Caput XIX. Quod ex incarnatione nostri Emmanuelis factus est Deus quasi unus ex nobis.
Ecce, fratres, quid contulit, ecce quid profuit puerperium virginis, incarnatio nostri Emmanuelis. Iste est puer qui solus matris suae integritatem non abstulit, sed sacravit. In isto puero factus est nobiscum Deus, per hunc puerum genus humanum recepit quod in primo omnium parente amisit. Ab hoc puero dejectus est qui prius dejecit, ab hoc erectus qui prius dejectus fuit. In hoc puero recuperavit homo honorem suum, ipse est qui abstulit opprobrium nostrum. Sed quale, inquit, opprobrium: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Factus est autem homo ad imaginem et similitudinem Dei, grandis honor. Sed homo non intellexit, ideoque despexit. Despecta vero atque rejecta similitudine Dei, transfiguravit se ad similitudinem jumenti. Ecce quale dedecus, juxta magnitudinem honoris magnitudo dedecoris, inde opprobrium, inde improperium; et juste jam quidem opprobria exprobrantium ceciderunt super eum. Merito ergo clamat: Aufer a me opprobrium et contemptum. Penset homo pietatem Dei, si possit. Contemptus a nobis, contemptum nostrum sustinere non potuit. Despectus ab homine, despicientis opprobrium portare non sustinuit. Rejecit homo ad quam formatus est similitudinem divinam, Deus evestigio conformavit se ad illam qua homo transformaverat se similitudinem humanam. O qualis reformatio honoris! O qualis detersio exprobrationis, transformatum similitudini jumenti, habere jam Deum similem sui! Ecce ad extergendum opprobrium nostrum, Deus Dei Filius factus est nobis Emmanuel, comedens mel atque butyrum, ut juxta similitudinem hominum sciret reprobare malum et eligere bonum. Cesset ergo jam vetus opprobrium, cesset illud antiquum improperium. Ecce enim audio unam aliquam ex tribus in Trinitate personis personare in voce exprobrationis. Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Merito certe exprobrastis, sed nunquid adhuc exprobraturi estis? Certe si dicitis ironice quia homo factus est quasi unus ex nobis, nos de caetero dicemus tam fidenter quam veraciter, quia Deus factus est quasi unus ex nobis. Dictum est illud et merito cum exprobratione, dicamus nos jam istud cum gratiarum actione. Dictum est illud in voce exprobrantis et obloquentis, dicamus modo istud in voce exsultationis et confessionis. Ecce quid contulit nobis proles puerperae nostrae unigenitus ille Dei genitricis Mariae. Merito dictum et merito dicendum: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Felix conceptus, felix et partus nati ex ea nostri Emmanuelis, in quo Deus absque dubio similis factus est nobis.
Chapter 26 of 78