Caput XX. Quod homo factus est velut Deus, et quod homo verus factus est verus Deus.
Ad hoc autem factus est Deus quasi homo sciens reprobare malum et eligere bonum, ut fieret homo sicut Deus, sciens bonum et malum. Quomodo autem scit Deus bonum, aut quomodo scit malum? Malum quidem plena intelligentia absque omni experientia, bonum vero plena intelligentia et sempiterna experientia. In malo est ei experientia inaccessibilis, in bono experientia imperturbabilis. Futurum est autem ut fiat homo in hunc modum sciens bonum et malum, quando confirmatus in bono et consummatus in gaudio in aeternum, sicut peccare non poterit, sic nec mori vel pati timebit. Mors enim non erit ultra, neque luctus, neque clamor; sed nec dolor erit ultra, quoniam prima transierunt, sed laetitia sempiterna erit super capita eorum (Apoc. XXI; Isa. XXV). Sed quid mirum est si homo factus est velut Deus, quandoquidem homo factus est verus Deus? Certe si homo Christus est Deus, imo quia veraciter est Deus, eamdem divinitatem habet quam habet Pater, et Spiritus sanctus, ergo et eamdem potentiam, ergo et eamdem sapientiam; ergo eodem modo sapit homo Christus quo Pater et Spiritus sanctus. Quod igitur dictum est per ironiam de Adam primo, jam dicere possunt ex sententia Pater et Spiritus sanctus de Adam secundo. Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum. Vox illa exprobrationis jam versa est in materiam laudis. Ecce jam audemus, et dicimus quia homo factus est quasi unus ex nobis propter suam divinitatem, Deus factus est quasi unus ex nobis propter suam humanitatem. Ecce quid nobis contulit, ecce quid nobis profuit fructus virginis, fecunditas virginitatis. Merito dictum, merito dicendum: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
Chapter 27 of 78