Caput XI. Quomodo ex prima proevaricatione triplex damnum, et secundum damnum triplex, triplex promissum, et item secundum triplicem promissionem triplex signum.
Sed quia haec, ut dictum est, quae dicuntur de nostro Emmanuele primae hominis praevaricationi quasi ex opposito videntur respondere, videamus quae sint illa quae ex eadem originali culpa perdiderit, et tunc forte videbimus in cujusmodi spei firmamentum, argumentumque certissimum hoc quod loquimur signum promissum, vel praestitum fuerit. Perdidit sane ex culpa suae praevaricationis gloriam incorruptionis, praerogativam dignitatis, abundantiam plenitudinis: gloriam incorruptionis qua immortalis factus est, praerogativam dignitatis qua ad Dei similitudinem factus est, abundantiam plenitudinis qua in loco voluptatis positus est. Denudationem immortalitatis audi ubi de ligno vetito legis: Quacunque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II), honoris degradatio dignitatisque detractio fuit, ubi de illa sublimitate similitudinis Dei recidit in similitudinem jumenti: Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Evacuatus est autem abundantia plenitudinis, quando ejectus de loco voluptatis incurrit in illam sententiam maledictionis: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, in sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III). Ecce triplex damnum in exspoliatione incorruptibilitatis, dignitatis, beatitudinis. Sed misericors et miserator Dominus secundum divitias bonitatis ejus noluit tenere in ira sua misericordias suas, sed tam pius inventus est ad subveniendum, quam pronus inventus est diabolus ad perdendum, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Copiosa autem redemptio non esset, nisi reparator noster dejectum hominem ad plenum restauraret. Secundum itaque triplex damnum, ex miseratoris sui munere accipit triplex promissum: Promissum recuperandae immortalitatis, promissum recuperandae dignitatis, promissum recuperandae beatitudinis: Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent (Isa. XXVI). Ecce repromissio sperandae immortalitatis: Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus (Isai. LVI). Ecce repromissio reparandae dignitatis: Oculus non vidit absque te, Deus, quae praeparasti diligentibus te (Isa. LXIV; I Cor. II). Ecce repromissio restaurandae felicitatis. Ecce, ut dictum est, triplex promissum, secundum triplex damnum; et ecce nunc item secundum triplex promissum, accipe et animadverte in his triplex signum: Ecce virgo concipiet et pariet filium, ecce primum. Et vocabitur nomen ejus Emmanuel, ecce secundum. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum, ecce tertium. Habes igitur unum signum in matre, duo in prole. Signum incorruptionis in matre; signum recuperandae dignitatis et plenitudinis in prole.
Chapter 18 of 78