Caput XV. Ad quam humilem scientiam Deus propter hominem descendit, qui et bonorum et malorum nostrorum experientiam suscepit.
Ad hoc autem quod dictum est, butyrum et mel comedet, statim adjungitur: Ut sciat reprobare malum, et eligere bonum (Isa. VII). Nunquid ergo credendum est quod comedendo ullam ejusmodi scientiam obtinuerit? Utique non ego, sed propheta hoc dicit. Non est nostrum propheticum sensum pervertere, sed investigare; et si datur explanare, et quae penetrare non possumus, saltem venerari debemus. Sed dicit mihi contentiosus Christianus: Si Christus Dei Verbum Dei sapientia fuit, scientiam aliquam quomodo ex tempore obtinere potuit quam prius non habuit? Interrogat hoc Christianus, interrogo et ego Christianum quomodo Christus ex his quae passus est didicit obedientiam (Hebr. V). Nam et Apostolus hoc dicit, quis contradicat? Dicat autem mihi, quomodo ex his quae passus est Christus obedientiam didicit, et ego dicam ei quomodo secundum aliquem modum aliquam scientiam obtinuit, quam secundum eumdem modum eatenus non habuit. Dicit mihi Judaeus, dicitis quia Emmanuel vester Deus fuit. Cum ergo scriptum sit: Quia omnis sapientia a Domino Deo est, et cum ipso fuit semper (Eccli. I), quomodo ex tempore aliquam scientiam accepit? Sed dicat Judaeus quomodo lignum vetitum, lignum scientiae boni et mali dictum sit, et tunc forte simul inveniemus quod quaerit. Certe lignum vitae ex eo nomen habuit, quod ex insita sibi natura ex eo comedentium vitam servare posse accepit. Sed de ligno scientiae nihil simile credere oportet. Alioquin ex ejus esu hominis scientia cresceret, non decresceret. Non ergo ejus rei effectum, sed occasionem praestitit. Nam bona quidem ante esum vetitum per intelligentiam simul et experientiam noverat, mala autem per experientiam omnino nesciebat. Ad hanc autem malorum scientiam quae per experientiam est, ex ligni comestione pervenit. Similiter erant quaedam egena et infima bona ad quorum usum peccando descendit, quorum experientiam prius felicius ignoravit. Sic et Christus postquam semetipsum exinanivit et formam servi accipiens factus est obediens Deo Patri, per experientiam didicit, quod prius per experientiam nescivit juxta hunc modum didicit ex usu comestionis quid esset inter malum famis et bonum refectionis. Butyrum et mel comedendo eodem modo coepit edoceri quale sit ad similitudinem Dei creatum muscis assimilari. Experiendo didicit quam indigna soleat nobilis illa creatura Dei pati, et eo ipso quomodo oporteat illi compati, vel illius misereri. Debuit enim, ut ait Apostolus per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret (Hebr. II). Comedendo ergo secundum aliquem modum scire potuit quod secundum eumdem modum prius ignoravit. Certe post resurrectionem suam legitur Emmanuel noster mel comedisse, obtulerunt enim ei partem piscis assi, et favum mellis. Quod ante passionem et resurrectionem comedit, fuit ad refectionem, quod post resurrectionem comedit, fuit ad solam dispensationem. Quod igitur ante resurrectionem comedit, potuit valere ad reprobationem mali: nam malum non solum cognoscitur ex qualitate sui, sed plenius atque perfectius cognoscitur ex comparatione et collatione boni. Comestio igitur quae fuit ad refectionem potuit esse ad reprobationem mali, seu etiam ad approbationem boni. Sed non ibi dictum est, ut sciat reprobare malum et approbare bonum, sed eligere bonum. Eligere autem est proprie de bonis optima secernere. Illa ergo comestio post resurrectionem ad electionem boni fuit, in qua quod optimum fuit probavit. Ibi experiendo probavit quid sit inter illum statum quo infirmitas comedere compellit ad carnis refectionem, et inter illum quo charitas comedere consentit ad solam dispensationem. Sed quia malum, ut dictum est, plenius cognoscitur ex comparatione boni, et bonum eadem ratione ex comparatione optimi: illa sane resuscitati comestio non solum valuit ad mali reprobationem, verum et ad boni approbationem, et ad ejusdem electionem. Ad plenitudinem itaque ejus scientiae, quae per experientiam est, Christus pervenit, quando post gloriam resurrectionis cum discipulis comedit. Certe, ut superius dictum est, in hanc experientiam malorum, vel egenorum bonorum Adam primus comedendo noscitur cecidisse; ecce ad eamdem Adam secundus comedendo agnoscitur descendisse.
Chapter 22 of 78