Skip to the text

Caput VI. Quomodo ex beati Hieronymi responsione sufficienter refellitur quod nobis opponunt de virgine.

Quid autem ad illud respondebitur quod nobis opponunt de virgine? Nam alma, ut dicunt, quod in hoc loco apud eos legitur, non videtur virginem sonare. Sed debuit in hoc eis certe beati Hieronymi responsio satisfecisse. Nam alma quidem non simpliciter virginem sonat, sed cum determinatione, sed cum expressione, talem denique virginem ut dedit intelligere, talem, inquam, quae sit juvencula, vel quae fuerit abscondita, et tanta parentum diligentia custodita, ut dubium non sit quod virgo sit et intacta. Certe, qui Aaron pontificem dicit, non simpliciter sacerdotem dicit, et tamen sacerdotem dicit; nam dicit sacerdotem summum, et sacerdotem sacerdotum. Sed et hoc loco debemus intelligere alma, hoc nomen non simpliciter, nec nisi per expressionem virginem significare. Denique B. Hieronymus: « Quantum, inquit, cum mea pugno memoria, nunquam me arbitror alma in muliere nupta legisse. Libenter, fratres, accipiamus ut nomine alma, non simpliciter virginem, sed virginem absconditam intelligamus. Ecce, fratres, quid Judaeus opponendo effecit, ecce quomodo sua oppositione intelligere dedit Spiritum sanctum (videlicet) designasse virginem, non qualemcunque, sed absconsam, et a virorum aspectibus penitus sequestratam, quae suorum cura tam diligenter sit custodita, ut indubitabile constet quod veraciter virgo sit intacta. » Talem profecto virginem designare voluit Evangelicus sermo, cum dixit: Joseph, cum esset vir justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam (Matth., I). Si dixisset cum esset vir pius, possemus credere ex quadam pietate descendere quod eam quam adulteram putabat, nolebat traducere. Sed ait, cum esset justus. Non itaque tam ex pietate quam ex aequitate descendit quod ei parcere voluit. Profecto justus non esset si contra aequitatis judicium, legisque praeceptum illi parceret quam adulteram credidisset. Vide ergo quid de ejus integritate senserit, quantum de ejus sanctitate praesumpserit, qui nec tunc eam credidit adulteram cum veraciter sciret, et non de suo semine impraegnatam. O quam merito Spiritus sanctus almam dixit, de qua tam certa quam sancta opinio futura fuit! Sed, si putant Judaei Hieronymum nostrum errasse, qui se dicit alma in muliere nupta nusquam legisse, deberent testimonio Scripturae prolato errorem illius convincere. Sed etsi hoc possent, nec sic quidem sententiam nostram refellerent. Nam, teste eodem Hieronymo, lingua Punica, quae de Hebraeorum fontibus ducitur, proprie virgo alma appellatur. Ecce vel hoc saltem Judaeos oportet concedere, hoc nomen alma secundum diversas linguas aequivocum esse. Quid ergo dicturi sunt Judaei, si dicimus Spiritum sanctum posito aequivoco sacramentum consilii sui sub verbi ambiguitate velle celari, ut esset unde Judaeus posset excaecari, secundum illud: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava? (Isa., VI.) Quid autem dicturi sunt contentiosi Christiani, si dicimus altitudinem arcani divini sub verborum ambage abscondi, ut esset unde contingeret diabolum infatuari, propter illud: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent? (I Cor. II.) Sed vel hoc solum coget Judaeos ambiguitatem vocali sub hac quam acceptamus acceptione recipere, quia aliter signum quod propheta ponit omnino nullum erit.

Chapter 13 of 78