae sacramenta in dictis prophetarum erant obscure prolata. Tenebrosa enim aqua in nubibus aeris (Psal. XVII). Erant enim quaedam quae scire oportebat, et similiter quaedam quae pro tempore nesciri ratio exigebat. Propter illud quod et superius jam significavimus, ne opus redemptionis nostrae impediretur a malignis spiritibus vel hominibus. Nam, uti jam dictum est, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Quae igitur in Christi sacramentis ad tempus oportebat latere, partim obnubilantur figurarum velamine, partim ambiguitate et obscuritate ipsius litterae. Et illorum quidem quae litterae circumjacentis perplexione obnubilantur, quaedam hujusmodi sunt ut nunquam nisi Spiritu sancto interpretante Christum sonare intelligerentur quale est illud: Ex Egypto vocavi filium meum. Quaedam autem ejusmodi sunt, ut superficie tenus inspecta videantur aliud quam Christum sonare, diligentius autem discussa et plenius intellecta inveniuntur nullo modo posse alienum sensum recipere. Talis sane est iste Scripturae locus quem modo inter manus habemus. Nam ubi dictum est: Ecce virgo concipiet, quaedam praemittuntur, quaedam subjunguntur in quibus sententiae veritas obnubilatur, non tollitur. Ad obnubilandum veritatem juxta arbitrium regis signum proponitur. Illo autem petere nolente, nihilominus signum promittitur, et negligentius inspicienti de eodem dictum videtur. Plenius autem intelligenti perspicuum apparebit illud quod dicitur de Emmanuele ejus rei signum non esse. Sed nec esse debere, ejus, inquam, rei pro qua dictum est: Pete tibi signum a Domino Deo tuo (Isa. VII). Quod ejus rei signum esse non possit superius monstrata ratio perdocuit. Quod autem ejusdem rei signum esse non debeat, ratio manifesta probat. Nam quod rex signum petere noluit, non ex pietate, sed impietate descendit. Intellexit enim rex astutus et idololatra quomodo idololatriam condemnaret, quantum idololatras omnes confunderet, ad quantam Domini gloriam assurgeret si, signum a Domino petens, accepisset. Ex magna itaque malitia signum petere noluit, sed non minori astutia impietatis suae negotium fictae religionis simulatione palliavit: Non petam, inquit, et non tentabo Dominum. Indignum ergo de caetero fuit talem regem tollendi timoris gratia signum accipere, qui maluit sub instantis periculi trepidatione diutius laborare, quam illud fieri unde posset Domini gloriam accrescere. Obnubilatio item quaedam veritatis videtur, quod puero promisso, puer postmodum natus introducitur, ita ut de eodem intelligi posse putetur. Sed semper juxta hoc quod ob veritatis obnubilationem ponitur, aliquid adjungitur unde veritas convincatur. Inveniuntur itaque quaedam similia, quaedam dissimilia, quaedam omnino contraria. Ecce de Emmanuele dicitur quia antequam puer sciat reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra a facie duorum regum suorum. Simile est quod de prophetissae filio legitur quia, antequam puer sciat vocare patrem suum aut matrem suam, auferentur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum. De illo dicitur quod vocabitur nomen ejus Emmanuel. Diversum est autem quod de illo praecipitur, voca nomen ejus, accelera, spolia detrahe, cito praedare. Non dicit, voca nomen ejus Emmanuel. Si et hoc eum nomen habuisse contendunt, prolato Scripturae testimonio probent quod dicunt. Ibi legimus quod virgo concipiet et pariet. Omnino contrarium est quod hic invenimus, quia ex viri accessione ad eam legitur puerpera concepisse. Non dicam virgo, sed juvencula, vel abscondita. Quomodo esse potuit quae juvenculos filios jam habuit, illum videlicet qui Isaiae relictus fuit, et illum qui secundum Judaeos ad hostes fugiens patrem dereliquit, nisi forte ex Scripturis probare potuerint ex alia eos uxore genuisse, et illa mortua istam duxisse, vel illa adhuc vivente cum ista adulterasse? Ecce cum quanta mentiendi impudentia verum esse volunt omne quod procaciter fingunt. Ecce quomodo tota circumstantia litterae non nobis, ut ipsi volunt, sed illis inventa est reclamare.
Chapter 15 of 78