Skip to the text

Caput XVII. Quod in passione nostri Emmanuelis multi captivati sunt ex spiritibus malignis.

Sed quomodo illud intelligitur quod statim ad ista subjungitur: Quia antequam puer sciat reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum? (Isa. VII.) Quod dicit antequam sciat reprobare malum et eligere bonum, idem valet ac si diceret: Antequam resurgat et ascendat in coelum, quoniam, sicut jam dictum est, antequam a mortuis resurrexerit plenitudinem illius scientiae quae per experientiam est non accepit, sicut nec illam quam per istam naturae nostrae acquisivit. Cur ergo dicit ante resurrectionem, vel ascensionem Emmanuelis nostri a facie duorum regum terram eorum liberari oportere, cum constet non solum ante resurrectionem, sed etiam sexcentis, vel eo amplius annis ante ejus nativitatem liberatam fuisse? Sed quod constat praecessisse nativitatem, consequenter constat praecessisse resurrectionem. Si juxta hunc modum quod propheta dicit dicimus esse verum, nihilominus tamen Judaeus contendet illud quod dicitur esse frivolum. Sed in verbis tanti prophetae, sicut nec falsum, ita nec frivolum creditur aliquid fuisse. Sed quid si ad haec dicimus Spiritum sanctum sub quadam quasi fatuitate litterae profunditate tanti mysterii ex industria adumbrasse? Sic sane etsi frivolum videatur secundum quod sic dicitur frivolum, tamen non erit in eo propter quod sic dicitur. Verumtamen si tales reges hoc loco accipere velimus quales in Daniele legimus, erit sane in verbis prophetae quod nec Judaeus possit refellere, nec Christianus audeat negare: Et nunc, inquit, revertar ut praelier adversus principem Persarum. Cum ergo egrederer apparuit princeps Graecorum veniens (Dan. X). Quis autem non videat spiritus malignos hoc loco in his principibus debere intelligi? Possumus itaque, imo, ut arbitror, omnino debemus ejusmodi reges in hoc loco accipere, nisi forte hoc movet quod hic reges ibi nominantur principes. Sed advertendum quod idem ipse qui dictus est princeps Persarum, in superioribus nominatus est rex Persarum: Ecce, inquit, Michael unus de principibus primis venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum (ibid.) Similiter et ille qui in Evangelio dictus et princeps mundi (Joan. XII), et in alio Scripturae loco dictus est rex super omnes filios superbiae (Job XLI). Hujusmodi ergo reges illis praesidebant, qui sive in Syria, sive in Samaria idololatriae serviebant. Nec hoc quidem dico, tales videlicet reges hoc loco per regem Syriae, et Filium Romeliae mystice designatos, sed ipsos in his verbis proprie et historice expressos: Derelinquetur, inquit, terra a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Nihil sane hic dicitur quod te in alium sensum compellere videatur. Non dicitur a facie duorum regum istorum, sed a facie duorum regum suorum, ne te relatio cogat ad superiora respicere et praedictos reges intelligere. Non dicit de his regibus, in terra sua interficientur, non dicit captivabuntur, non dicit in his omnibus aliquid fieri in manu regis Assyriorum, sicut in sequentibus legis, quia auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. Nihil horum nec tale aliquid dicit quod de regibus spiritalis nequitiae in coelestibus intelligi non possit. Sed ita sane deprehenditur Scriptura de quibusdam regibus loqui, ut quod dicitur et spiritalibus et carnalibus regibus possit aptari, ut in uno eodemque sit et unde infidelitas infatuetur, et fidelitas illuminetur. Nam ipsa quidem litterae ambiguitas veritatem obvolvit. E diverso autem sacramenti profunditas, prophetiae auctoritas, sententiae gravitas fidei tramite ad veritatem conducit, et intrare compellit. Quis enim non videat pro mysterii dignitate eorum quae dicta sunt, illa quae adduntur magnum aliquid continere, et ad illa quae promissa sunt debere respondere? Videamus ergo quid de ejusmodi quos diximus regibus Scriptura denuntiet, et videbimus quam convenienter quod dicitur superioribus respondeat. Dicit ergo: Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra a facie duorum regum suorum (ibid.). Certe in libro Judicum loquente Jephte ad Seon regem Amorrhaeorum, possessio daemonis terra illa dicitur, in qua velut deus colebatur: Nonne, inquit, ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem (Jud. XI). Quare ergo spiritus erroris illius terrae reges non dicantur, qui in ea per infidelitatis et pravitatis magisterium usque ad tempora Christi principabantur? Hujusmodi enim regnum malorum, malignorumque spirituum, alii dicuntur spiritus erroris, alii spiritus fornicationis. Hujusmodi regum multi in passione Christi sunt captivati, et de sua tandem tyrannide dejecti. Illi videlicet qui in spiritibus malignis prae caeteris erant majoris astutiae et vehementioris audaciae. Illi denique per quos salus eorum impediri poterat, de quibus primitiva Ecclesia congreganda, et fidei seges propaganda erat, ut designata illa divinae propagationis messio in divina horrea congregaretur, de qua in Evangelio legitur: Respicite regiones quoniam jam albae sunt ad messem (Joan. IV).

Chapter 24 of 78