Caput XII. De signo recuperandae incorruptibilitatis.
Audi de matre: Ecce virgo concipiet, et pariet filium (Isa. VII). Quantum hoc esse putas? Quam magnum, quam mirum, quam insolitum, quam stupendum quale vel quam magnae rei signum? A saeculo non est auditum virginem concepisse, virginem parere, et post partum inviolatam permanere. Accipit ergo natura humana in B. Virgine Maria quasdam quasi arrhas vel primitias futurae incorruptibilitatis suae, integritatem incorruptionis virgineae. Quare, quaeso, in hac vita sine corruptione non vivitur, nisi quia natura humana sine corruptione non seminatur? Radix enim nostrae corruptibilitatis germinare incipit ab ipsa hora conceptionis. Sed ecce in beata Maria ibi praecipitur unde germinasse videbatur. Et scimus quidem quoniam cum radix praeciditur, tota ex ea fructificatio postmodum exsiccatur: Ecce, inquit, virgo concipiet, et pariet filium. In eo sane quod dicitur virgo conceptura, et virgo paritura, aperte monstratur quod utraque futura erat munda, et caro generans, et caro generata. Potuit ergo solus hujus puerperae filius pro hac parte cantare canticum novum Domino. Sine iniquitatibus conceptus sum, et sine peccatis concepit me mater mea. Manifestum est itaque quod ad destructionem peccati venit, qui in ipso mundi ingressu maculam peccati de materna carne non contraxit, sed delevit. Si tantum sola ejus conceptio valuit ut concupiscentiae fomitem, totiusque corruptionis radicem deleret, quid, quaeso, in expiationem corporis sui valere potuit nativitas, humilitas, circumcisio, conversatio, patientia, obedientia, passio, crucifixio? Si tantum valuit quod gestum est una hora vel unius potius horae portiuncula, quid valere potuerunt tot annorum tempora in mysterium nostrae redemptionis impensa? Qui potuit sub conceptionis suae tempora ex infusione gratiae suae materna viscera purgare, cur non credatur eos qui ejusdem gratiae participes esse voluerunt quando et quomodo voluerit posse mundare? Cur non credatur in quolibet nostrum naturam illam mundare posse, quam in B. Virgine potuit non solum purgare, sed et honorare, sed et glorificare? In eo enim eam glorificavit quod ei aliquid supra naturam dedit. Fecit siquidem in ea aliquid quod fuit contra naturam, aliquid quod fuit secundum naturam, aliquid quod fuit supra naturam. Contra naturam infirmitatis nostrae fuit, quod virgo concepit. Secundum naturam fuit, quod in vulva conceptus et formatus, et tandem secundum legitima nascendi tempora natus fuit. Supra naturam non solum hujus infirmitatis nostrae, sed etiam supra naturam conditionis primae fuit, quod sine virili semine virgo concepit. Puritatis fuit, quam sine concupiscientia seminare potuit. Honoris, quod prolem ab omni peccati contagio mundam effudit. Gloriae, quod non de viro, sed de Spiritu sancto concepit. Certe, si Emmanuel noster de utroque sexu nasci voluisset, et hoc ratio exigeret, utrumque ad mundam prolem seminandam mundare potuisset. Sed, si de utroque carnem assumeret, utique et a proprietatis suae similitudine longius recederet, et ad nostram minus appropinquaret. Proprietati enim suae esset dissimile, si patrem et matrem haberet in humanitate, qui solummodo patrem habebat in divinitate. In hoc item et nobis dissimilior esset si duos (quod nos non possumus) partes haberet. Sed et ratio sane exigebat, ut sicut unum principium erat in generis nostri propagatione, sic esset et unum principium in generis nostri reparatione. Oportuit ergo reparatorem generis nostri, aut de solo viro, aut de sola femina nasci. Sed, si de viro sexum femineum assumeret, ordinem naturae confunderet, qui femineum sexum supra virilem extolleret: et idem ipse diceretur filius ex divinitate, et filia ex humanitate. Sed, si virilis esset sexus quem assumeret, et virilis de quo assumeret, haberet sane vir geminum pro hac parte honoris solatium; femina nullum. Et certe, si de viro formari voluisset, materiam quidem de carnis nostrae substantia traheret; sed in ejus incarnatione naturae operatio nihil haberet; et in hoc a naturae nostrae proprietate longius discederet. O quantum honoris vel dignitatis mulieribus, vel ex mulieribus natis in eo contulit quod Creator omnium, et Salvator hominum nascentium more ex muliere nasci voluit! Ex muliere itaque debuit nasci, quem oportuit in quantum ratio sustinuit per omnia fratribus assimilari. Sed quod muliebrem de muliebri sexu assumere non debuit, ratio superius monstrata ostendit. Nam et ordinem, ut dictum est, naturae confunderet et geminato in hoc mulierum solatio virilis sexus singularis privilegii nil simile haberet.
Notandum autem quod Deus praescius futurorum ordinavit hinc inde geminum sexum secundum congruentiam duorum statuum sibi succedentium. Ibi de sexu fortiori fragilior producitur, quando de Adam et Eva formatur. Sic et status statum subsequitur, et meliore sublato deterior subintroducitur. Prior fuit ante peccatum, quando potuit homo viriliter stare et fortiter agere. Secundus post peccatum, quando oportuit eum muliebriter vivere, et carnali illecebrae multiformiter subservire. Hic autem e converso de infirmiori sexu fortior gignitur, quando de altera quasi Eva quae vere est mater omnium vere viventium secundus Adam generatur. Sic hic post unum statum alius exsurgit, et deteriori melior succedit. Et prior quidem ante resurrectionem, in quo oportet saepe cadere, saepe resurgere, et muliebriter titubare. Secundus autem post resurrectionem, quando poterit homo in perfectionis suae integritate immobiliter permanere. Et sicut de inferiori sexu in virgine creditur, quia fuit quando peccare potuit, et fuit quando peccare non timuit; sic et in priori statu quilibet electus ante mortem lapsum timet, post mortem omnino peccati lapsum non timet. Et sicut fortior sexus in Christo omnino peccare non potuit, sic in secundo statu homo in aeternum peccare non timebit.
Et notandum in matre, ejusque prole; quia in matre caro mundata, in prole non mundata, sed munda; in illa purgata, in ista pura: sic in primo statu natura nostra purgatur, in secundo penitus pura invenitur. In priori sanctificatur, in posteriori glorificatur. Prior itaque est purificationis et sanctificationis; secundus puritatis et glorificationis. Habemus itaque in matre signum purificationis et sanctificationis nostrae, habemus in prole signum futurae puritatis et glorificationis nostrae. Signum tamen utriusque status in sola virgine matre notare possumus. Signum purificationis nostrae quando aliquid adhuc habuit quod emundari oportuit, signum puritatis nostrae, quando post Spiritus sancti obumbrationem, peccati fomite exstincto in sua puritate permansit.
Chapter 19 of 78