Skip to the text

Caput X. Quomodo ex signi qualitate perpenditur quod tollendae primae praevaricationis causa datum videatur.

Sed cum coeperimus signi ipsius qualitatem discutere, dabitur fortassis ipsum quod quaerimus ex qualitatis ipsius modo posse perpendere. Libet ergo signum ipsum inspicere, et ejusmodi considerationi diligentius insistere: Ecce, inquit, virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum (Isa. VII). Ecce totum hoc quod de Emmanuele nostro dicitur ad originalem culpam quasi ex obliquo respicere et velut ex opposito respondere videtur, ibi per serpentem de ligno scientiae boni et mali dicitur: Quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III). Hic e regione simile aliquid ponitur, nisi quod hic veraciter, quod ibi fallaciter repromittitur. Sane comestio hic ad meritum, illic fuit ad reatum, quod illic praevaricationis, hic fuit virtutis. Iste noster Emmanuel scientiam boni ac mali comedendo obtinuit, ille promissam sibi scientiam comedendo obtinere non potuit. Ibi legitur quod homo ejectus sit de paradiso, quasi de Domini contubernio atque consortio, hic de hoc nostro puero dicitur quod Emmanuel sit dictus, quod interpretatur nobiscum Deus.

Ubi notandum quod non dicitur de Deo, quod nos simus secum. Sed e converso de nobis dicitur quod ipse sit nobiscum, ut intelligamus non quasi hominem reversum ad Deum, sed Deum quasi evestigio hominem secutum usque in exsilium, sicut scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I). Quod igitur homo perdidit, in primo homine, scilicet cum Deo esse, hoc videtur in novo homine recuperasse, ibi ad mulierem dicitur: In dolore paries filios (Gen. III), hic de hac nostra puerpera dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Sed quare illa peperit non sine dolore, nisi quia non concepit sine libidine? Libido sane causa doloris, et dolor effectus libidinis. Ex effectu igitur causa innuitur in eo quod dicitur in dolore paries filios. Econtrario autem simul et e converso hic ex sublatione causae perpenditur effectus ipsius sublatio. Quae enim concepit cum virginitate concepit sine libidine, consequenter intelligitur peperisse sine dolore. Ibi nec conceptus sine culpa nec partus sine poena, hic quia conceptio sine concupiscentia, et parturitio sine pressura. Quod igitur humana natura perdidit in puerpera prima (scilicet concipere et parere sine corruptione) hoc in hac puerpera nostra, velut quasdam reparationis suae primitias videtur recepisse. Videtis quomodo homo contra hominem, mulier contra mulierem ponitur; et modo ex opposito, modo ordine contrario, et simili quadam dissimilitudine sibi invicem respondere videntur. Illic femina de viro solo, hic vir de femina sola. Ibi ex fortiori sexu fragiliori fortior fructificatur, qui utrumque repararet. Videsne tanta similitudinis dissimilitudo, dissimilitudinisque similitudo quomodo nos admonet quoddam novitatis principium in istis sicut quoddam vetustatis principium exstitisse in illis? In primo homine quaedam vetustatis inchoatio in posteritatis suae condemnationem. In secundo homine quaedam novitatis inchoatio in generis sui restaurationem. Ille itaque Adam primus caput est et origo omnium pereuntium, iste velut quidam alter Adam caput est et principium omnium in ipso resurgentium. Ipsum enim caput habemus, ipsius omnes nos membra sumus quotquot in ipso resurgimus. Ecce qualitas ipsius signi ostendit quod tollendae primae praevaricationis causa datum fuerit. Ecce quod de Emmanuele dicitur datum est ad remedium: sed quomodo in signum? An forte quod factum est in capite, signum est ejus quod futurum est in corpore? An forte quod in capite praecessit in corpore ipsius aliud agit, aliud praesagit, atque aliud est quod interim actitat atque aliud quod in futurum praesignat? Operatur interim quae sunt ad justificationem, praesignat in posterum quae sunt ad glorificationem.

Chapter 17 of 78