Skip to the text

Caput XXI Quod sit versum in materiam laudis, illud opprobrium exprobantis; ecce Adam factus est quasi unus ex nobis.

Ecce monstratum est per veritatem jam posse dici de Adam secundo, quod per exprobrationem prius dictum est de Adam primo. Quid autem dicemus de eodem homine primo claritati Christi configurato, et in Christo glorificato, secundum quod scriptum est: Qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae? (Philip. III.) Adam itaque sic clarificatus, et in divinum simile transfiguratus nonne veraciter erit velut unus ex illis a quibus per improperium audivit: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis? Si Christus est una ex tribus in Trinitate personis, nonne claritati Christi configuratus erit quasi unus ex ipsis? Cesset jam ironia, dicatur jam ex sententia. Dictum est hoc exprobrando, dicamus modo hoc gloriando et glorificando Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ex quo factum est, per quem factum est, in quo factum est totum quod propter nos factum est. Dic, impie Zabulon, quid valet nunc fraus tua? Plus est quod nobis contulit Christi misericordia, quam quod nobis abstulit illa tua fraudulenta malitia. Ecce homo factus est quasi Deus sciens bonum et malum quod tu fraudulenter promisisti. Ecce homo factus est verus Deus, quod tu quidem nec cogitare potuisti. Dic ergo, dic, impie Zabulon, quid tibi jam valet illa quondam tua cruenta victoria? Ecce quondam victor, jam nunc victus jaces a Christi victoria. Mulierem decepisti, et per mulierem dejecisti, et ecce in muliere deceptus, et per mulierem dejectus corruisti. Ecce quales inimicitias exercuit; quomodo pugnavit, vicit, triumphavit semen mulieris, fructus Virginis matris. Dicamus ei omnes, dicamus singuli: Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui (Luc. I). Nemo miretur, nemo indignetur nos quidem tam brevem materiam longa expositione extendere, sermonem protrahere, verba multiplicare, tam jugi diligentia, tam diligenti vigilantia objecta refellere, sentienda astruere, veritatis sententiam hinc inde roborare. Nemo, inquam, indignetur, nemo miretur cum videat prophetam in paucis admodum verbis fidei nostrae fundamenta jecisse. Quoties a sanctis doctoribus, scriptoribus, praedicatoribus, incarnationis mysterium ventilatur, discutitur, commendatur, haec auctoritas semper in argumentum adducitur; et certe, si in solido veritatis fidei nostrae structura non fundatur, non potest esse stabile quod superaedificatur. Si hoc quod dicimus ad excusationem nostram non sufficit, addam adhuc quod sufficere possit. Materia certe dulcis est, et nobis vacat, et de dulci materia diu loqui delectat.

Chapter 28 of 78