Caput XVIII. Quid in signum generalis damnationis in Christi passione inchoata est quaedam captivitas daemonum, sicut in Christi ascensione glorificatio resurgentium.
Tale aliquid habemus in Evangelio, ubi dictum est a Domino: Jam princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII). Ecce unde ejectus, sed quo, quaeso, projectus? Sed quo melius projectus creditur quam quo per Joannem in Apocalypsi designatur? Et apprehendit, inquit, draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consumentur mille anni, et post haec oportet illum solvi modico tempore (Apoc. XX). Quod hic dicit abyssum, hoc postea vocat stagnum, et diabolus, inquit, missus est in stagnum ignis et sulphuris (ibid.). De hoc autem abysso rogant daemones Dominum in Evangelio, ne praeciperet eos in abyssum ire (Luc. VIII). Ecce quomodo in capite iniquorum omnium captivitas daemonum inchoata est quando in Christi passione princeps mundi de mundo ejectus, et in abyssum missus est. Et sicut ut Christus creditur non solus surrexisse a mortuis, quoniam sicut scriptum est multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt, et apparuerunt multis; sicut Christus, inquam, creditur non solus resurrexisse, sic nec creditur in coelum solus ascendisse. Ascendens namque in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Sicut ergo Christus caput omnium bonorum non solus resurrexit, vel solus ascendit, sic caput omnium iniquorum diabolus non solus creditur de mundo ejectus, et in abyssum projectus. De numero autem eorum qui in Christi passione cum mundi principe captivantur recte hi creduntur de quibus modo dicitur: Derelinquetur terra a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Quomodo terra in qua diu principabantur ab eis derelinquetur, nisi quia ab ea ejicientur, et in abyssum mittentur? Hoc autem quia in Christi passione factum est inter nativitatem et ejus assensionem impletum est, quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra? Antequam puer, inquit, per experientiam sciat non solum mala reprobare, vel bona approbare, verum etiam bona eligere et inferioribus bonis sepositis optima apprehendere, antequam ad coelos ascendat, et per experientiam addiscat quid sit, vel quantum terrenis oblectamentis praeemineat corporali etiam praesentia gaudiis coelestibus praesidere, et choris angelicis interesse, ante istam utique electionem bonorum derelinquetur terra quam rex Achab detestabatur a facie duorum regum suorum. Nam hoc, ut dictum est, factum est in passione, illud in ascensione, et nota quod dicitur, quia: Quia, inquit, antequam puer sciat. Ac si dicat: Dixi quia dabit Dominus vobis signum, et quod vere sit signum futurae vestrae liberationis. Sed antequam ex toto compleatur, fiet quod in diabolo et angelis ejus erit, signum aeternae captivitatis. Nam, sicut in ascensione Christi vel coascendentium inchoata est liberatio et exaltatio captivorum, sic sane in ejectione et projectione diaboli atque concadentium inchoata est captivitas captivantium. Et sicut gloria quae praecessit in bonorum omnium capite vel membrorum ipsius parte signum est generalis glorificationis, sic dejectio quae praecessit in reproborum capite, membrorumque ipsius parte, signum est generalis damnationis.
Et notandum sane quod sicut in generali resurrectione prius futura est reprobatio malorum et postea glorificatio justorum secundum illud: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI), sic circa primitivae resurrectionis tempora prius captivatae sunt, quasi quaedam primitiae daemonum, postea autem glorificatae sunt primitiae electorum.
Chapter 25 of 78