Skip to the text

Caput XIII. De signo recuperandae dignitatis.

Ecce jam unum signum habemus in matre; habemus et aliud in eo quod dicitur de ejus prole: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII). Certe secundum quod ab evangelista dicitur, haec prophetia in Christo impletur. Ergo Emmanuel vocatur. Sed, quaero, nuncupative an substantive? Sed quis nuncupative eum Emmanuel dicit, quin potius Jesum secundum quod angelus docuit? Non igitur nuncupative, sed substantive hoc dicitur. Emmanuel autem interpretatur nobiscum Deus. Si ergo substantialiter, si veraciter hoc dictum est; ergo veraciter et substantialiter hoc est. Ergo puer hic noster substantialiter Deus est, et substantialiter nobiscum est. Si autem substantialiter nobiscum est, consequenter et Deus, et homo est. Sed quid hoc loco Judaei dicturi sunt, vel quid dicere poterunt? Nunquid probare poterunt ex testimonio alicujus scripturae puerum suum vel Emmanuel dictum nuncupative, vel ex professione alicujus sectae dictum Emmanuel substantive? Aut quae eit ratio nominis, ut pro illo puero dicatur esse Deus cum eis? Quomodo ergo cum eis? Praesentia majestatis suae, an participatione gratiae? Sed quid magnum est esse cum hominibus, quomodo est cum daemonibus? Essentialiter namque ubique est, et ejus praesentiam nihil effugere potest. An forte cum sanctis Patribus secundum participationem gratiae catenus non fuit, sed sub praesentia illius eorum pueri esse coepit? Quis hoc, nisi insanus, dicat, vel dicere praesumat? Sed certe, nisi fallor, nec hoc dicere audebunt, quod abundantiorem prae caeteris qui ante eum fuerunt gratiam, vel acceperit per semetipsum, vel alii propter ipsum. Quid ergo dicetur? Qua ratione ex praesentia hujus pueri Deus veraciter et substantialiter nobiscum, ut dictum est, esse credetur, nisi quomodo omnes Christiani fatentur ex conjunctione suae naturae et nostrae in unitatem unius ejusdemque personae? Recte ergo Emmanuel; recte nobiscum Deus dicitur, qui in unitate nostrae naturae verus Deus comprobatur. Audi et evangelistam quomodo concurrit in eamdem sententiam. Ideoque quod ex te nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I). Ecce quomodo Deus. Sed quomodo nobiscum Deus, nisi quomodo alius evangelista exponit, cum dicit, quia Verbum factum est et habitavit in nobis? (Joan. I.) Si Verbum caro factum est, si vere Dei Filius incarnatus est, advertis, ut arbitror, quomodo quam vere Deus nobiscum est, nisi forte putes Dei Verbum, Dei Filium aliud esse quam Deum. Sed audi docentem: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (ibid.). Ecce item magnum, ecce mirabile signum, et quod vere esse possit magnae et admirandae rei signum. Magnum sane signum, et mirabile sacramentum, Filium Dei fieri Filium hominis, Dominum majestatis participem fieri nostrae infirmitatis. Quis ergo diffidat, imo quis merito non praesumat hominem per Deum participem posse et debere fieri Divinitatis, si Deus propter homines factus est particeps nostrae humanitatis? Alioquin gratis Christus semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Nunc igitur si Deus propter homines factus est Filius hominis per nativitatem, cur non multo magis homo per Deum fiat Filius Dei per adoptionem? Ecce quomodo dignatio illa divinae humiliationis data sit in signum futurae nostrae exaltationis. Sed illud quoque non negligenter praetereundum, quod Emmanuel noster factus est nobiscum Deus, non solum nostrae susceptione naturae, verum etiam cohabitatione peregrinationis nostrae. Sed cur, quaeso, Deus hominem prosecutus est usque in exsilium, nisi ut eum post se revocaret ad regnum? Habemus ergo certissimum repatriandi signum, familiare illud in hac nostra peregrinatione divinae cohabitationis contubernium. Certe quoquot Christi tempora praecesserunt, post mortem ad inferni claustra descenderunt. Ecce exsilium post exsilium, captivitas post captivitatem: Quis est, inquit, homo qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? (Isa. LXXXVIII.) Ad tollendum itaque timorem tantae captivitatis, ad removendum metum futurae damnationis datus est nobis noster Emmanuel in signum, exhibens nobis, ut dictum est, familiare contubernium. Nam, ecce post passionem et resurrectionem Christi, nemo creditur descendere ad inferos ex his qui sunt ad vitam praedestinati. Ecce ad qualem liberationem sperandam; ecce ad qualem timorem tollendum datum est illud quod loquimur signum. O quanto satius! o quanto salubrius datum est signum in redemptionem captivitatis diabolicae, quam in liberationem de manu regis Syriae et filii Romeliae! Hoc est sacramentum quod daemones latere oportebat; hoc est mysterium quod perfidos Judaeos scire non expediebat.

Chapter 20 of 78