Caput III. Quomodo Judaei putant totum quod dicitur de Emmanuele intelligi debere de filio prophetissae.
Tollatur, inquiunt, de medio quod ponitis ex vestro, et videbitis cuncta quae dicuntur convenire prophetissae filio. Becula in Hebraeo idem sonat quod apud nos virgo. Sed in Hebraeo hoc loco non legitur becula, sed alma, quod interpretatur juvencula, vel abscondita. Attendite ergo quia illa quae praedicuntur, de filio juvenculae replicantur, et impleta videntur in filio prophetissae. Praedicitur juvencula quod sit conceptura et paritura filium, de prophetissa in sequentibus legitur quia concepit et peperit filium masculum. De puero juvenculae praedicitur quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. De puero prophetissae promissio non dissimilis verbis aliis replicatur, cum dicitur quia antequam sciat puer vocare patrem suum aut matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. Ecce, ut aiunt, tota capituli continentia nobis consonat. Vos per abrupta, nos per planam incedimus viam. Nam tota litterae circumstantia reclamante, universiculo adhaeretis. Cum autem ab eis quaeritur quomodo futurae liberationis signum esse possit quod junioris aetatis femina, vel abscondita et secreta concipiat, et pariat, cum hoc frequentissime fieri videamus, respondent dicentes: In hoc signum erat quod ea quae nunquam conceperat in prima ad eam viri accessione conceptura erat, et masculum paritura, quae ab ipso populo vel matre Emmanuel nominaretur. Ad hoc etiam adhibiti sunt duo testes fideles, ut ex eorum testimonio palam innotesceret quod ex prima ad eam viri accessione concepisset, sicut postmodum, cum tempus pariendi adveniret, certissime colligere possent.
Chapter 10 of 78